Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Jovis die 14 mensis Novembris 2019
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

IN ORBE

De rebus Chiliensibus

Chilia, quae continet incolarum 17 miliones (plus immigrantium fere milio unus), anno 1990, ubi democratia redintegrata est post dominationem militarem, numerabat pauperum paene miliones septem (45%), qui nunc anno 2019 minuerunt ad sesquimilionem (fere 9%); in reliquis rebus sive oeconomicis, socialibus, politicisve iamdiu procedebat in pace, quamvis de more hic illic querellae variis de causis orirentur, ut in plerisque nationibus accidit.

At nuper die 18 mensis Octobris, primum in urbe capite Jacobopoli et deinde in aliis oppidis turmae -quantum putatur- organizatae, diebus continuis atque stationes traminis subterranei fere centum atque multa emporia praesertim magna vel combusserunt vel vi effrenata expoliaverunt, custodibus publicis superatis, adeo ut Praeses Reipublicae edicto exceptionali milites e castris exire iussit, pacis servandae causa; haec omnia non statim uno die coeperunt: a die enim undecimo eiusdem mensis, ob leve traminis metropolitani incrementum (fere dollaris vicesimam), scholae mediae discipuli per stationes vi ingressi sunt nec pretium solverunt, ceterisque suadebant ut idem facerent; diebusque continuis perrexerunt usque ad diem 18 mensis Octobris, ubi graves perturbationes –ut dictum est- factae sunt, scilicet incendia atque traminis subterranei expugnationes; praeterea passim custodes publici cum tumultuantibus certare, ubique vehiculorum transitus semaphoris deletis et saeptis viariis retardare, civesque multi per vias et plateas pedestres conclamare.

Nocte illa Praeses Reipublicae Sebastianus Piñera (ñ=gn italice) declarat statum urgentis necessitatis [sive statum emergentiae] et officiarium generalem Javierum (J=χ Graecum) Iturriaga commendat ut ordinem publicum conservet; praeterea edictum ne quis domo noctu exeat provulgatum est, sed multi edictum neglegunt.

Die 19 mensis Octobris plurimi cives contra abusūs, quos patiuntur, et contra iniustitias, quibus societas Chiliensis afficitur, reclamitant.

Qui abusus et quae iniustitiae? Ut vias celeres autoraedariis percurras tantum dabis; ut medicinas et therapiam pro valetudine tua recipias tantum; ut iubilatione gaudeas cum sis senex, pecuniam menstruam in capsam privatam seponas, at pensiones quas emeriti accipiunt sunt exiguae. Denique incolae plerumque pro omnibus rebus sive servitiis emptis pecuniam solvere debent magis quam pro iusto putatur.

Itaque die Veneris 25 mensis Octobris civium congregati sunt paene sesquimilio (1.500.000) in platea “Italia” vocata et locis ac viis circumdantibus in urbe Jacobopoli, necnon in aliis urbibus Chiliensibus; numquam antea tam multi incolae reclamantes congregati erant.

Praeses Reipublicae veniam petivit quia recenter affirmaverat nobis Chilenibus casum esse belli hostemque potentem agere contra nos, quod paene nemo credidit; etiam petivit unitatem ad vim et delinquentiam condemnandam; responsum non retardatum est: syndicatūs et sodalitates civiles operarum cessationem in omni natione proposuerunt.

Interea damna in omnibus rebus oeconomicis et commercialibus necnon in viis, plateis aedificiisque publicis dollarum 1.200 milionum aestimantur; Praeses Reipublicae actiones politicas nuntiavit et octo ministros permutavit, eo consilio ut pax reverteretur; sed aliqui mortui et multi laesi –etiam in custodibus- iam numerantur nec videtur rem mox sedari posse; neque abest suspicio quin quaedam factiones politicae intendant regimen constitutionale ex imis radicibus commutare.

Scripsit Paulus Kangiser - 03/11/2019 20h14



L.V.P.A. e.V. - Latinitati Vivae Provehendae Associatio e.V.

LEO LATINUS publicat libros audibiles et discos compactos textuales

Grex Latine Loquentium

VOX LATINA - Latinitas recens vivaque Saravipontana

FOLIA PERENNI LATINITATI DICATA


BREVES
Turcia. Relatores Turci XXII annorum poena damnati ob involucrum diurnarii, quod "ad seditionem excitavit". - 22/05/2017 23h42
Inter 160 et 200 bellatores Curdici mortui sunt die Iovis ob ictus aeroplanorum Turcicorum in boreali parte Syriae – nuntiaverunt duces exercitus Turcici. Bellatores autem Curdici maximi socii sunt US-Americanorum contra Califatum Islamicum pugnantium. - 20/10/2016 13h34
Shimon Peres, princeps Israelianus, qui anno MCMXCIV Praemio Nobeliano pro pace exornatus fuit, agens nonagesimum quartum annum aetatis obiit. - 03/10/2016 18h31
VIDE ETIAM





Catherine Gauchon
Artiste peintre

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: