Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Mercurii die 24 mensis Aprilis 2024
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

ELLENICA

SENTENTIAE GRAECAE LATINE TRANSLATAE (V)

Nemo ignorat extrema verba a Caio Iulio Caesare dicta antequam mortiferis adversariorum vulneribus percussus mortem occumberet: cum inter sicarios Marcum Iunium Brutum conspexisset, traditum est eum exclamavisse: “ Tu quoque, Brute, fili mi”. Re vera apud Suetonium Caesar fertur Graece locutus esse (De vita Caesarum, I, Divus Iulius, 82): “Atque ita tribus et viginti plagis confossus est uno modo ad primum ictum gemitu sine voce edito, etsi tradiderunt quidam Marco Bruto irruenti dixisse: καὶ σὺ τέκνον; Exanimis diffugientibus cunctis aliquamdiu iacuit, donec lecticae impositum, dependente brachio, tres servoli domum rettulerunt. Nec in tot vulneribus, ut Antistius medicus existimabat, letale ullum repertum est, nisi quod secundo loco in pectore acceperat.”

Hoc confirmat Cassius Dio, Hist. 44,19 :

“κἀκ τούτου προσπεσόντες αὐτῷ ἐκεῖνοι πολλαχόθεν ἅμα

κατέτρωσαν αὐτόν, ὥσθ' ὑπὸ τοῦ πλήθους αὐτῶν μήτ' εἰπεῖν

μήτε πρᾶξαί τι τὸν Καίσαρα δυνηθῆναι, ἀλλὰ συγκαλυψάμενον

σφαγῆναι πολλοῖς τραύμασι. ταῦτα μὲν τἀληθέστατα· ἤδη δέ τινες

καὶ ἐκεῖνο εἶπον, ὅτι πρὸς τὸν Βροῦτον [τὸν] ἰσχυρῶς πατάξαντα

ἔφη “καὶ σύ, τέκνον;” Nihil mirum: viri docti Romanorum plane bilingues fuerunt, immo Athenis institutionem oratoriam explere soliti sunt.

Caesar Brutum valde carum habebat cum filius esset eius amicae Serviliae, sororis Catonis vel ipsius nothus . Hoc Appianus et Plutarchus testantur.

Appianus, Bellum civile, 2,16, 112.

καὶ ὁ Καῖσαρ αὐτοῖς διαιτῶν λέγεται

πρὸς τοὺς φίλους εἰπεῖν, ὡς τὰ μὲν δίκαια

Κάσσιος ἀποφαίνοι, Βρούτῳ δ' αὐτὸς χαρίζοιτο·

τοσῇδε ἐν ἅπασιν εὐνοίᾳ καὶ τιμῇ πρὸς τὸν

ἄνδρα ἐχρῆτο. καὶ γὰρ αὐτῷ καὶ παῖς ἐνομίζετο

εἶναι, Σερουιλίας τῆς Κάτωνος ἀδελφῆς ἐρασ-

θείσης τοῦ Καίσαρος, ὅτε ὁ Βροῦτος ἐγίγνετο.

Plut. Brutus, 5,3

Λέγεται δὲ καὶ Καίσαρ' οὐκ ἀμελεῖν τοῦ ἀνδρός, ἀλλὰ καὶ προειπεῖν

τοῖς ὑφ' ἑαυτὸν ἡγεμόσιν, ἐν τῇ μάχῃ μὴ κτείνειν Βροῦτον ἀλλὰ φείδεσθαι,

καὶ παρασχόντα μὲν ἑκουσίως ἄγειν, εἰ δ' ἀπομάχοιτο πρὸς τὴν σύλληψιν,

ἐᾶν καὶ μὴ βιάζεσθαι· καὶ ταῦτα ποιεῖν τῇ μητρὶ τοῦ Βρούτου Σερβιλίᾳ

χαριζόμενον. ἐγνώκει γὰρ ὡς ἔοικε νεανίας ὢν ἔτι τὴν Σερβιλίαν ἐπιμανεῖ-

σαν αὐτῷ, καὶ καθ' οὓς μάλιστα χρόνους ὁ ἔρως ἐπέφλεγε γενόμενον τὸν

Βροῦτον ἐπέπειστό πως ἐξ ἑαυτοῦ γεγονέναι.

Ut scribit Suetonius (De vita Caesarum, I, Divus Iulius, 50) “ante alias dilexit Marci Bruti matrem Serviliam”. De hac re ipse Plutarchus casum ludicrum narrat. Cum mense Decembri anno LXIII a.Ch. n. in senatu disputaretur de Catilinae coniuratione et tabella amatoria Serviliae ad Caesarem mitteretur, Cato eum accusavit quod particeps facinoris esset; tum Caesar protervum nuntium amatorium ei tradidit, qui, lectis verbis flagitiosis, in illum epistulam coniecit clamans: “ Tene, ebrie”. Tamen Caesarem non virum ebriosum constat fuisse. Fortasse Cato putavit adversarium non vino sed amore subiectum esse.

“θορυβησάντων δὲ πολλῶν, καὶ τοῦ Καίσαρος τὸ δελτάριον ὡς εἶχε τῷ

Κάτωνι προσδόντος, ἀναγνόντα Σερβιλίας τῆς ἀδελφῆς ἀκόλαστον ἐπι-

στόλιον, ἐκεῖνο μὲν ῥῖψαι πρὸς τὸν Καίσαρα καὶ εἰπεῖν „κράτει μέθυσε”,

πρὸς δὲ τὴν γνώμην καὶ τὸν λόγον αὖθις ἐξ ἀρχῆς τραπέσθαι. οὕτω μὲν

ἦν ὁ πρὸς Καίσαρα Σερβιλίας ἔρως περιβόητος.” Plut. Brutus,5,4

Scripsit Lydia Ariminensis



Profectae de profectura edita sunt!

  CULTUS
ANTIQUI MORES (VIII)
De vino
  ARS VIVENDI
SECUNDA MENSA
Colloquium de cibis, coquendo, et rebus culinariis... Latine!
  CULTUS
ANTIQUI MORES (vi)
De pistrina
  HISTORIA
CULTUS DEAE VESTAE VEL ΕΣΤΙΑΣ
Apud Graecos et Romanos maxime celebrabatur
  CULTUS
INVENTUM MIRISSIMUM IN TUSCIA
XXIV statuae effossae sunt...

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: