Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Jovis die 28 mensis Martii 2024
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

ELLENICA

SENTENTIAE GRAECAE LATINE TRANSLATAE(XIII)

Alea iacta est

Quis ignorat praeclarum dictum Caesaris “alea iacta est”? Ut Suetonius narrat, ille hanc sententiam dixit cum Rubiconem transiturus erat. Nihil novum: significatio ab aleae lusu deducta est. Sed cur tempus perfectum antequam res facta esset? Consilium iam captum est nec recedere licet. Res confecta est. Nonne satis explanatum ? Narratio Plutarchi ( Vita Caesaris 32, ) idem tempus et modum imperativum praebet: ἀνερρίφθω κύβος; Appianus ( Hist. 2, 5, 35) eadem verba scripsit de bello civili tractans. Non potest videlicet Latine converti perfectum Graecum non praeteritum, quo res expleta significatur neque modus imperativus.

Alioquin verisimile est sive historicos sive Caesarem, cum tam Latine quam Graece locutus sit, exemplaria Graeca memoria tenuisse: verba vulgaria Graeca, ut Menander probat (Fragmenta longiora, 59, 5): alea est matrimonium, angustiarum mare.

αὐτός· διὰ τοῦτό σοι παραινῶ μὴ γαμεῖν.

<Β> δεδογμένον τὸ πρᾶγμ'· ἀνερρίφθω κύβος.

<Α> πέραινε. σωθείης δέ. νῦν ἀληθινὸν

εἰς πέλαγος αὑτὸν ἐμβαλεῖς γὰρ πραγμάτων.

Etiam poetice hoc dictum revocatur. Carmen Meleagri (Anthologia Palatina, XII, 117) verbum mutatum in primo versu (Βεβλήσθω) ostendit, sed variatio adest etiam in paene ultimo (Ἐρρίφθω σοφίας ὁ πολὺς πόνος): non alea iacitur, sed per ironiam labor studiorum.

ΜΕΛΕΑΓΡΟΥ

Βεβλήσθω κύβος · ἅπτε· πορεύσομαι. ‑ Ἠνίδε τόλμαν,

   οἰνοβαρές. τίν' ἔχεις φροντίδα; ‑ Κωμάσομαι. ‑

Κωμάσομαι; ποῖ, θυμέ, τρέπῃ; ‑ Τί δ' ἔρωτι λογισμός;

   ἅπτε τάχος. ‑ Ποῦ δ' ἡ πρόσθε λόγων μελέτη; ‑

Ἐρρίφθω σοφίας ὁ πολὺς πόνος · ἓν μόνον οἶδα

   τοῦθ', ὅτι καὶ Ζηνὸς λῆμα καθεῖλεν Ἔρως.

Alea coniecta est; facem accende; ibo. - Age, ebriose.

Quid cogitas? - Comissabor. -

Comissabor? Quo contendis, mens? - Cur de amore mediter?

Cito accende. - Ubi prior cura studiorum?-

Magnus labor sapientiae iactus est: hoc solum novi, quod Cupido

etiam mentem Iovis prostravit.

Scripsit Lydia Ariminensis



Profectae de profectura edita sunt!

  CULTUS
ANTIQUI MORES (VIII)
De vino
  ARS VIVENDI
SECUNDA MENSA
Colloquium de cibis, coquendo, et rebus culinariis... Latine!
  CULTUS
ANTIQUI MORES (vi)
De pistrina
  HISTORIA
CULTUS DEAE VESTAE VEL ΕΣΤΙΑΣ
Apud Graecos et Romanos maxime celebrabatur
  CULTUS
INVENTUM MIRISSIMUM IN TUSCIA
XXIV statuae effossae sunt...

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: