|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
VITA LATINA
Nuntii de orbiculo Latinitatis Vivae fautorum. ANIMALIA TERRA MARIQUE Carmen publica laude ornatum in Certamine Scaevolae Mariotti dicato.
Asinus
„Statim possum affirmare, Si necesse, et cantare: Non sum ego vitulus, Ego sum auritulus.
Patienter onus fero, Egenusque vitam gero. Cur appellant asinum Qualemcumque hominum?
Meum cantum tu miraris, Eum forsan imitaris? Nullum hoc est facinus: Cibum peto asinus.“
Equus
Agricola bonus Et classici sonus Concordant in unica re: Et agrum arantes, Et pugnam pugnantes Cum equo sunt bona in spe.
Quadrupedis equi Vestigia sequi Nullius est hominis dos, Sed equo sedere, Dum hinnit videre, Iucundus multorum est mos.
2
Lepus
Quare lepus est auritus, Acer eius et auditus? Cur et celer esse debet, Miseroque quid hoc praebet?
Homo, canis – usus malus – Est in fuga una salus!
Apis
Heri, ut et hodie, Mane et meridie, Apis quaedam parvula Numquam est in cellula.
Sapiens apicula Dat et amat oscula. Acer illi oculus: Amor eius flosculus.
Hirundo
Tota die pulchra avis Volitat per viculum: En hirundo nigra, suavis Devolat in nidulum.
Redit ver et perit gravis Hiemis curriculum.
Passer
Passer a mane ad vesperum, Magno cum coetu passerum, Alacri dicit carmine Sesse contentum homine.
Sciscere volens omnia Brevia illi somnia. Natus sub tecti tegulis, Curiosus ab incunabulis: Tectum sub luce occupat Et novitates computat. 3 Papilio
Varius, ruber et flavus, Sicuti pater et avus, Papilio amat colores. Hilaris, numquam ignavus, Cupidus, minime pravus, Tantummodo appetit flores.
Formica
Formica festinat et numquam quiescit, Calore regnante labore clarescit. Collegas in via festinans salutat, Ad unum hortatur et verba non mutat: „In genere nostro proverbium sanctum Laborem in omnibus vincere tantum.“
Cochlea
Cochlea semper tacite vivit, Tacita repit, carpit et bibit. Neque festinat, neque vagatur, Exiens domo domi moratur.
Rana
Rana coaxat, coaxat, Clamor ranarum non laxat. „Caeli, rorate, rorate, Nubila, pluviam date! Quamquam in sicco cantamus, Tamen sub aquam optamus,“
Sepia
Sepia, parvula navis, Armata navigat tuto: Sacculus ater, non suavis, Nigrorem servat pro scuto.
Flagrans ad litus non perit, Nam puer somniat mare: „Illa navicula erit, Docebit me navigare.“ 4
Anguilla
Anguilla est piscis, non anguis, Testatur non forma, sed sanguis. Quam multa sunt eius arcana Scit mare et aqua fontana. Commissis mari secretis De vita decedit in fretis. Scripsit Aurelius Vidulić
|
|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||