|  
 |  | IN ORBE De laophoro e via deverso
 Die dominica, XXII mensis Decembris (vel, more antiquorum, Solis
die, a.d. XI kal. Ianuarias), in via Brasiliensi nomine
"Regis Bittencourt" quae inter urbes Flumen Ianuarii et
Curitybam interest magna calamitas facta est. Laophorum vehens
LIV viatores, cum prope oppidum Sanctum Laurentium a Monte in
provincia Sancto Paulo esset, e via devertit atque in clivum
lapsum est. Saltem XIV viatores perierunt et XXXII vulnerati
sunt. Gubernator laophori dixit 'repente sibi gubernationem
defuisse'; alii vero dicunt 'eum gubernantem dormivisse'; quidquid
est, is de homicidio involuntario accusatus est. De laophoro e via deverso
Scripsit Villelmus Brasiliensis - 24/12/2013 18h20
     
 . . 
 |  | 
BREVESTurcia. Relatores Turci XXII annorum poena damnati ob involucrum diurnarii, quod "ad seditionem excitavit".   - 22/05/2017 23h42 Inter 160 et 200 bellatores Curdici mortui sunt die Iovis ob ictus aeroplanorum Turcicorum in boreali parte Syriae – nuntiaverunt duces exercitus Turcici. Bellatores autem Curdici maximi socii sunt US-Americanorum contra Califatum Islamicum pugnantium. - 20/10/2016 13h34
 Shimon Peres, princeps Israelianus, qui anno MCMXCIV Praemio Nobeliano pro pace exornatus fuit,  agens nonagesimum quartum annum aetatis obiit. - 03/10/2016 18h31
 
 
VIDE ETIAM 
 
 
 
 
 |