Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Veneris die 30 mensis Septembris 2022
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

SCIENTIAE

DE INDIVIDUO IN NEXU CUM MUNDO

Hoc scriptum dividitur in duas partes: priorem quae sequitur; secundam, quae consequitur.

Introductio: Pars Prima.

Libertas est quod definit Individuum in se et per se id est quod expletur iam in nuce stans et iacens. Necessarium non est Libertatem explicari in Societate ( tam Sociali quam Politica). Ego sum qui sum, inde ipse. Monas constituta: aspicere nequeo, si non habeo in me Instrumenta ad videndum. Deinde possum co- habitare cum aliis, qui aspiciunt. Re vera ignoro quomodo haec Instrumenta habuerint et acquisiverint, sed , quod in me non ignoro quomodo habeo, quia acquisivi. Igitur licet me appellari Monadem, quia in primis et ante omnia est Fundamentum Ontologicum, id est Natura ( Instinctus plus Spiritus ) ita individuum co- habitat, sed in primis habitat, quia vivit. Natura significat: Instinctum et Spiritum. Non necessarium est Spiritum explere in communione cum aliis , quasi oriretur et eadem Communnione. Condicio maxima individui est Explicatio: iam existit quod in se subsistit in Nuce.

Cum Instrumentis Intellectivis et mediis Matherialibus potatur, monas exstat, sine Necessitate Co- habitativa, Concepta ut incremento Intellectivo. Dicam plus: Individuum universum est, totum est. Non vero est, fit . Habet in se in nuce quod necessarium est, sed accedit ad se gratia Traditionis, id est gratia Maiorum Moris. Penitus radicibus defixus in Natura, superat naturam per Statum Ontologicum. At Homo in se et per sé non pervenit ad statum huius Coscientiam, oportet ut se in Traditionem velut Surculum inserat.

Veniens e Natura ut ens vivens, in Traditione fit Vir, id est Homo non Genericus, Conscius e contra sui. Libertas igitur est Acquisitio huius Conscientiae: non Homo sum, sed Vir factus sum gratia Traditionis. Si loquamur de Coscientia, loquamur de Identitate: ego sum Identitas quia in – Formatus sum a Traditione. Gratia Traditionis cognosco partes Viri : Nous, Psyche et Soma. Vir non potest explere Noun, sed Logon . Nous ad Divinitatem pertinet, quae est in Natura vel potius quae est in Praeter -Naturam. Cave : Divinitatem semper Superius quam Naturam esse, etsi non separari aea. Ita, Vir est Corpus , sed non totaliter Corpus: est etiam Intellectus, Mens, Psyche ( Anima sensitiva et Vegetativa) . Ut Intellectus, ex parte Divina derivatur. Attamen in motu suo est Autonomus. Vera autem Libertas est Nous ; Nous non est Immobilitas, e contra ex – stat, numquam coit cum Homine, adaeret immo viro per Lucem et Impulsum. Quod dictum supra est in Traditione stat ut affermatio propositiva, non decretum fixum et definitivum, immo est depositum indicativum.

Pars Secunda.

In Traditione ( sub hac specie Romana et Greca ) Pietas/ Eusebeia est Fundamentum, Vir ut Nous pendet ex Divinitate. Eodem Tempore fallax est, id est pro / in – iectus, semper mobilis et errans, in fundamento pietate/ per pietatem penitus radicibus iacet. Extra hanc conscientiam, atomus reificatus movetur ut folia vento huc et illuc tracta. Vir fallax est, id est subiectus errationibus, etsi fixus in pietate. Hanc per rem se cognoscit ut derivatum, non determinantem. In autonomia eius est tamen libertas quaedam . Ex apparentia in – iectus, ex Conscientia fit pro- iectus.

Traditio est depositum Inchoativum non coercitivum. Sub specie Graeco/ Romana, Traditio appellat Naturam/ Physin , id est processum germinativum per quem divinitas expletur ut Potentia et Voluntas. Traditio ( “ Haec”) qualificat Divinitatem, dat, indicat Lineamenta eius , indicat et monstrat figuras ( non definitivas) eius , per quas possumus nos collocare in Natura et Praeter- Naturam.

Potentia expletur per attributos qui prae nobis figurae fiunt. Homo est ad se , Vir contra homo stativus nam est , vir processualis et acquisitivum est. Vir, id est Homo ad virum vocatus per decretum divinum, fert stigma theicum; at vir heros tragicus est ( nullo modo potest dici de eo exitus futuros esse “ Visibiles “ et “ Felices “).

Pars tertia.

Velut Heracles, moritur Camisia Nessi strictus neque verbis Conceptione locupletus, vir pervenit ad se. Satis ei est imago, lux, etsi parvula , quae Iter sustineat et ad iter incitet. Si plerumque homo in media multitudine vivit, pulsat, sentit iudicat, discernit, cogitat, vir cum imagine solitariys vivit et meditatur. Ei non est iter fabulosum, sed spinosum et obscurum. Scit divinitatem alienam et praesentem per signa respondere : vita viri in perceptione et indagatione signorum consistit.

Perscrutatur, indagat, quaerit, inquirit, lugendo, canendo, implorando, rogando , implorando . Praecipue canit: Cantus est verum ligamen cum Divinitate. Penitus radicibus in traditione defixus, vir ordinatus duas virtutes sequitur: Pietatem et Urbanitatem. At non ognorat Polemon esse Fundamentum Mundi. Ita Pugna est virtus tamquam Pax : nam in actibus non recedit a pugna, si necessaria est, ( conflictualis non bellicosa) .

Ceterum haec virtus virtus primordialis est in regimine politico. Etsi non theoricus abstractus, non alienum se ostentat a variis formis modisque Scientiae doctrinaeque. Scit Divinitatem manifestari per signa ubicumque expressa.

Pars quarta.

Etiam insania hominis espressio divina est, etsi distantissimus ab ea manet. “Scio - inquit- totum divinum esse ( Malum Bonumque), sed bonum eligo ( ordinem, harmoniam, pietatem, humanitatem) . Immo oportet pugnem contra malum, cum ante oculos habeam bonum “.

Omne divinum est, non quia subsistit coincidentia, sed quia momento quo divinitas manifestatur se superat. Ceterum haec superatio incessans est apud virum: “ fallax sum et erro, mortalis sum, purgatione et emendatione quotidiana mihi opus est “.

Juppiter / Zeus principium et fundamentum est : ad eum vir quotidie vertitur canendo, implorando, lugendo, meditando, eligendo. Etsi perceptus ut sensibilitas et intelligibilitas , Zeus non est Persona; est Persona prae et pro Viro qui ad eum vertitur. Iuxta Jovem sunt figurae divinae quas Vir non negligit nec spernit. Ceterum Mundus est manifestatio Polimorphica. Traditio praebet exemplaria divina tanta quantae multiplices sunt vitae expressiones. Ita vir colit et diligit Athenam/ Minervam/ Aphrodites/ Venerem, Apollinem, Dionysium.

Pars quinta.

Nous, Psyche, Soma: Principium solare Principium motore vel mens apud Latinos. Principium metabolicum ‘- elaborativum.

Oportet recordemur Deitates supra dictas esse nomina, non vero realitates figurales; esse potentias, non volumina, non involucra, non exemplaria circumscripta. Et cum vir sit conscius se esse “ etiam “ Psyche , inclinat “ libenter “ ad sacrificium laudis et scienter colit cultum “ personalem “ deitatum Cur de Graeci? Quia sunt felices et pulcheri, Athanatoi, heroes gloria et potentia cincti. Sunt immortales.

Viro , contra, vita “ commodata “ est, fragilis, semper fallibilis, semper mutans inter mobilia ( vitam in se et extra se ) et immobilia ( vitam intellectus daimonici) , semper persequens coscientiam quae ex se et extra se trahit ( nam nihil sibi debet) . Mortalis persuasus energiam intellettualem suam in substantiam Energiam Mundi mutaturum esse, se extincto.

Vis tamen sua est vita sua ( Bios) , cui adhaeret totaliter et omnino. Haec vita praesens Zeus est. Zeus est imago pro vita singula, potentia pro vita universali. Persona et ( vel ) potentia. Vir est Potentiae Vir.

Pars sexta : Fabula Hugoliana : Homo ridens.

Fabula quaedam Hugoliana , quae inscribitur Homo ridens, narrat vicissitudines pueri infelicis, qui, affectus morbo gravissimo, vicium oris consecutus est, et ita , formam heu ridentem suempsit, qua re, adultus factus, nusquam poterat ire, quin irritationem causeret apud eos qui iputabantur ab eo irrideri.

Evenit die quadam ut patronus quidam circensis , cum mullius pretii ludos et iocos historiae num consideraret quibus permulti extra scaenam utebantur magis per consuetudinem quam per pravitatem, eum interrogare vellet, quippe cum non abstineret quin addutum in faciem suam contigureret risum. Ita eum interrogare voluit, placidus, etsi, cum illum placidum videret et non irritatem, vicissitudines infelices suas narravit.

Statim patronus circensis, pietate captus, munus scaenicum obtulit et eum duxit ad circum. In scaena denique invenit tranquillitatem cum sciret se non aliis abnoxium. Non dissimilis est condicio eius qui potest appellari Homo ridens, causa non morbi, sed habitus acquisiti per praxim . Si prior( persona ficta) ridet, hic irridet( personae vera). Per praxim didicit ( Pater eius bene eum docuit) commercium non esse humanum, sed mercatorium, ubi Lex maxima est eliminatio defectus ( hominum et verum ineptorum ) et amplificatio qualitatum ( hominum et rerum astutorum).

Puer , adulescens , iuvenis, Donaldus ( nomen ei erat) crevit in alba terra, in alba domu, Inter albos gentes, et ita didicit discriminare Inter colores. Pater eius , ditissimus per astutiam commercii mercatorii, dicebat colorem album antemponendum esse coloribus minoribus, quod in rebus et erga homines applicabatur.

Si condicio temporum iam mixturam rerum ( non solum hominum sed etiam praecipue rerum) concedebat, vir clarissimus ( non virtute, vel potius virtute oeconomicus) hanc condicionem repellebat et arcaica mente ( album mitorem mallente) vitam suam degebat. Si color albus praevalebat, et ab initio temporum, haec tinctura non solum res privates sed a fortiore publicas imbibebat. Nullus locus est de Donaldi educatione vel instructione: in sola discriminatione chromatica consistit et in cacapacita calculatrice. Nihil aliud.

Cum uxorem in matrimonium duxit, fuit alba et pretiosa, id est splendens non solum per colorem sed etiam per statum socialem ( color verumtamen non qualitatem estheticam includebat). Ita felicissimus fuit Donaldus cum uxor filios genuit non solum albos ( quod naturale erat, id est in Natura species ) sed magis praestantissimos .

Filii erant Flavi et Albi: ita traditio et Mythum convertuntur ( Terra Primigenia nonne erat alba, sicut Mythus tradebat?). Quoniam condicio temporum mixtam apparebat nec tamen dignitatem spernibat , familia Donaldi societatem monocolorem formabat, aliena semper ab alia contingentia ( id est, v.g. , proximitate damnanda ) .

Natio eius maxima et diversarum gentium repleta iam mixturam fovebat , et in maximo cacumine colorem nigrum ( oh scandalum! ) admittebat. Sed condicio generalis nullo modo tangebat Donaldum, qui a simili reprobanda mixtura alienus manebat. Interea risus abundabat in ore, sed in oculis et in angulis oris mutabatur in derisionem , adeo ut, cum parvulum nasum haberet , facies eius moveretur inter duos modos: risum et derisionem, id est risum derisionem unice significantem. Nam mos ei erat unus : ludibrium, exceptis nexibus familiaribus.

In summa : vir vacuus, ditissimus, ludibriosus Donaldus crevit et in statione ( id est in ordine rerum consuetarum) moratus est. Duas tamen virtutes, vel potius inclinationes gustativas habebat: tabulam cibariam et consessum recreativum. Hoc in consessu, si viri electi ( albi videlicet) se ad rem publicam disputantes vertebant, ille chartulas et figuras mallebat. Nullo modo alienus erat a religione: Deum album colebat, vel potius profitebatur, sine nulla alia cognitione. Ceterum nihil aliud implere mentem eius, nisi otium( censitarium ) et ludibrium ( exogenum scilicet).

Pars septima.

Hac in fabula ( quam legere possumus secundun clavem symbolicam) duo aspectu inveniuntur: heros salvatus et redento. Qui in virtutem decletum mutat( vel potius mutare discit) ; heros, mutatione acta et sapientia maxima sumpta, se a mundo separat et erga eum duobus motis utitur: risu et derisione .

Qui scit, id est vera Sapientia imbutus vivit, Mundum ( Societatem) irridet. Secundum consuetudinem vivit cum similibus eius ( bibit, edit, iocat) : re vera in interiore homines salus eius est. Sed magis dicendum est. Color albus nisi exitus felix es operis Alchemici.

Ita hoc in viro virtus operativa et interioris coeunt . Ad hoc perficiendum solitudo, ( sephratio, secessio) necessaria fuit et momento cognovit gradus operis nec non statum realem societatis ( Nigrum), a quo oportebat ut remotus esset per labirem interiorem. Quis est Deus Albus? In Mythis Apollo et in arte regia potus vel aurum Philosophicum. Apollo Deus flavus est, non amat hiemem, diligit ver et locum amoenum. Nam operatur vel artifex alchemicus Apollineus est.

Scripsit Fabricius Manco - 25/01/2022 09h38


.

.

BREVES
Turcia. Relatores Turci XXII annorum poena damnati ob involucrum diurnarii, quod "ad seditionem excitavit". - 22/05/2017 23h42
Inter 160 et 200 bellatores Curdici mortui sunt die Iovis ob ictus aeroplanorum Turcicorum in boreali parte Syriae – nuntiaverunt duces exercitus Turcici. Bellatores autem Curdici maximi socii sunt US-Americanorum contra Califatum Islamicum pugnantium. - 20/10/2016 13h34
Shimon Peres, princeps Israelianus, qui anno MCMXCIV Praemio Nobeliano pro pace exornatus fuit, agens nonagesimum quartum annum aetatis obiit. - 03/10/2016 18h31
VIDE ETIAM





Catherine Gauchon
Artiste peintre

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: