Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Mercurii die 19 mensis Decembris 2018
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

ELLENICA

SENTENTIAE GRAECAE LATINE TRANSLATAE (VII)

Λάθε βιώσας: haec sententia Epicuro philosopho tributa est, qui vitam degit tempore quo Graeci non iam πολῖται essent, sed potius magno imperio subiecti, libertate orbati, quamquam non tot decades transactae a Socratis obitu erant: in illa aetate cives de re publica in foris, palaestris viisque disputare solebant, cum civitas suis legibus niteretur. Sub imperio, ex Epicuri philosophia, vir privatus, publicis negotiis reiectis, tranquillitatem seiunctus ab aliis praeter amicos requirit. Aliqua eius dicta clarissima sunt, ut infra legere potes.

Tὸ φρικωδέστατον οὖν τῶν κακῶν ὁ θάνατος οὐθὲν πρὸς ἡμᾶς, ἐπειδήπερ ὅταν μὲν ἡμεῖς ὦμεν, ὁ θάνατος οὐ πάρεστιν, ὅταν δὲ ὁ θάνατος παρῇ, τόθ' ἡμεῖς οὐκ ἐσμέν. (Epistula ad Menoeceum, 125, 5)

Ὧν ἡ σοφία παρασκευάζεται εἰς τὴν τοῦ ὅλου βίου μακαριότητα πολὺ μέγιστόν ἐστιν ἡ τῆς φιλίας κτῆσις. (Ratae sententiae, 27)

Μήτε νέος τις ὢν μελλέτω φιλοσοφεῖν, μήτε γέρων ὑπάρχων κοπιάτω φιλοσοφῶν. οὔτε γὰρ ἄωρος οὐδείς ἐστιν οὔτε πάρωρος πρὸς τὸ κατὰ ψυχὴν ὑγιαῖνον. (Epistula ad Menoeceum, 122).

Epicuri philosophia maxime Romanorum poetas movit: Epicureus fuit Lucretius, qui in versus eius doctrinam convertit, talis fuit Vergilius, qui in vico Pausilypo Neapolitano apud scholam Syronis quam in permixta Urbe vivere maluit. Nonne quodam modo illius sectator ipse Horatius fuisse videtur? Qui clarum versum exaravit: Nec vixit male, qui natus moriensque fefellit (Ep. 1,17,10). Quid dicam de adversa fortuna Ovidii qui exul ad extremum tempus vitae in Ponto mansit? Iusto iure verbis philosophi aliter prolatis, cum clarus fama Urbe ignotis causis expulsus esset, haec scripsit: bene qui latuit, bene vixit (Tristia 4,25).

Scripsit Lydia Ariminensis



Profectae de profectura edita sunt!

  ELLENICA
ΑΙΟΛΙΚΗ ΠΟΙΗΣΙΣ
  SANCTUS
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (4)
Novum capitulum conversum in Latinitatem classicam praebetur
  ELLENICA
ΑΙΟΛΙΚΗ ΕΠΩΔΗ
  CULTUS
Libellus ad Augustum inscribitur
SOL AUGUSTORUM
  ELLENICA
SENTENTIAE GRAECAE LATINE TRANSLATAE (VII)
Clarissima dicta Graecorum a Romanis conversa sunt

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: