Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Lunae die 13 mensis Julii 2020
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

IN ORBE

TRANSITUS HONGKONGENSIS

Cum septem abhinc menses pro vectura aeria in antecessum solverem ex Insulis Philippinis in Italiam exeunte prope anno iter facturus per Hongkongumque ex itinerario petito transiturus, mente fingere non poteram quam multa de eodem Hongkongo essem auditurus antequam aëriportum internationalem huius ipsius urbis Sericae attingerem. Nondum enim, cum tabernam itinerariam mense Maio Caebuae, in urbe haud minima Philippina, ingrederer, de reclamationibus quae sat frequenter Hongkongi iam fiebant quidquam audiveram.

Cum iam in eo res esset ut in amplissimo aëriportu Hongkongensi pedem tandem ponerem, mihi venit in mentem pelliculae cuiusdam cinematographicae Philippinicae, quae inscribitur, vocibus quidem Anglicis, “Hello, Love, Goodbye” (quod sic Latine pro captu ingenioque meo reddam: “Salve, mel meum, vale”) quaeque mense Iulio huius anni exeunte frequentatoribus theatrorum cinematographicorum Philippinorum est primum spectanda data. Huius spectaculi fabula est de adulescente quadam Philippinica Joy nomine (quam Catharina agit Bernardo) quae adiutricis domesticae munere apud familiam Sinensem Hongkongi fungendo aliaque ministeriola navando satis quaestus facere nititur ut in aliam terram eamque valde longinquam (quasi locus transitorius tantum ei Hongkongum sit), scilicet in Canadiam, migrare valeat, ubi putat se posse melius domus suae, parentum imprimis, ac suam ipsius inopiam valetudinariis operam dando relevare, ad quam rem faciendam diploma studiis scholasticis exercendis est assecuta, ita ut nosocoma fieri ei liceat. Haec ad prosperiora volandi talentaque sua (ut imagine utamur evangelica) faenerandi cupiditas in animo eius conflictari mox incipit cum amore quodam tenuiore primum, dein vehementiore. Amasiunculo suo (quem Aldenus Richards histrio agit), adulescenti Philippinico tabernae cuiusdam potatoriae administro Hongkongique iam diu habitanti, valedicet tandem Joy (nomen quod gaudium significat vel laetitiam) annon? Si id faciet, num spes iterum conveniendi amantibus deerit? Hoc spectaculum cinematographicum satis bene vitam ostendit eorum qui cottidie, inter opera negotiosissima atque strepitus urbis Hongkongensis hominibus, aedificiis, occupationibus frequentissimae necnon iniquitate sociali atque oeconomica signatae, pro se suisque, ut meliore vitae condicione frui tandem possint, cum rebus adversis luctantur, neque queunt tamen, de egestate rei familiaris potissimum solliciti, amorem aliosve animi affectus ad silentium redigere. Ceterum Hongkongum nitore, allectatione fascinationeque spoliatur sua cum videmus Laetitiam illam (Joy) bene mane e lectulo surgere et toto die operari, etiam inter obiurgationes ac pressuras.

Nulla aperta mentio in pellicula autem fit –ut saltem mihi linguam Philippinicam, vel potius Tagalicam, parum callenti est visum– de reclamationibus tumultibusque qui inde a proximo mense Martio territorium autonomum Hongkongense perturbant, in quo quidem ii qui notas peculiares civitatis olim Britannicae Hongkongensis propriaque libertatis eius iura servare cupiunt adversus quidquid, a magistratibus Pekinensibus procedens, talibus iuribus minaciter immineat iterum iterumque confligunt. Insula Hongkongensis prima, una cum aliquot insulis minoribus ei proximis, in hodierno territorio Hongkongensi colonia Britannica facta est propter “opii bellum” illud (quod non ego, sed nonnulli ipsorum Britannorum turpe vocaverunt) circa annum millesimum octingentesimum quadragesimum a Britannis contra Sinenses de iure in Sinis opium vendendi gestum. Nec vero nostris quoque temporibus displicent plurimis Hongkongensibus generis etiam Sinici, qualiscumque origo Hongkongi Britannici fuerit, instituta Occidentalia et politica et socialia et oeconomica a Britannis Hongkongum allata. Casu autem accidit ut imagines pelliculae “Hello, Love, Goodbye” praepararentur et perficerentur (cum vocibus quidem ac sonis) eodem tempore quo reclamationes Hongkongenses huius anni, qui nunc ad terminum appropinquat, incipiebant atque gliscebant. Nisi forte in annum proximum extendantur, titulo reclamationum Hongkongensium anni bismillesimi undevicesimi memorabuntur.

Haud scio an inter causas praesentium perturbationum hoc sit adnumerandum, quod Hongkongum influxibus et Asiaticis et Europaeis est affectum; est certe locus ubi Oriens et Occidens inter se coniunguntur ac miscentur, sicut et oppidum ei proximum Macaum (quod territorium non ita pridem Lusitanicum minus ad reclamationes pronum nunc esse videtur), cui pontibus maritimis iam iungitur. Talis commixtio non est timenda, sed potius aequitate et libertate temperanda. Quibus rebus fieri potest ut Hongkongum haud multo post haec pons utilissimus ipsum fiat non regiones terrasque coniungens, sed cultus formasque societatis humanae dissimiles. Talia ut fiant atque ut remaneant et Hongkongum et Macaum exopto in Oriente nobis Europaeis remoto.

Scripsit Marcus Flavius Asiaticus - 22/12/2019 21h09



L.V.P.A. e.V. - Latinitati Vivae Provehendae Associatio e.V.

LEO LATINUS publicat libros audibiles et discos compactos textuales

Grex Latine Loquentium

VOX LATINA - Latinitas recens vivaque Saravipontana

FOLIA PERENNI LATINITATI DICATA


.

.

BREVES
Turcia. Relatores Turci XXII annorum poena damnati ob involucrum diurnarii, quod "ad seditionem excitavit". - 22/05/2017 23h42
Inter 160 et 200 bellatores Curdici mortui sunt die Iovis ob ictus aeroplanorum Turcicorum in boreali parte Syriae – nuntiaverunt duces exercitus Turcici. Bellatores autem Curdici maximi socii sunt US-Americanorum contra Califatum Islamicum pugnantium. - 20/10/2016 13h34
Shimon Peres, princeps Israelianus, qui anno MCMXCIV Praemio Nobeliano pro pace exornatus fuit, agens nonagesimum quartum annum aetatis obiit. - 03/10/2016 18h31
VIDE ETIAM





Catherine Gauchon
Artiste peintre

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: