Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Martis die 16 mensis Aprilis 2024
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

ELLENICA

Ὑπὲρ τῶν τειχῶν

De origine verborum (III)

τεῖχος: “murus, paries, agger, maceria, moenia”.

Multopere Graecorum milites, quorum sermones nobis desunt, atque, quorum opera nos advenerunt, Graii scriptores verbum effati sunt: civitates suas muniendi enim gratia de muris maxime collocuti sunt, tam Athenienses quam Peloponnesiaci. Alteri enim magistratus quoque creaverunt, ut moenium illi curam persequerentur: nomen eius erat τειχοποιός -ἀπὸ τοῦ τείχους atque τοῦ ποιεῖν, id est a “muro” atque a “perficiendo” perrecto more, ibi rectius “curando, exigendo”-; alteri tamen moenia adstruxere hostili metu, ut rerum scriptor maximus Graiorum ait. His enim verbis ille Thucydides apud locum Annalium suorum (V.82,5) de Argivorum moenibus instructis “ὁ δὲ δῆμος τῶν Ἀργείων ἐν τούτῳ φοβούμενος τοὺς Λακεδαιμονίους καὶ τὴν τῶν Ἀθηναίων ξυμμαχίαν πάλιν προσαγόμενός τε καὶ νομίζων μέγιστον ἂν σφᾶς ὠφελῆσαι, τειχίζει μακρὰ τείχη ἐς θάλασσαν” inquit –id est Latine: “Argivorum populus, et Spartanos et societatem Atheniensium metuens itemque maximae utilitatis esse habens, illo tempore moenia ad mare instruxit”-.

Homerus summus poeta praeterea in libro tertio Iliadis suae (vv.154 et adsequentes) Helenae inspectionem heroum et pugnarum de turribus Troicis contexuit: illa ergo τειχοσκοπίαν fructa est, quae de moenibus proelia suorum atque Graecorum –an Troiugenarum?- despexit.

Qui de moenibus ac muris latericiis colloquatur, is de constructis ac muniendis rebus pro tuto: Latino enim sermone, cum de rerum instructione praedicatur, de finctione dictitatur: id est a fingendo, quod verbum ab ipsa radice *dheigh– partum est, ut ille philologus Pokorny monstravit (I, pagina 244): ab eadem ideo stirpe illud Graecum ac Latinum verbum effluvit, quod multis claruit.

Andreas Latine interpretatus est

Scripsit Didacus et Franciscus Ticinensis



Profectae de profectura edita sunt!

  CULTUS
ANTIQUI MORES (VIII)
De vino
  ARS VIVENDI
SECUNDA MENSA
Colloquium de cibis, coquendo, et rebus culinariis... Latine!
  CULTUS
ANTIQUI MORES (vi)
De pistrina
  HISTORIA
CULTUS DEAE VESTAE VEL ΕΣΤΙΑΣ
Apud Graecos et Romanos maxime celebrabatur
  CULTUS
INVENTUM MIRISSIMUM IN TUSCIA
XXIV statuae effossae sunt...

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: