|
|
IN ORBE
In Mexico manus latronum etiam sacerdotibus obsident
In Mexico manus latronum etiam sacerdotibus obsident
Episcopus Cuernavacensis Raimundus Castro palam denuntiavit
nonnullos sacerdotibus parochisque a delinquentibus telephonice
minas iactari, ut pecunia in tuitionis modum minantibus detur,
nec non sacerdotibus sed etiam civibus, eo consilio, ut vitam vel
sacra vel negotia agere possint.
Praeterea cardinalis Iosephus Franciscus Robles archiepiscopus
Guadalaiarensis dixit sacerdotes pecuniam dare ut vitam servent;
in Colima vero unum sacerdotem ob hanc causam iam mortuum esse.
Hi delinquentes putantur non solum esse drogomanici, qui pecuniam
ad emenda stupefactiva requirunt, sed etiam narcomercatores qui
nullam legem servant opesque hoc modo sibi comparant; itaque ob
narcomercatores multi Mexicani securitatem et quietem nostris
diebus amiserunt.
Scripsit Paulus Kangiser - 08/08/2013 08h35
.
.

|
|
BREVES
Turcia. Relatores Turci XXII annorum poena damnati ob involucrum diurnarii, quod "ad seditionem excitavit". - 22/05/2017 23h42
Inter 160 et 200 bellatores Curdici mortui sunt die Iovis ob ictus aeroplanorum Turcicorum in boreali parte Syriae – nuntiaverunt duces exercitus Turcici. Bellatores autem Curdici maximi socii sunt US-Americanorum contra Califatum Islamicum pugnantium. - 20/10/2016 13h34
Shimon Peres, princeps Israelianus, qui anno MCMXCIV Praemio Nobeliano pro pace exornatus fuit, agens nonagesimum quartum annum aetatis obiit. - 03/10/2016 18h31
VIDE ETIAM
|