Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Martis die 20 mensis Aprilis 2021
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

SCIENTIAE

De Bubone ululaque inter Scientiam et Symbologiam

Inter Animalia quae magis mundo imaginario et Inconscio insidunt volo recordari Bubonem et Ululam. Ab a Origine( quae coit cum Imagine Nocturna Temporum, ad introitum rationis meae certissime apta), aves rapaces veluti Bubones et Noctuae Sapientiae Magiaeque bene adherent. Sicut Phoenix repraesentat Mortem et Vitam Renovatam, Animalia de quibus supra Mentem et Doctrinam Mentem Complectentem figurant. Hic praesento haec Animalia sub Aspectu Naturali necnon Mythologico, Phantastico, Fabulistico. Animalia quae appellantur Striges, Strigidae, Asio otus, Athenae, Bubones, Tytonidae aestimantur Rapacia Animalia Nocte viventia. Haec Animalia descendunt ex priore Prototypo, cui datum est nomem Masillaraptor,cuius denominatio ex Regione ubi Fossile inventum est derivata est ( scilicetMassilla) . Hoc Genus pertinet ad Familiam dictam Rapacem et cuius Origo potest collocari Quadraginta Milia milium abhinc, aetate dicta Eocene, in Silva videlicet Polonensi. Iuxta hoc Genus possumus collocare Genus Avium Canorum quos bene cognoscimus ( Oscines), cu prototypus fuit Jamnanornis, aetate dicta Oligocene vivens. Haec duo Genera videntur simul progredi etRapacia sunt, inter quae adnumeramus Falcones, Aquilas, Accipitres, Bubones, Ululas. Rapaces, deinde , in varia Ramificationes dividuntur circiter Viginti Quinque Milibus milium annorum ante. Sicut possumus ex eo intelligere vetustissima Tempora illimitata Originem Animalibus Alatis ( De quibus iam locutus sum in Scriptis praecedentibus) dedisse. Sed Bubones, quos hodie videmus, iam formati sunt Duodecim vel Trediecim milibus annorum ante: Oculis praecipue frontalibus constituuntur et maxima Amplitudine alari duobus metris metiente. In Regione Apula, in loco dicto “Peninsula Gargani “, aetate Miocene, vixit Exemplar maximum Bubonis Praehistorici, Tyto Gigantea, qui pertinet ad numerum Strigiformium. Gratia inventus Fossilium, Anatomia eius nota nobis est et ita scimus longitudinem per amplam mensuram ( Nonaginta centrimetros habentem ). Maximam mensuram longitudinalem duorum metrorum habens, est Bobbubo, id est Bubo Euroasiaticus, prototypus ex quo derivatur, etsi maxima proportione praeditus , Tyto Gigantea, volare propter hoc nesciebat. In Regione Apula, in Loco iam dicto “ Peninsula Gargani “, aetate Miocen, invenitur Genus singulare dictum “ Praedator Alpha “, quia detivatur ex “ Gigantismo Insulari”. Haec Definitio datur de Genere Animalium Viventium in loco praecipuo, “ Peninsula Praehistorica Gargani “, quod, Praedatoribus absentibus, amplitudinem maximam attingere facillime potest. Fauna Gargani exarata est a Paleontologis, quibus nomen Petrus Ballmann et Matteus Freudenthali ( qui filius fuit celebri Mathematici, cui nomen Hans Freudenthal, hodie obliti, Algebrae studiosi et praecipue Systematis Algebrici denominationem “ Agglomerationem Liensem “, habentis). Hi studiosi, cum locum bene exararent secundum residua Fossilia, praesentiam Animalium quorumdam invenerunt, quae ad Mammiferos eos ( studiosos) duxerunt, inter quos fuerunt Echinus gigans Deinogalerix, Cervus Hoplitomeryx, et alii, quin obliviscamur Murem Gigantem Gargani, appellatum Miktotiam Magnum. Iuxta haec Animalia recordamur Aves dictas Poianes gigantes ( Garganoteos Freudenthali) , quae vixerunt ibi usque ad Pliocenem Aetatem, momento quo mare volumine auctum est Locum submersit. In Insula Gargani Domicilium fixerunt Tyto Gigantea ( qui potest derivari ex alio Bubone praehistorico et fortasse ad Locum alis pervenit ) Tyto Balearica ex Insulis Hispanicis veniens. Hae Aves, Domicilio in Loco statuto, volumine auctae sunt et in Successionem declinare inciperunt: Tytonem Robustam, deinde Tytonem Gigantem, ante quinque Milia milium annorum viventem. Hactenus Studium Paleontologorum. Oculi Bubonum Mirabiles sunt, qui per tenebras res prospectu acutissimo, magis quam alia Animalia, inter quae Aquila, percipiunt. Nunc progressum eorum sequi volo. Statim dico Originem Generis collocari posse circiter ante Viginti milia milium annorum. In origine ex Lateribus Oculi collocabantur, sed, Tempore transeunte, cum consideremus oportere ad modificationem acquirendam Species Quinque circiter milibus milium annorum utantur, Oculi postea Frontales facti sunt. Quod effecit , ut in meliorem venationem intenderent; id est Nocturnam. Cum Animalia haec Habeant Oculos Frontales, non dissimilia sunt hoc aspectu ab Hominibus. Causa formae eorum, cito incolae Fabularum facta sunt. Nam figurae femininae quaedam , veluti Harpyae, Herinnyes , Striges. Hae Figurae repraesentabant Voracitatem et Rapacitatem. Harpyae Creaturae plerumque Avidatati inclines sunt, feroces et crudeles ostentantur apud Homerum et Dantem; Herinnyes etiam feroces et alis praeditae, ostendunt Caput serpentibus contortis cinctum; Striges maxime proximae Bubonibus sunt. Linneus etenim sub hoc nomine appellat Bubones( Striges et Strigidae, quia Strigiformes sunt) . Non fortuito modo in Fabulis Magos magasque Bubones semper comitantur vel Noctuae. Vox Avis est tam stridens, ut similis ei in Fabula Mulieris funestae sonitus fingatur gutturalis cum rideat. Ita Ovidius, in Fastis scripsit:” sunt Avida Volucres, non quae Phinea guttura fraudabant, sed gGenus inde trahunt: grande Caput, stantes Oculi, Rostra alta Rapinis; canities Pennis, hungumus Hamus inest; Noctae volant Puerosque petunt Nutricis egentes, et vitiant cunis Corpora rapta suis; carpere dicuntur Lactentia viscera rostris,et plenum poto sanguine guttur habent. Est illis Strigibus nomen; sed nominis huius causa quod horrenda stridere Noctae solent. Ex Verbis Poetae trahitur persuasio secundum quam Vampirus derivatur ex Bubone. Etiam aliae figurae monstruosae videntur, quae dicuntur Lamiae Aetate Media celeberrimae, haec ex figura Animali Imaginem trahere. Si transimus ad campum Philosophicum, ibi invenimus modum maximum quo Philosophus figuratur, qui, non solum solitarius repraesentatur Studiis deditus medidativis, sed potius, gratia eorum, Res spiritales, Physicas, Psychologicas optima strenuaque cogitatione penetrat. Bubo igitur figura sub hoc Aspectu positiva, non negativa fit. Usque in Imaginibus Animatis Filmicis delineatio positiva Volucris emergitur: ita in aliquibus Scaenis, cui titulus “ De gestis in parvula Silva “, quae Argumentum animatum ex Libro Colinii Dann hauriunt, cui titulus Anglicus “ The Adventure of Farthing Wood “, Bubo optima consilia semper libenter largitur et ad felicem exitum summa sagacitate ducit. Nobis in Mente est dictum Hegelianum ad Noctuam Minervae pertinens, quo Philosophus Germanicus notat gressus Philosophiae tardiores:” Prae Realitate, quae semper prior et subita est; haec ( Philosophia ) apparet cum iam pridie Realitas exstet, sicut Noctua, quae iter suum incipit Nocte adveniente ( vide Lineamenta Iuiris Philosophiae). Nomen Athenae, Deae Poliadis, Noctuae doctissimus Vir, cui nomen Johannes Antonios Scopioli, tribuere voluit, in Libro maxime curato Latine confecto, cui titulus “ Deliciae Florae et Faunae insubricae “. Studiosus hic, cum de Dea Sapientissima cogitaret, Symbolum ei Coniunctum iam apud Antiquos resumpsit er recuperavit. At Volucris non solum sub hac figura benigna nobis nota est: etiam aspectum Mulieris saepius mordacem, Vanum et levem delineat. Oculi igitur Bubonis visu mirabiles sunt et fetus sunt progressionis Vitae Universi. Ante Sexcenta milia milium annorum collocatur prior fere forma Oculorum Aquatica, cui tribuitur haec denominatio scientifica “ Haikouella Lanceolata “ . Sicut evenit in Natura, Oculi bubonis per convenentiam structi sunt, id est per adaptationem. Secundum Studiosos, Avis nocturna in visu tantam Lucem retinet, ut sine ullo impedimento in tenebris omnia percepire sciat. Scientifice , sunt in Retina animalium Fusticuli fere luminosi , qui eis permittunt acutissimo prospectu densissimam obscuritatem penetrare. Etiam Oculi Mentis eius qui, diutorno Studio meditativo eodem prospecto gaudent, quia non modo fortuito vel solo casu philogenetico hunc Modum capiunt. Hoc modo diuturno labore acquisito, non tamen auxilio quodam philogenetico orbato, realitatem percipiunt et propter hoc alienos se putant a consideratione Hegeliana supra citata, quia vero realitas et perceptio ( conceptio simul facta) “ Illico" coniunguntur. Apud Hegelium Spiritus per gradus se sibi reddit per cognitum actum . Si Spiritus in Philosophia domicilium elegit, post eventum electio secundum dictum Hegelianum evenit , quia experentia praecedit conscientiam . At hoc dictum non Successionem denotare vult, nisi secundum momentum Logicum, cum in praxi Spiritus semper per se et a se moveatur. Momento quo Spiritus movetur rem agit simul conficit et conglomerat. In sede Philosophica, igitur Logica, igitur Historica, Spiritus ad gressus factos vertitur et ita Mens vel intellectus potest dicere cogitationem semper posteriorem esse. Sed haec Affirmatio non est Damnatio capitis, potius definitio ulterior quae clarificationem exigit, ut Symbolum Noctuae per Tenebras perspicientis. Re vera Animal nocturnum stat et aspicit, non conficit nec fabricat: potius recepit et accipit. Ita Mens ita se agit, postea conficit et fabricat. Ergo Philosophia non eventum posterius est, nisi ut eventum Logicum et Conceptuale, quamquam in re perceptio et conceptio simul stant ; aliter Spiritus circa se frustra movetur . In Dicto Hegeliano emergitur Successio per Factorem Logicum et haec successio non est nullo modo damnatio neque Accusatio. Solum in Mente Humana Speculativa Successio licita est, id est licet Mentem progredi per Gradus Logicos- Temporales. Aliter Gravissimam contradictionem in adiecto Philosophus professus esset, quandoquidem dixisset rem Rationalem esse et rationalem omnem rem esse. Iuxstapositio Animalis Nocturni et Deae Sapientiae Graecae ad aliam significationem apud eundem Philosophum ducere vult. Prospectum penetrativum re vera vult indicare cum animal cernat nocturnum. Eodem modo, si mens cogitativa semper tardiva est prae facto quod confectum retro iacet ( secundum apparentiam), non potest non esse penetrativa, sicut Oculi Bubonis vel Noctuae, quia res in toto, id est in omnitate ( hoc verbum iam protuli in scripto meo praecedenti). Percepi vel appercepi debet esse. In Scientia Logica contra Philosophus Germanicus delineat quod pertinet ad itinerarium Mentis, id est ad processum posthumum intellectionis, per quem nucleum logicum, id est cognitum mentis, conceptum a mente, fit conceptum, id est ens Logicum riflexivum, natum et confectum ex post. Hoc evenit “ Naturaliter “, in Sphaera logica,id est abstracta a realitate. Quod non potest evenire secundum qui numquam separat Phaenomenon a Noumeno, perceptio a conceptione ut Elaboratione Mentis processuali. Ita bene videmus Sapientiam Philosophicam coniungi cum experentia rei, id est reali. Clarum patet realitatem conficiendam esse per notionem, id est per processum Logicum. Aliter realitas in sι nullo modo recepta esset, immo incognita maneret, extra processum mentalem. Re vera Noctuae Athenae est symbolum huius Processus mentalis, cuius obtutus res acutus perforat, qui in sι potentiam cognitivam habet. Aliis verbis, exemplificatio verbalis Hegeliana vult esse explanatio processus cognitivus mentis quae sine penetratione nihil attingit sibi assumit. Index librorum consultorum: Enciclopedia degli Animali De Agostini. Hegel , Filosofia dello Spirito, Lineamenti della Filosofia del Diritto, Edizioni Bompiani. Ovidio, Fasti. Colin Dann, The Adeventures of Farthing Wood .Antonio Scopioli Deliciae Faunae et Florae insubricae. Peter Ballmann: Fossile Vogel aus dem Neogen der Halbinsel Gargano( Italilen). Repubblica: La Retina dei Gufi ha un Dna speciale per la visione Notturna.

Scripsit Fabricius Manco - 27/03/2021 17h42


.

.

BREVES
Turcia. Relatores Turci XXII annorum poena damnati ob involucrum diurnarii, quod "ad seditionem excitavit". - 22/05/2017 23h42
Inter 160 et 200 bellatores Curdici mortui sunt die Iovis ob ictus aeroplanorum Turcicorum in boreali parte Syriae – nuntiaverunt duces exercitus Turcici. Bellatores autem Curdici maximi socii sunt US-Americanorum contra Califatum Islamicum pugnantium. - 20/10/2016 13h34
Shimon Peres, princeps Israelianus, qui anno MCMXCIV Praemio Nobeliano pro pace exornatus fuit, agens nonagesimum quartum annum aetatis obiit. - 03/10/2016 18h31
VIDE ETIAM





Catherine Gauchon
Artiste peintre

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: