Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Jovis die 18 mensis Aprilis 2024
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

ELLENICA

SENTENTIAE GRAECAE LATINE TRANSLATAE(XIV)

De infido amore

Permulta leguntur apud antiquos scriptores de vanitate mulierum fidei : praecipuam imaginem invenimus in Catulli versibus (70)

Nulli se dicit mulier mea nubere malle
quam mihi, non si se Iuppiter ipse petat.
dicit: sed mulier cupido quod dicit amanti,
in vento et rapida scribere oportet aqua.

Quod carmen revocat Meleagri versus (Anthologia Graeca, V,8)

ΜΕΛΕΑΓΡΟΥ

Νὺξ ἱερὴ καὶ λύχνε , συνίστορας οὔτινας ἄλλους

ὅρκοις , ἀλλ ' ὑμέας , εἱλόμεθ ' ἀμφότεροι ·

χὠ μὲν ἐμὲ στέρξειν , κεῖνον δ ' ἐγὼ οὔποτε λείψειν

ὠμόσαμεν· κοινὴν δ' εἴχετε μαρτυρίην.

νῦν δ' ὁ μὲν ὅρκιά φησιν ἐν ὕδατι κεῖνα φέρεσθαι ,

λύχνε, σὺ δ' ἐν κόλποις αὐτὸν ὁρᾷς ἑτέρων.

Sacra nox et lucerna, nullos alios foederis

testes accepit uterque, sed vos:

is sanxit se amaturum me, ego autem me numquam

eum relicturum: ambo testimonium dedistis.

Nunc is dicit: “Illa foedera in aqua relata sunt”.

Lucerna, tu in aliorum complexu eum vides.

Iam antea apud Sophoclem ( Fragm. 811) legimus aliquid simile:ὅρκους ἐγὼ γυναικὸς εἰς ὕδωρ γράφω. Tamen locus communis apud alios invenitur.

Senarco, fr.6 K.-A.: ὅρκον δ᾿ ἐγὼ γυναικὸς εἰς οἶνον γράφω . Vide etiam Eustathium, ad Od. 1871, 5: ὅτι δὲ καὶ γυναῖκες ὤμνυον ἐπὶ οἴνῳ, Ξέναρχος παίζων δηλοῖ ἐν τῷ ‘ὅρκον δ᾿ ἐγὼ γυναικὸς εἰς οἶνον γράφω’.

Philonides, fr.7: ὅρκους δὲ μοιχῶνεἰς τέφραν (in cinere) ἐγὼ γράφω, traditum a Phothio, Bibl. 279, qui profert Crestomatia Elladii: ὅτι ὁ στίχος ὁ καὶ παροιμιαζόμενος ‘ὅρκους ἐγὼ γυναικὸς εἰς ὕδωρ γράφω’ ἔστι μὲν Σοφοκλέους, τοῦτον δὲ παρῳδήσας ὁ Φιλωνίδης ἔφη· ‘ὅρκους δὲ μοιχῶν εἰςτέφραν ἐγὼ γράφω’. οἱ δὲ τὰς γυναῖκας σκώπτοντές φασιν· ὅρκον δ᾿ ἐγὼ γυναικὸς εἰς οἶνον γράφω.

Iulianus, Orationes, 5.12: ἐγὼ δὲ τοὺς ὅρκους αὐτοῦ, τὸ τῆς παροιμίας, οἶμαι δεῖν εἰς τέφραν γράφειν; Suda . ει 314: εἰς τέφραν γράφειν· ἐπὶ τῶν ἀδυνάτων.

Vocabulum ὅρκος Latine a Catullo foedus conversum est, sive ob gravitatem “iuris iurandi”, sive quod, ut constat, cum Lesbia societatem amoris, non belli, inire voluerat, praesertim cum primus lyricus poeta Latinitatis esset, annalibus et epico carmine neglectis.

Scripsit Lydia Ariminensis



Profectae de profectura edita sunt!

  CULTUS
ANTIQUI MORES (VIII)
De vino
  ARS VIVENDI
SECUNDA MENSA
Colloquium de cibis, coquendo, et rebus culinariis... Latine!
  CULTUS
ANTIQUI MORES (vi)
De pistrina
  HISTORIA
CULTUS DEAE VESTAE VEL ΕΣΤΙΑΣ
Apud Graecos et Romanos maxime celebrabatur
  CULTUS
INVENTUM MIRISSIMUM IN TUSCIA
XXIV statuae effossae sunt...

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: