|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
VITA LATINA
Nuntii de orbiculo Latinitatis Vivae fautorum. Latinitas et Neolatinitas et Latinitas Recentior Multi viri litterarii, rerum philologicarum peritissimi, usum Latinitatisrecentiorem vituperant et repudiant, propterea quod lingua Latina non valeat ad res hodiernas et hornotinas apte significandas, neque immerito arguunt:Latinitas in usum hodiernum si adducimus verborum antiquorum abusudeformatur, necnon verbis novis in vocabularium paene per vim inductis;idque etiam obstaret quin Latinitas, quae dicitur classica, ex usurecentiore penitus intellegi possit; summatim haec lingua discenda est unicead veteres legendos; sit ita sane; sed Latinitas minus in dies utilisiudicatur, adeo ut in scholis institutio eius minuatur aut prorsusabrogetur; attamen nisi usus cottidianus, etiam per interrete, ampleredintegretur, Latinitas, necnon illa classica, in umbras evanescet; fiettamquam scriptura hieroglyphica tantum peritissimis professoribus vix nota,qui quidem sunt pauci. Lectio cottidiana de rebus hodiernis vel hornotinis valde tironibus favet,nam legentibus recentiora sunt nota penitusque scripta translucida fiunt; idevenit quod scriptores ea litteris dare non solent quae iam nota suislectoribus coaevis putarent; omne scriptum in se notitiam temporis suitacitam continet; itaque omnis scriptor rem, quam demonstrare velit, selegitet describit; reliquas, quia lectoribus aequalibus pernotae sunt, omninoomittit. Ciceronianas litteras si legimus, multa nobis erunt abscondita, quia Cicerocum vel ad Terentiam uxorem scripsit, omisit quae coniunx iam noverat; sieadem nos ignoramus, epistolarum pars incomperta nobis manebit; at minimenobis fugiunt quae nostris diebus accidunt; inde comperitur discipulis inlectione cursoria exercenda maxime iuvare Latinitatem hornotinam; lectioautem nisi cursoria sit (vel non interrupta), ad veteres legendos nonvalebit; praeterea veterum lectio, cuius sensus a suis temporibus pendet,obscurus evenit nisi historiam adhibeamus ad penitus intellegendum. Quam
ob rem discipulos litterarum Latinarum iampridem taeduit et etiam
nunctaedet? propterea quod hoc duplex aenigma, grammaticum et
historicum, simulsolvere coguntur; sin autem separatim utrumque
aggredimur, leve eritexercitium in litteris ex historia
intellegendis, postquam lectio de rebushodiernis cursoria ex
grammatica et vocabulario cottidie peracta sit; solaLatinitas
recentior sive hornotina, eiusque lectio cursoria,
Latinitatemclassicam servare possunt. Scripsit Paulus Kangiser
|
|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||