Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Martis die 2 mensis Junii 2020
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

SOCIALIA
Bello Gallico,

Bello Gallico, odio caedibusque cor purum repugnat

Cruentis caedibus in Gallia perpetratis, quae in orbe animos moverunt, etiam in pluribus Macometi sectatoribus, in quodam Italico diurno nuntius editus est, qui omnibus illis animum addit, quorum maxime interest homines, etsi religione diversos, in pace et concordia vivere.

Hicham Ben ‘Mbarek exornator, origine Maurus et Macometi sectator, in urbe Florentia vitam agit. Quattuor annis ante pila ludebat cum, de improviso, constitit et humi procubuit. Crudelis morbi cognitio: gravissima cardiopathia, unum tantum remedium: cor sanum pro corde aegroto transferendum. Id quod non semper fieri potest et, quod maxime interest, in tempore. In re admodum adversa Ben prospera fortuna usus est: in urbis Senae nosocomio cor novum et aptum in eius corpus transferendum suppeditabat. Patris, qui sui filii cor donavit, catholici religione, minime interfuit utrum aegrotus, corde novo indigens, catholicus an alius religionis esset; cor illi donavit, cui filii corde opus erat. Ille, qui cor donat, vitam propinqui defuncti in novam vitam extendit. Defensor libertatis, mutuae et adiutricis conspirationis in omnibus communitatitibus inter homines et origine et lingua et religione diversos.

“Superbio – inquit – quod in pectore meo cor catholicum pulsat. Omnibus hominibus bonae voluntatis cooperandum est ut pax odia vincat et bella diuturna in nomine religionis gesta. Caedes in urbe Lutetia effectae communitatum vitam et concordiam graviter laedunt. Cum imagines televisificas tragicas aspexi, inermis et perterritus mihi ipsi visus sum. Terrori ab omnibus nobis obstandum est, tolerantiam liberos doceamus ut in libertate et in pace in posterum vivant!”

Scripsit Domenicus Caveosanus - 11/01/2015 15h43



Nuntii Latini Stationis Radiophonicae Finnicae

Nuntii Latini Bremenses



.

.



BREVES Gubernator civitatis Minnesotae iterum imperavit ut omnes cives urbis Minneapoleos domi se contineret a prima vigilia huius vesperis ad quartam crastinam; in civitate Georgia praefectus urbis Atlantae idem fecit ad proelia vitanda post necem Afroamericani Georgii Floyd.
Sicut in Italia ecclesiae in aduersa tempestate fores patefecerunt, in Ierusalem, ubi uis morbida diminuitur, ac nonnullis in praeclaris ciuitatibus Arabicis.
Post operae intermissionem trimestrem ob virus coronarium, Minister Primarius Italus Conte declaravit omnes tabernas et thermopolia a postero die rursum aperiri licere, servatis securitatis praeceptis: personae induantur et spatium unius metri inter cives retineatur.
Pretium liberationis Silviae Romano ab Unione Europaea gravis quaestio reputatum est, cum factio terroristica Al Shabaab nummis uti posset ad arma emenda et petitiones parandas.
Sicut ante praescripsimus, ea Siluia Romano post longum exilium Romam reuertit: quam tamen in Italicis innumeri despicione quodamque odio puellam islamicam propter consilium suum religiosum uituperauerunt. Manipulum ei ideo magitratus praebere defendendi causa consuluerunt.


IN ORBE
HOMINES
HOMINES
OPINIONES
POLITICA

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: