Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Veneris die 26 mensis Aprilis 2024
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

ELLENICA

Osculum Graecum

De origine verborum (XIX)

Quom saepius quadam ex voce inquisitio nostra etymologica gignatur, investigatio hodierna de saviis Graecum lexicon melius perspiciet atqui ordine nonnullo apparabit: ut basia enim describerentur, scriptores multis verbis fructi sunt, quorum cum usus factus erit perspicuus, tum per differentiam discindemus.

Primum τὸ φιλεῖν comperitur, quod Graece verum “amare” significare videtur: Grai enim ad “osculari” significandum hanc vocem fructi sunt, quae nunc quoque ad idem ostendendum adhibetur. Apud Homerum tamen verbum minime invenitur pro saviando: ille antiquissimus poeta κυνεῖ, quoniam verum ipso verbo utitur, ut de osculis praeloquatur. Cum ille Telemachus patrem Ulixem primum agnoscit, genitor eum osculatur (Od. XVI, 20-21):

ὣς τότε Τηλέμαχον θεοειδέα δῖος ὑφορβὸς
πάντα κύσεν περιφύς , ὡς ἐκ θανάτοιο φυγόντα .

Demum dei similem Telemachum porcarius divinus (scil. Ulixes)

amplexus toto ex corde saviavit filium, qui mortem effugit.

Pater quidam aut filium aut hostem apud Homeri poemata osculatur, sicut ille Priamus post reditum Hectoris manus Achillis, filii necatoris, basiavit (Il. XXIV, 477-479):

τοὺς δ᾽ ἔλαθ᾽ εἰσελθὼν Πρίαμος μέγας , ἄγχι δ᾽ ἄρα στὰς
χερσὶν Ἀχιλλῆος λάβε γούνατα καὶ κύσε χεῖρας
δεινὰς ἀνδροφόνους , αἵ οἱ πολέας κτάνον υἷας .

Quorum Priamus maximus oblitus est: stans enim

prope Achillem, manibus genua complexus, manus

homicidas osculatur, quae filios multos mactarunt.

Postremo nonnulla verba apud Evangelii locos quoque praeleguntur, quorum summum in enarratione eminet: τὸ καταφιλεῖν enim invenitur, quod ἀπὸ τοῦ κατὰ et τοῦ φιλεῖν partum esse videtur; pravus Iudas Iesum prorsus καταφιλεῖ, ut Dei Christus necetur (Mt XXVI, 49):

Καὶ εὐθέως προσελθὼν τῶι Ἰησοῦ εἶπεν: “Χαῖρε, ῥαββί” καὶ κατεφίλησεν αὐτόν.

Et Iesum extemplo accedens dixit: “Salve, magister!” atque eum osculatus est.

Andreas Latine interpretatus est

Scripsit Didacus et Franciscus Ticinensis



Profectae de profectura edita sunt!

  CULTUS
ANTIQUI MORES (VIII)
De vino
  ARS VIVENDI
SECUNDA MENSA
Colloquium de cibis, coquendo, et rebus culinariis... Latine!
  CULTUS
ANTIQUI MORES (vi)
De pistrina
  HISTORIA
CULTUS DEAE VESTAE VEL ΕΣΤΙΑΣ
Apud Graecos et Romanos maxime celebrabatur
  CULTUS
INVENTUM MIRISSIMUM IN TUSCIA
XXIV statuae effossae sunt...

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: