Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Veneris die 27 mensis Maii 2022
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

SCIENTIAE
Investigatores climatis, coniuncti sub IPCC, dixerunt in anno 2018 spatio ab anno 2030 ad annum 2050, terram 1.5 gradibus calidiorem fore quam ante Revolutionem Industrialem. Concluserunt, ad 1.5 gradus non excedundos et ad consecutiones calamitosas impediundas, energiam nuclearem multo maiorem partem in copia energiae habere debere. Exspectatione spes illae maiore copia energiae nuclearis innituntur, quam nostram maniam contaminationis alunt. IPCC quattuor condiciones delineavit, quarum omnes stateram efficere debeant inter emissionem globalem dioxydi carbonici (CO2) et receptionem huius. Secundum haec omnia exempla, quinquies tantum vis nuclearis per annum 2050 vitam nostram inire debet. Electrificinae nucleares etiam satis potentes sunt in suo munere pugnandi pollutionis aeris—nil dioxydi carbonici in atmosphaeram liberatur. Ita factum iam est ut mortes multorum hominum pollutione aeros prohibi possent. Res laudanda est electrificinae semper operari nec nisae tempestatibus, ut molendina, neque quo diei tempore, ut tabulae solares. Clades nucleariae Fukushimae et Chernobyli sane damnosa erant, sed hoc non mutat possibilitatem huius calamitatis minimam—tam malae electrificinae ex Japonia et Ucraina diu aedificatae non sunt. Pericula energiae nuclearis plurima putantur, dum fontes energiae sordidae minores aestimantur; per annum, plurissimi homines aegrorum causa pollutione aeris ex electrificinis carbonariis effectorum emoriuntur. Revera pericula tam existimantur ut homines non videantur intellegere cladem nuclearem in Fukushima terrae motu factam esse postque tantum unum mortuum esse in radiatione metiunda. Clades naturales huius magnitudinis hac in Belgi parte non sunt probabiles.

Gradum unum et dimidium in scopo nos omnes perveniemus nonnisi emissiones dioxydi carbonici aliorumque gasorum insolito modo minuere poterimus. Energia munda ex solis tabulis solaribus molendinisve ad propositum nostrum assequendum non sufficiet. Nunc non iam nobis licet errare in via adeunda, quia tunc in paucis annis vertere non facile esset. Est res "et–et", non "utrum–an". Postremo pretiosius erit facultatibus ut vi nucleari in antecessum deletis. Iam mirare licet: "Qui sunt quaestus energiae nuclearis qui assidue laudantur?" Primo, in vi nucleari utunda omnino dioxydi carbonici nil liberatur, solum vastum nucleare. Hoc non modo in naturam spargitur et efficacissime condi potest. Tota a vita energiae nuclearis tantum fit ⅕ ℓ vastum, quod 85–150 ɡ aequat. Id est, simplicissimo calculo, quod omnes (17,000,000 homines) relinquimur cum 3,400 m³, quod facile condi potest in spatio 50 m × 68 m × 10 m, quod est circiter tres vel quattuor risci caerulei apud Borssele. Aliquando etiam oblivioni datum est ab hominibus in quisdam medicinis curationibus quod etiam vastum nucleare dimittitur, sed homines nullas recusare videntur—fortasse quia sensum praebeat "puriorem" et "tutiorem". Praeterea vis nuclearis multum tutior est electrificinis olearibus carbonariisque. Securitas plus quam 500 temporibus maior est (teneatur hanc scalam logarithmicam esse).

Unum tamen est valde magnum incommodum: electrificinae nucleares aedificare fere 10,000,000,000 € constat, ad quas perficiundas capiuntur circiter 10 anni. Propterea non debet esse inevitabilis energia nuclearis, ut finem consequatur. Eae quattuor condiciones IPCC minime sunt soli modi quibus unum gradum et dimidium non excedamus. Hoc quadruplex modo ostentum est cum multos exitus diversos problematis climatis efferat. Non consulte omnibus quattuor ex eis maior pars energiae nuclearis necesse est. Si etiam omnes concludimus periculum cladis nimium magnum esse, tempus energiae nuclearis utundae transilire possumus, quo faciundo non nos involvimus (et terram) in artum, uvidum, viscidum tegumentum nec contractum e foco globali extrahere numquam poterimus.

Nihilominus consecutio erit pretium electricitatis ad astra ascendere, quia alii modi faciundae energiae nil gratuiti. Nobis igitur dubitandum eritne nosmet impensas pependere velimus, an gubernaculum ita facturum sit ac tamen nobis ipsis soluturis. Quoque res est aedificationem talis electrificinae nuclearis singulam esse electricitatis impensis perpetue solvendis. Confer hoc et discrimen domuum ablocatarum atque emptarum: initio semper tempus erit quo ablocata domus utilior est, quia mutuum sumundum non est. Attamen, cum pignus absolutum sit, nihilo posthac constabit. Etiam evidentius est in electrifinis nuclearibus aedificandis. In patria vivimus ubi una plus quam 6,000,000,000 € per annum in electricitatem (i.e. ablocata) expendimus, dum electrificina nuclearis "tantum" 10,000,000,000 € constat. Itaque intra biennium iam lucrum recipiemus, non meditati subsicivos sumptus electricitatis quos iuncti agimus pretio ascenso. Gubernacula necnon homines energiae nucleari dubium dent non. Dubium, licet religio invisibilis sit, multum minus praesens quam putant. Tempus ergo est dicundum electrificinis carbonariis ceterisque omnibus artis, uvidis, viscidis tegumentis: "Gute Nacht, Freunde, es wird Zeit für mich zu geh'n."

Scripsit Jasper De Smaele - 25/01/2022 14h46


.

.

BREVES
Turcia. Relatores Turci XXII annorum poena damnati ob involucrum diurnarii, quod "ad seditionem excitavit". - 22/05/2017 23h42
Inter 160 et 200 bellatores Curdici mortui sunt die Iovis ob ictus aeroplanorum Turcicorum in boreali parte Syriae – nuntiaverunt duces exercitus Turcici. Bellatores autem Curdici maximi socii sunt US-Americanorum contra Califatum Islamicum pugnantium. - 20/10/2016 13h34
Shimon Peres, princeps Israelianus, qui anno MCMXCIV Praemio Nobeliano pro pace exornatus fuit, agens nonagesimum quartum annum aetatis obiit. - 03/10/2016 18h31
VIDE ETIAM





Catherine Gauchon
Artiste peintre

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: