|
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
IN ORBE
De Activismo IudicialIudex activista dicitur is qui etiam contra legem intendit iustitiam ex suis propriis opinionibus imponere in iudicando, et idcirco sententia fertur ad libitum iudicis magis quam ad legem; itaque iudex sua praecepta politica vel religiosa vel ideologica legum oblitus imponit, ita ut non solum alterutra pars in iudicio sed etiam omnis societas suis opinionibus teneatur; hic est casus gravis, qui animum movet iurisperitis. Iudices enim nullam facultatem habent legum obliviscendarum, cum leges a populo per repraesentantes essent probatae. Iudices plerumque a reipublicae auctoritatibus executivis - interdum summo tribunali anuente - sunt creati, populo minime agente. Inde facile fit ut ius defendendi laedatur; interdum etiam quaedam minoritates vel sexuales vel laborales vel ethnicae vel circumiectales victrices eveniunt et sine lege proposita sua, iudice consentiente, reliquis imponunt. Sunt praeterea qui, quo facilius ex activismo iudiciali beneficia accipiant, negant esse talem activismum eundemque celant. Haec tamen rei publicae constitutionali sive statui de iure maxime nocent. Facultas iudicandi non potest esse tam ampla lataque ut iudex causam suae doctrinae accomodatam facere velut suam possit; neque tam adstricta ut iniuste eveniat sententia, rebus interdum maxime complexis. Democratia igitur ab hoc praecipue pendet: ut et cives generatim et legislatores in legibus probandis et iudices in munere exercendo vetera tria iuris praecepta colant, quae sunt: honeste vivere, alterum non laedere, suum cuique tribuere; si contra, humanae societati et in ea singulis civibus cotidiana vita, sive lentius sive citius, in peius vertetur. (Hispanice potest legi Activismo Judicial en Chile: ¿hacia un gobierno de los jueces?, auctoribus Francisco García et Sergio Verdugo, EDICIONESLYD, Santiago de Chile, agosto de 2013, ISBN 978-956-7183-62-3). Scripsit Paulus Kangiser - 26/09/2013 23h53 . . |
BREVES
Turcia. Relatores Turci XXII annorum poena damnati ob involucrum diurnarii, quod "ad seditionem excitavit". - 22/05/2017 23h42
Inter 160 et 200 bellatores Curdici mortui sunt die Iovis ob ictus aeroplanorum Turcicorum in boreali parte Syriae – nuntiaverunt duces exercitus Turcici. Bellatores autem Curdici maximi socii sunt US-Americanorum contra Califatum Islamicum pugnantium. - 20/10/2016 13h34 Shimon Peres, princeps Israelianus, qui anno MCMXCIV Praemio Nobeliano pro pace exornatus fuit, agens nonagesimum quartum annum aetatis obiit. - 03/10/2016 18h31
VIDE ETIAM
|
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||