|
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
IN ORBE
Robotoribus vectigalia sint solvenda? Fieri potest, ut anno 2023 dimidia pars munerum hodiernorum in terris Occidentalibus non ab hominibus sed robotoribus sint exercenda. Ita docet prognosis Oxfoniana anno 2013 divulgata, ex McKinseyana autem analysi (a. 2015) patet iam hodie technologice fieri potest, ut statim labor 45% opificum totius mundi robotoribus detur. Industriae, quibus id periculum(?) maxime minitatur, sunt: telemercatura, ratiocinum necnon multa genera servitiorum. Secundum investigationem peritorum societatis PwC (a. 2016), fuci (Anglice drones) iam nunc capaces sunt munera exarare in agricultura et industria infrastructurali valoris 126 miliardorum $ per annum. Miliardarius omnium divitissimus Bill Gates modo proposuit, ut robotores quoque vectigalia solvant e lucro, quod quasi adepti sint. Id est, vectigalia haec debeant esse solvenda aut a robotorum fabricatoribus aut his, qui iis utuntur. Gates suadet ut hoc modo accepta pecunia adiuvet professiones adhuc a robotoribus e parte saltem intactas, ut munus magistrorum, nosocomarum aut horum, qui de senibus curant. Scripsit Iconoclastes - 19/02/2017 12h47 . . |
BREVES
Turcia. Relatores Turci XXII annorum poena damnati ob involucrum diurnarii, quod "ad seditionem excitavit". - 22/05/2017 23h42
Inter 160 et 200 bellatores Curdici mortui sunt die Iovis ob ictus aeroplanorum Turcicorum in boreali parte Syriae – nuntiaverunt duces exercitus Turcici. Bellatores autem Curdici maximi socii sunt US-Americanorum contra Califatum Islamicum pugnantium. - 20/10/2016 13h34 Shimon Peres, princeps Israelianus, qui anno MCMXCIV Praemio Nobeliano pro pace exornatus fuit, agens nonagesimum quartum annum aetatis obiit. - 03/10/2016 18h31
VIDE ETIAM
|
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||