Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

2004 - 2014
IAM DECEM
ANNOS!
Martis die 29 mensis Julii 2014
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Nuntii Finnici
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

CHRONICA TTT
Dionysii Silvani.

14

14.01.2010

I. In Aegypto pridie diem festum Christi nativitatis sex Christiani
interfecti sunt a Mahumetistis qui arguerunt puellam quandam per vim a
Christianis stupratam esse. Nec deminutio est talium facinorum quia,
secundum hunc nuntium in actis Londiniensibus vulgatum, regimen Aegyptiacum dissensiones inter duarum religionum sectatores opprimere et abscondere conatur:

<http://www.guardian.co.uk/commentisfree/belief/2010/
jan/13/egypt-copts-christians-muslims
>

II. In insula Haitiensi magnus factus est heri terrae motus qui millia
capita necavit. Miserandum in modum iam angustam paupertatem ac egestatem patiebatur populus ille:

<http://www.lefigaro.fr/international/2010/01/13/01003-201001
13ARTFIG00373-haiti-ravage-par-un-violent-seisme-.php
>

III. In Hibernia septentrionali malignus sermo de uxore cuiusdam ducis quae
adulterio iuvenem cognovit. Nec desunt qui marito innoxio dolorem dicunt, eo
magis quod uxor forte Domina Robinson appellatur, sicut tentatrix quae in
celeberrima fabula cinematographica Dustinum Hoffmann corrumpit:

<
http://www.welt.de/vermischtes/article5836544/Tausende-posten-fuer-
Mrs-Robinson-bei-Facebook.html
>

IV. De vita decessit multorum pelliculorum fabricator Francogallus Eric
Rohmer annos octoginta novem natus:

<
http://www.lavanguardia.es/cultura/noticias/
20100111/53867121749/fallece-en-paris-el-
cineasta-frances-eric-rohmer.html
>

Cuius fabulae semper urbane, sollerter, providenter enarrantur, utrum de
virginis genu agatur (Le genou de Claire, "de genu Clarae", 1970) an de
adulterio quod in alienam uxorem non committatur (Ma nuit chez Maud, "de
nocte mea apud Maud",1969).

V. Societas cui nomen Google et quae vincula interretialia in orbe terrarum
servat, iniuriam queritur regiminis Sinensis quod civium libertatem
interretialiter dicendi necnon iurem quaerendi circumscribere dicitur:

<
http://www.corriere.it/esteri/10_gennaio_13/google-cina_1324b
870-0019-11df-b35f-00144f02aabe.shtml
>

VI. De consiliis Persarum deque armis atomicis quae aut habeant aut nonhabeant saepe in actis nunc agitur. Quippe pyrobolo nuper interfectus est Perses quidam physicorum non ignarus. Quae caedes et occisio casu non evenit, sed quis scelus perfecit et quamobrem?

<http://news.bbc.co.uk/1/hi/world/middle_east/8453401.stm>

Dabam a.d. XIX Kal. Feb. a.s.n. MMX e Britannia.


I.

I. In Britannia exsistit corpus cui nomen BBC et quod munere perfungitur emissionum distribuendarum. Omnibus spectatoribus subgrande imponitur vectigal quotannis solvendum. Contra officium est aliquid politice vel religiose praeiudicati spectatoribus afferre. Nuperimme autem magna controversia de quodam Mahumetano qui designatus est qui omnium emissionum religiosarum tutelam gerat:

<http://www.ccfon.org/view.php?id=736>

II. Mense Iulio anni 2005 quinquaginta duo Britanni innoxii a fanaticis Mahumetanis Londinii pyrobolis interfecti sunt. Quamobrem Carolus reginae filius cenotaphium defunctorum memoriae recens dedicavit. Sed frustra in nuntio a societate BBC vulgato aliquid quaeres de diri facinoris auctoribus, nedum nomen causae quam secuti sunt. Famam talium scelerum ex industria comprimere iam solet BBC:

<http://news.bbc.co.uk/1/hi/uk/8137265.stm>

III. Londiniensis quidam vir qui sumptibus suis librum de Arabico propheta edidit a tribus eiusdem vatis sectatoribus tentatus est. Oppugnatores enim oleum ad exardescendum facile in viri domum fuderunt quo vivus igni concremaretur. Iudex, qui sontes in carcerem tradidit, adfirmavit ab omnibus in Britannia vitam agentibus parendum esse legibus:

<http://www.dailymail.co.uk/news/article-1198111/
If-choose-live-country-live-rules-says-judge-jails-
Muslim-extremists-arson-attack-publishers-home.html
>

IV. Burdigalae Aquitanorum sacerdotem Mahumetanum quendam duo homines eandem fidem servantes tutuderunt et prostraverunt. Quare? Antistitem adorti sunt iuvenes quia televisifice ricam qua caput velare et tegere solent Mahumetanae vehementer non defenderat: aliud esse religiose vivere, aliud rempublicam Francogallorum observantia colere:

<http://fr.news.yahoo.com/63/20090707/tfr-un-imam-
agress-par-deux-jeunes-radic-019dcf9.html
>

V. Non imminuit summa foedorum facinorum quae ob "honorem" in Europa nunc concipiuntur.

In Italia virgo se per fenestram deiicit ne invita nubat:

<http://islamineurope.blogspot.com/2008/07/
italy-pakistani-girl-15-jumps-out-of.html
>

et apud Belgas maritus uxorem interfecit quia divortium facere volebat miseranda:

<http://archiviostorico.corriere.it/2009/luglio/05/
Bruxelles_uccisa_perche_voleva_divorziare_co
_8_090705069.shtml
>

VI. Quae dum geruntur acus magneticae capsula a vigilibus carcere inclusis datur quo facilius orandi causa eam partem in qua posita sint Macoraba inveniant:

<http://www.dailymail.co.uk/news/article-1196550/
Police-force-issues-Muslim-detainees-compasses-face
-Mecca-pray.html
>

Dabam a.d. VII Id. Iul. a.s.n. MMIX e Britannia.


12.

12.04.09

I. Incredibili audacia in mari Erythraeo piratae navigia navesque onerarias adoriuntur, in puppes vi transcendunt, nautas in vincula coniiciunt. Quo facto in regionem quae Berbera seu Somalia vocatur praedones captos auferre solent et aurum pro redemptione flagitare. Quamquam classes aliquot gentium litora aequoraque circumeunt et a latronibus victoriam aliquando reportant, nil cogitat nisi rapinas ista gens latrociniis maritimis dedita nec ulla religione repressa quae ex rapto luxuriose vivit:

http://www.corriere.it/cronache/09_aprile_11/nave_italiana_pirati_6cc9a7ea-269f-11de-ba4e-00144f02aabc.shtml

http://www.elmundo.es/elmundo/2009/04/12/internacional/1239557511.html

II. In Britannia aegrum animo regimen dolis, fallaciis, praestigiis factionis optimatium honorem famamque denigrare conatur. Amici enim et consiliarii Gordoni Brown non abstinent quin famosis libellis fictisque fabulis probrum factioni adversariae inferant. Quorum consilia ab ephemeride quadam interretiali nudata sunt, non ab actis diurnis:

http://www.lemonde.fr/europe/article/2009/04/12/royaume-uni-un-scandale-pousse-un-conseiller-de-brown-a-la-demission_1179813_3214.html

III. Mense Sept. anni post Christum natum IX insigniter pugnatum est in silva Teutoburgiensi. Illa "clades Variana" in qua Publio Quinctilio Varo duce tres legiones a Germanis sub Arminio devictae sunt, nondum oblivioni tradita est. In libro quodam recens divulgato hanc praeclaram victoriam Germanorum diligenter perpendit scriptor Herfried MŁnkler nomine:

http://www.welt.de/kultur/article3542126/Wir-stehen-den-Roemern-naeher-als-den-Germanen.html

IV. Apud Thailandienses efficiuntur maximae turbae quae heri congressum colloquiumque principum Asiaticorum vi clauserunt. Turbae ac tumultus concitatores quibus nomen "Subuculae Rubrae" ad novas res consurgunt. Cui consilio spem affert Thaksin Shinawatra:

http://www.timesonline.co.uk/tol/news/world/asia/article6080866.ece

V. Secundum peritos, Christiani qui Romae antiquitus habitabant certa ciborum lege vixisse videntur. Nam ossa quae in sepulcris inventa sunt vestigia magna piscium dulcis aquae continent. Utrum talem victus rationem observarent Christicolae ob sacram piscis significationem an ob angustam paupertatem adhuc subdubitant docti monumentis antquitatis:

http://www.timesonline.co.uk/tol/comment/faith/article6073834.ece


I

06.02.2009

I. Novi Eboraci nuper gubernator quidam ad pericula fortis aeronavem suam avibus laesam in flumen Hudsonianum incredibili peritia nullaque vectorum iactura subduxit. Aeronavium enim portus nimium distabat nec in aedificia urbis concurrere volebat vir ille acris magnique animi. En imagines necnon colloquia eius eventus memoria tam digni:

<http://www.lefigaro.fr/international/2009/02/06/01003
-20090206ARTFIG00289-ici-vol-1549-nous-allons
-nous-retrouver-dans-l-hudson-.php
>

<http://www.corriere.it/esteri/09_febbraio_05/aereo_
hudson_audio_telefonate_03a51676-f3bb-
11dd-a8aa-00144f02aabc.shtml
>

II. Valetudinarium recens in Britannia exaedificatum a phantasmate cuiusdam militis Romani agitatum esse dicitur. Novum enim nosocomium civibus nequicquam deprecantibus in cursu viae Romanae structum est, haud procul ab oppido quod hodie Derby appellatur, sed antiquitus fortasse Derventio. Aegrorum autem diaconus se larvam adiurando expulsurum et eiecturum esse negat:

<http://news.sky.com/skynews/Home/UK-News/Ghost-Stalks-
Derby-Hospital-Workers-Call-In-Chaplain-But-No-
Exorcism/Article/200901415213782
>

III. Non desunt qui dicant summum pontificem Ecclesiae Romanae recens erravisse. Nam Benedictus XVI quattuor episcopos a rebus novandis abhorrentes a sacris amplius interdictos non esse. E quibus Britannus nomine Ricardus Williamson infitias palam ivit bello altero in terris saeviente magnam multitudinem Iudaeorum a Nazistis spiritu noxio suffocatos ignique crematos esse :

http://www.welt.de/politik/article3158315/Pius-Bruderschaft
-beklagt-Hetze-und-legt-nach.html

Nuperrime tamen papa postulavit ut talia dicta ille Brito Cantabrigiensi gradu insignitus retractet :

<http://www.timesonline.co.uk/tol/comment/faith/article5663726.ece>

IV. Orbis terrae maria omnia subtiliter depicta apud societatem Google iam videri possunt. Fieri potest ut reliquias naufragiorum in imo freto iacentes invenias. Nec solum aequora nostra oculis perlabi licet, sed etiam rutilas horribilesque terras stellae pugnacis :

http://www.gmanews.tv/story/147060/Google-Earth-users
-now-can-explore-seas-Mars

V. In situm interretialem Britanniae togatae dicatum incidi in quo scripta Latina in saxo incisa fuse et copiose exarata sunt:

http://www.roman-britain.org/epigraphy/rib_north_england.htm

Dabam a.d. VIII Id. Feb. a.s.n. MMIX e Britannia.


22

22.11.2008

I. Apud Britannos togatos mos erat exsecrari ac male precari eos qui furtum fecisse credebantur. Quae exsecrationes in chartis plumbeis Latine inscribebantur et in fano vel etiam in fonte dulcis aquae sacro deponebantur. Nimirum hodie in his imprecationibus summi pretii legitur humilis et quotidianus sermo Latinus antiquorum Britannorum:

<http://curses.csad.ox.ac.uk/index.shtml>

II. Quo melius homines saeculi nostri modum vivendi Celtarum, qui a Romanis devicti sunt, discant, parvum oppidum a peritis aedificatum est in fundamentis ipsis verissimi castelli. In eo loco videntur tecta Celtarum, quo modo tegumenta corporum lana texerentur necnon fiscinae virgis, quo modo carnes aere coquerentur:

<http://www.castellhenllys.com/english/castellhenllys.htm>

III. Nuperrime castellum eiusdem generis et in eadem regione Britanniae in silvoso quodam saltu positum inventum est:

<http://news.nationalgeographic.com/news/2008/11/
081121-underground-fort.html
>

IV. Ei, qui res antiquas instrumento quodam electronico apud nos quaerunt, multa hoc anno 2008 p. Chr. n. reppererunt et secundum leges nostras inventa declaraverunt. Exempli causa, mirificum antiquum torquem in imagine luce depictum videbis:

<http://news.bbc.co.uk/1/hi/uk/7736759.stm>

V. Si oculos a terra puncto temporis amovere licet... Mirari satis non queo ea quae in caelo huius urbis mense Maio facta esse dicuntur. Nam quaedam res volans ignota vigiles in *helicoptero* navigantes perterrruit. Incredibili enim celeritate circumvolitabat ea "res" et haud multum abfuit quin invigilium vehiculum inciderit:

<http://www.dailymail.co.uk/news/article-1088307
/Helicopter-dramatic-near-miss-sinister-UFO-1-
500ft-Birmingham.html
>

Dabam a.d. X Kal. Dec. a.s.n. MMVIII e Britannia.




BREVES Incendium quod cohiberi non potest flagrat in petrolei receptaculo maximo Tripoli, in capite Libyae, propter armatorum dimicationes.
Vincentius Nibali, Sicanus, vicit Circuitum Gallicum birotarium.
Post breves indutias, missilia conicere ex Gazae zona Hamas incipit, IsraŽlianorum par responsum sollicitans.
Post noctem displosionibus crebram, incipiunt Gazae et in Israele dimidii diei indutiae ad victimas adiuvandas.
Regimen IsraŽlianum reicit indutias propositas a ministro rerum exterarum Americano Kerry.


RELIGIO
SCIENTIAE
HOMINES
OPINIONES
RELIGIO

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: