Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Veneris die 29 mensis Martii 2024
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

ELLENICA

SENTENTIAE GRAECAE LATINE TRANSLATAE (II)

Πάντα ῥεῖ . Auctor praeclarae sententiae philosophus Heraclitus dicitur esse, quo dicto sectatores summam magistri doctrinae tradiderunt. Omnia mutantur, convertuntur. In fragmento B 49a invenimus ποταμοῖς τοῖς αὐτοῖς ἐμβαίνομέν τε καὶ οὐκ ἐμβαίνομεν, εἶμέν τε καί οὐκ εἶμεν. Similiter apud Platonem (Crat. 402) Λέγει που Ἠράκλειτος ὅτι “πάντα χωρεῖ καὶ οὐδὲν μένει” καὶ ποταμοῦ ῥοῇ ἀπεικάζων τὰ ὄντα λέγει ὡς “δὶς ἐς τὸν αὐτὸν ποταμόν οὐκ ἄν ἐμβαίης”. ”. De hac re non licet cogitationes philosophi Senecae (Ad Lucilium epistulae morales, VI, 58, 22-24) praetermittere, quae cum temporis fuga mixtae sunt: “Quaecumque videmus aut tangimus, fluunt et in assidua deminutione atque adiectione sunt. Nemo nostrum idem est in senectute, qui fuit iuvenis, nemo nostrum est idem mane, qui fuit pridie. Corpora nostra rapiuntur fluminum more. Quicquid vides, currit cum tempore: nihil ex his, quae videmus, manet. Ego ipse, dum loquor mutari ista, mutatus sum. Hoc est, quod ait Heraclitus: In idem flumen bis descendimus et non descendimus. Manet enim idem fluminis nomen, aqua transmissa est. Hoc in amne manifestius est quam in homine: sed nos quoque non minus velox cursus praetervehit, et ideo admiror dementiam nostram, quod tantopere amamus rem fugacissimam, corpus, timemusque, ne quando moriamur, cum omne momentum mors prioris habitus sit: vis tu non timere, ne semel fiat, quod cotidie fit ? De homine dixi, fluvida materia et caduca et omnibus obnoxia causis: mundus quoque, aeterna res et invicta, mutatur nec idem manet. Quamvis enim omnia in se habeat quae habuit, aliter habet quam habuit: ordinem mutat.” Apud scriptorem Latinum magna sollicitudo tempus amittendi hic cedit mutationi continuae totius mundi quae fugacem hominum vitam evertit.

Οὐδεὶς πεινῶν καλὰ ᾄδει . Proverbium neminem se libenter tradere animi voluptati vel mentis operis ostendit nisi corporis necessitati satisfecerit. In linguam Latinam Mediae Aetatis conversum, sic expressum est: “Ieiunus venter non vult cantare libenter”; ex contraria parte “Cum satur est venter cantat quicumque libenter”.

Ἐκ τοῦ καρποῦ τὸ δένδρον γινώσκω . Ut a fructu arbor agnoscitur, sic ab actis hominum animus; in Evangelio Matthaei (7,16) et Lucae (6,43) his verbis Iesus discipulos monuit: “ἀπὸ τῶν καρπῶν επιγνώσεσθε αὐτούς. Μήτι συλλέγουσι ἀπὸ ἀκανθῶν σταφυλὰς ἢ ἀπὸ τριβόλων σῦκα;” Scriptores Christiani antiquiores et Mediae Aetatis eandem sententiam protulerunt: “Ex fructu cognoscitur arbor”. Etiam in eloquiis recentioribus hoc proverbium plerumque permansit.

Scripsit Lydia Ariminensis



Profectae de profectura edita sunt!

  CULTUS
ANTIQUI MORES (VIII)
De vino
  ARS VIVENDI
SECUNDA MENSA
Colloquium de cibis, coquendo, et rebus culinariis... Latine!
  CULTUS
ANTIQUI MORES (vi)
De pistrina
  HISTORIA
CULTUS DEAE VESTAE VEL ΕΣΤΙΑΣ
Apud Graecos et Romanos maxime celebrabatur
  CULTUS
INVENTUM MIRISSIMUM IN TUSCIA
XXIV statuae effossae sunt...

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: