Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Solis die 17 mensis Januarii 2021
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

SOCIALIA

HINC HARMAGEDON TRAHIT, ILLINC PLUTUS

In Philippinis Insulis versans, quae insulae Asiaticae postquam sub Hispanorum imperio plus quam tria saecula fuerunt abhinc centum viginti fere annos ad Civitates Americae Foederatas pertinere coeperunt, his quinque sexve annis opiniones narrationesque novas per communicationis socialis instrumenta diffundi animadverti quas mox suspicatus sum ex eisdem Novi Mundi Civitatibus saltem in parte esse oriundas. Hodie Philippini non iam Hispanice scripta nisi perraro legunt, sed Anglica multa, pleraque profecta –ut censeo– ex Foederatis Americae Civitatibus, quae quidem inde ab origine Protestantes magis quam Catholicae et fuerunt et sunt. Haud raro enim accidit ut Philippini Catholici, parum discernentes, praesertim si aliquatenus “conservativos” quoad res religiosas, morales socialesque necnon quoad res publicas se esse sentiant, opiniones Protestanticas, et potissimum eorum qui Evangelicos sese appellant, Anglica Americana legentes atque audientes recipiant atque in sucum et sanguinem convertant. Hoc melius intellexi cum, comitiis praesidalibus et parlamentariis in Civitatibus Americanis quarum supra mentionem feci instantibus, politicas harum terrarum foederatarum res altius perscrutarer.

Hoc imprimis est dicendum, res civiles religiosasque tali more in re publica Americanorum Foederatorum inter se misceri ut pactiones inter confessiones ecclesiales et homines politicos etiam non sollemniter ratae vulgoque ignotae fructus pariant varios, nonnumquam vero calamitosos. His nostris temporibus non pauci greges Evangelici cum Donaldo Trump –ut fama tulit– secreto pactionem fecerunt, ut hic pro eorum suffragiis eorundem placitis faveret. Certe Donaldus pro viro Christianissimo non habetur, sed potius pro magno peccatore; ut factionis dexterae homo tamen falso “prosperitatis evangelio” imbutus Plutoque (de quo infra) devotus nimis multis talis visus est ut quaedam ad effectum deduceret quae a conservationis fautoribus labore digna putarentur. Inter huiusmodi Evangelicos, qui cum Donaldo pacti esse dicuntur, exstant vero nonnulli qui finem mundi imminentem exspectent, bellum finale iustorum adversus impios in Harmagedon gerendum –de quo loco in Apocalypsi mentio fit–, regnum dein millenarium a Deo pro electis instituendum. Quae omnia cum restitutione Israelis in solo sacro suo divinitus olim promisso (in quo Harmagedon sane invenitur) coniunguntur; praeservatio autem naturae minimi est in fine temporum momenti, sicut etiam bellorum vitatio, cum Christus divisionis sit signum bellaque alterius adventus eius imminentiam significent. Non casu quidem accidit quod Donaldus Trump praeses de telluris salute parum curavit; legationis suae apud Israelitas sedem Hierosolymam a Thelabib transferendam diligenter contra curavit, quod Palaestinenses et passim Mahometanos ad iracundiam adduxit.

Non tamen religio sola magnum habet pondus, sed cum ea nationalismus Americanus Foederatus miscetur necnon opinio quaedam superioritatis albicolorium hominum necessitatisque horum in ceteros dominationis, qua de causa multo minus communitates Christianae quarum sodales sint plerumque nigricolores Donaldo Trump favent. Per hunc enim Americae Anglo-Saxonicae et Puritanae pristinae fautores mutationibus recentioribus adversantur, quarum non minimae sunt demographicae, quibus in Civitatibus Foederatis albicolores homines pro rata parte pauciores in dies fiunt. Sunt igitur in factione Republicana, ad quam Donaldus Trump pertinet, qui suffragium ferendi facultatem subdole coartare in futurum velint ut non-albicolores, quibus parum partes Republicanae placent, minus facile suffragium suum ferre possint, quamquam iure eis licet, aut ut eorundem suffragia minus computentur.

Eodem tempore iidem Evangelici, necnon alii qui ob mundi hodierni peccata (abortus consulto factos, actus homosexuales, adulteria fornicationesque, incredulitatem) pugnam Harmagedonensem instare putant, saepe scientiarum naturalium peritis qui de periculo pestilentiarum deque caeli calefactione monent, ut divites industria sua etiam aerem aquasque inquinantes ditiores fiant vel nescio qua de causa, credere recusant et morborum cohibitiones quae simili modo lucris suis officiant respuunt, ut Pluto deo, a quo plutocratia nomen traxit, sine impedimento servire sibi liceat. Theorias conspirativas adiciamus, quae ab hominibus politicis, ut videtur, ad se placitaque sua provehenda atque ad adversariorum famam denigrandam adhibentur, et celeriter per hodierna instrumenta communicationis vulgantur. Sunt sane haud pauci Evangelici qui Donaldo Trump non faveant, quippe qui vitam ab Evangelio Christi dissonam eum agere censeant vitamque humanam non satis defendere ac protegere; multorum Evangelicorum beneficio tamen vir nunc est idemque praeses qui, in terra quae maxime democratica habebatur, per fas ac nefas potestatem suam iniustitiis fraudibusque se fautoresque suos male affectos fingens sibi servare cupiat, quod non est democratiae sed tyrannidis. Eidem viro permagna civium multitudo sic credit tamquam oraculo, quae superstitio facinorosos in militiis quoque privatis ordinatos ad violentiam duce incitante movet. Multi autem partium Republicanarum Civitatum Foederatarum homines etiam diu in re publica versati Donaldi Trump eiusque asseclarum onus abicere gestiunt, sed monstrum quasi Frankensteinianum in eadem factione iam exstat quod contra creatores suos verti eisque manus inicere minitatur. Haec Evangelicis quoque nocere possunt inter Harmagedon et divitias haesitantibus, quos spero fore ut Evangelio relecto erratorum suorum paeniteat.

Scripsit Marcus Flavius Asiaticus - 09/01/2021 09h52



Nuntii Latini Stationis Radiophonicae Finnicae

Nuntii Latini Bremenses



.

.



BREVES Rete sociale Twitter aditum praesidis Donaldi Trump stabiliter intermisit ob periculum novi ad vim incitamenti.Etiam nuntius ab accessu publico “Potus” deletus est.
Νεομηνίας nox omnibus lectoribus scriptoribusque "Ephemeridis" nostrae in tantae difficultatis anno fausta laetaque sit!
Prosperum annum exopto omnibus scriptoribus et lectoribus. Mutet in melius aspera res!
Virus coronarium mutatum quod celerius diffunditur, a Britannia in Italiam migravit; Romam Londinio cum pervenisset femina hoc affecta a ceteris cum marito segregata est.
Hesterno die funus celebratum est optimi pedilusoris Pauli Rossi qui fuit certator princeps anno MCMLXXXII, cum pedefolli ludentium turma Italica victrix discessit inter eas totius orbis.


IN ORBE
SCIENTIAE
SOCIALIA
SCIENTIAE
HOMINES

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: