|
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
IN ORBE
Feminis Arabiae Sauditae autocinetum ducere liceat! Priore die Martis id est a.d. VI Kal. Oct. Rex Salman dominus Arabiae Sauditae decrevit ut feminis regere autocineta liceret quod adhuc vetitum esset. Quae coercitio indicium mulierum condicionis in regno Arabico reputabatur. In actis diurnis Francogallicis q.t.e.“Mundus” scriptum est post aliquot horas a decreto edito, XV fere feminas pugnantes de re, quae antea ab administro negotiis internis praeposito ob certamen convocatae essent, a quadam auctoritate telephonice monitas esse. Tres earum diurnariis actorum Francogalliae enuntiaverunt virum minacem per telephonium sibi imperavisse ne ulli de facultate habita loquerentur neve quicquam in retia socialia ederent. Aliter infausta sibi futura esse. Quae minarum causa est? Non affirmandum esse feminas ius pugnando consecutas esse, sed credendum benevolentiam regis hoc concessisse. Nam solum illas administrationi faventes loqui posse. Timor est ne haec facultas aliis novis rebus, multis instantibus, portam aperiat. Scripsit Lydia Ariminensis - 29/09/2017 22h21 . . |
BREVES
Turcia. Relatores Turci XXII annorum poena damnati ob involucrum diurnarii, quod "ad seditionem excitavit". - 22/05/2017 23h42
Inter 160 et 200 bellatores Curdici mortui sunt die Iovis ob ictus aeroplanorum Turcicorum in boreali parte Syriae – nuntiaverunt duces exercitus Turcici. Bellatores autem Curdici maximi socii sunt US-Americanorum contra Califatum Islamicum pugnantium. - 20/10/2016 13h34 Shimon Peres, princeps Israelianus, qui anno MCMXCIV Praemio Nobeliano pro pace exornatus fuit, agens nonagesimum quartum annum aetatis obiit. - 03/10/2016 18h31
VIDE ETIAM
|
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||