Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Martis die 27 mensis Octobris 2020
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

SOCIALIA

COLORIS PONDUS

Μέλαινά εἰμι καὶ καλή / Nigra sum et formosa (Canticum Canticorum I,5; translatio Latina e versione Graeca LXX interpretum)

Hoc ex dicto e Cantico Canticorum deprompto tollere malui particulam adversativam “sed”, quam in Vulgata editione inveneram, atque “et” coniunctionem ponere, quae planissime voculam Graecam καὶ exprimit, versionem Septuaginta interpretum sequens, quidquid textus primigenius Hebraicus (quem pariter, ut potui, inspexi) significaret, ne forte hoc intellegeretur: formosa sum quamquam nigra. Quoquo modo se quoad coniunctiones res habet, invenienda fuit excusatio fuscitatis suae Cantici Canticorum sponsae, quae primas femineas partes in libro illo Biblico agens verba hic sub indice allegata de forma sua protulerat; adiecit enim: “Nolite me considerare quod fusca sim, quia decoloravit me sol”. Certe per saeculorum decursum multis in orbis plagis candidiore esse cute optabilius habitum est quam fusciore, maxime quod ad feminas attinet. In nonnullis Africae terris tamen, sicut apud Aethiopas, qui haud ita pridem dominationem colonicam hominis Europaei experti nondum erant, cutem fuscam habere signum erat pulchritudinis ac roboris; aterrima tamen esse pelle non erat mulieribus nobilitatis nota, cum feminae nobili genere natae non in agris, sed domi dies exigerent; neque est nobis imaginanda regina Candace de qua fit in Actibus Apostolorum mentio (vel quaelibet eiusdem nominis Aethiopum regina) quasi ei cutis nigerrima esset. Potestas autem colonica albicolorium hominum effecit ut et apud Afros, et apud Asiaticos, et apud Americanos atque Oceanienses corporis candor nota fieret superioris ingenii, et etiam pulchritudinis. Servis quibus clarior esset cutis, vel saltem suffusca, opera domestica ac leviora plerumque assignabantur; iis vero qui colorem corporeum nigriorem exhiberent foris erat laborandum.

Post dominatus colonicos abolitos haud parum huiusmodi rerum nostris temporibus manet, cum etiam intra eandem stirpem ii qui albidiore sint cute ad opera quaedam facienda saepius deligantur maioresque quaestus factitent, per spectacula scaenica atque instrumenta communicationis magis innotescant, cui nubant –si sint mulieres– facilius inveniant, ita ut permulti homines, praesertim feminae, candiduliorem cutem suam reddere studeant offuciis, cremoribus, smegmatibus lomentisque qualibuslibet utentes quae, cum emantur, cruminam minuunt saepeque ipsi nocent cuti, quin immo, canceres efficere valent et etiam cerebro aut renibus, exempli gratia, nocumentum afferre possunt. Huiusmodi cutis tractationes in terris quoque Occidentalibus, ut dicuntur, aliquatenus fiunt. In Foederatis Americae Civitatibus autem, quarum XII abhinc annos vir in parte nigricolor (qui vero pro nigrita habetur) est praeses creatus fiduciam hominum fusciore cute praeditorum, quidquid de re publica sentirent, una cum uxore magistratu ipso suo augens, hoc anno, quo novum pestiferumque virus est summopere oppugnandum, de iniquitatibus ad cutis colorem attinentibus sunt controversiae vehementes factae necnon frequentissimae reclamationes, cum viderentur nigriores cives a custodibus publicis inhumanius tractari.

Multos iam annos ad tales res mutandas atque ad aequam aestimationem sui firmandam fuscorum virorum et mulierum et puerorum sane, quorum mentes adhuc formantur, sunt qui iterum atque iterum hoc dictum repetant, nigrum nempe (cutis) colorem pulchrum esse, et aliud, nigricolorium scilicet vitas nonnullius esse momenti.

Lupitae Nyong’o (natae anno 1983), actrici dispositricique cinematographicae necnon scriptrici parentibus Keniensibus in Mexico natae, cum perfusca esset cute, inde a pueritia color corporis sui non placebat ac sensu quodam inferioritatis puella propter eum afficiebatur, neque putabat tali condicione se pulchram haberi posse. Hac nihilominus de re aliter sentire coepit cum primum de fama nigrae venustatis indutricis vestimentorum Sudaniensis Alek Wek (n. a. 1977) audivit. Anno MMXIX edidit Lupita libellum pueris imprimis destinatum cuius exemplarium paginae imaginibus sunt refertae, quae fabulam illustrant. De puellula nomine Sulwe (quod vocabulum in lingua Luo stellam significat) est hic libellus, quae et ipsa ob pernigrae cutis suae colorem malignaque aliorum de eo verba animo laborat atque eum minus fuscum facere variis technis frustra conatur, donec fabulose ad colorem suum amandum ita ducitur ut sibi ipsa pulchra videatur, sicut iam antea matri.

Hoc consolari potest eos qui nigri coloris contemptu sibi nimis onerati videantur, quod novissimis hisce centum fere annis permulti homines, in sole apricando aut artificiose, cutem suam belle, at saepe leviter, ut venustiores fierent Coco Chanel vestium delineatrice novi moris duce ex industria fuscaverint. Quoquo modo est is mos interpretandus, cutis humanae potissimum necnon oculorum iridis aliquatenus capillorumque colori momentum pondusque in historia insitum prope involuntarie tribuitur quod rem aestheticam excedit et quidem perceptionem visivam –quod ad iudicandum de pulchritudine attinet– afficit; quae res etiam effectus sociales acerbos breviter supra descriptos habet et vulgo colorismus dicitur. Mulieri cuidam (nihil referat utrum nigrae an albae) vero assentior quae in pellicula documentali Dukiana de colorismo Dark Girls titulo (“feminae fuscae”) apparet hoc fere inter alia dicens: “Dies quo cutis humanae color nullius erit ponderis... vaha, dies ille magnus erit!”.

Scripsit Marcus Flavius Asiaticus - 16/10/2020 09h01



Nuntii Latini Stationis Radiophonicae Finnicae

Nuntii Latini Bremenses



.

.



BREVES Venetiis aggeres mobiles sublati sunt ut aestum coercerent: auctus aquarum constitit et altitudo stabilis in urbe.
Berytus. Punici sapientes in morbo coronario detegendo canes XX exercitari irrogant, ut in Libanensibus aeriportibus uiro infectos inuenire possint. Quod enim sapientes propter optimum canum odoratum facile factu auspicantur.
Coniuges Canadienses testas et fragmenta musivi Pompeiis ante XV annos surrepta reddiderunt, cum ad credendum adducti essent malam sortem eas res sibi attulisse.
Praeses Trump in nosocomio militari inclusus est viro covidiano affectus. Multi reipublicae praeses sive gubernatores e variis nationibus ei litteras miserunt, qui optabant Praesidem valetudinem recuperaturum esse.
Per rete sociale praeses Trump nuntiavit se uxoremque Melaniam ad valetudinem spectandam detineri viri coronarii examinis exitum exspectans.


SOCIALIA
IN ORBE
IN ORBE
IN ORBE
OPINIONES

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: