Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Saturni die 20 mensis Aprilis 2024
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

ELLENICA

θρόνος

De origine verborum (XXXVI)

θρόνος: solium, sella, thronus

Verbum Graecum θρόνος, quod ex illo idiomate pari modo in alios sermones traditum est, sicut Anglico sermone “throne” Latinoque “thronus” eodem modo dicitur, nonnulla tamen peperit in lingua sua. Compositio enim veroborum maxima in Graio idiomate ad ἐπίθετα creanda divina: in illo nam Iliadis primo (A, 611), cum deorum concilium habeatur, ipsa Iuno sive Ἣρη χρυσόθρονος nuncupatur, quod ex illo χρυσός ac θρόνος gignitur, id est ab auro et a solio. In illo praeterea Ψαπφοῦς ποικιλόθρονος Venus sive Ἀφροδίτης nominatur, quae multimodo insidet throno.

Stirps igitur illius verbi iucundissime spectatur, quae ex Indica radice facta est: ea enim stirps *dher-/*dhar- verbum peperisse videtur, quae ideo ad sustinendum pertinet significatu, sicut in illo “dadhara”, quod Graece τέθορα dicunt, id est Latine sustinui. Quae et apud Graios verbum θρῆνυς, qui Latine scabellum dicimus, et apud Latinos firmus, firmitas ex eodem *dher- confecit: omnia enim haec ad rerum sustinentiam stabilitatemque attinent; apud Graios tamen θρόνος non modo ex Indica stirpe, sed etiam ab adiumento –ονος efficitur, sicut χρόνος, κλόνος. Apud Persas quoque nonnullae pariuntur voces nominaque, sicut Darius, Δαρεῖος ex hoc “dara-yavahus”, id est Latine a bonis et a tenendo.

Latino sermone tamen sellam atque solium dicimus, ut θρόνος significetur, quae ambo a sedendo videntur: sicut grammaticus Ernout exposuit, sabinismum hoc nominamus, quod et aliis verbis invenitur, velut odor oleo aut lacruma δάκρυα. Quae tamen verba ille Festus grammaticus (p. 386, 1) in verborum differentiis numerat ac ἀκριβής examinatur:

Solia appellantur sedilia, in quibus non plures singulis possint sedere; ideo que soliar sternere dicuntur, qui sellisternium habent, et solaria vocantur Babylonica, quibus eadem sternuntur.

Andreas Latine interpretatus est

Scripsit Didacus et Franciscus Ticinensis



Profectae de profectura edita sunt!

  CULTUS
ANTIQUI MORES (VIII)
De vino
  ARS VIVENDI
SECUNDA MENSA
Colloquium de cibis, coquendo, et rebus culinariis... Latine!
  CULTUS
ANTIQUI MORES (vi)
De pistrina
  HISTORIA
CULTUS DEAE VESTAE VEL ΕΣΤΙΑΣ
Apud Graecos et Romanos maxime celebrabatur
  CULTUS
INVENTUM MIRISSIMUM IN TUSCIA
XXIV statuae effossae sunt...

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: