Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Solis die 17 mensis Januarii 2021
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

SCIENTIAE
Quid vita sit, quomodo mundus, in quo vivimus, formatus sit, tempus semper quaerimus prius modo philosophico quam scientifico. Eminentissima capacitas humana inquirendi consistit in rebus intelligendis quae circa nos stant , ut dicit in proemio operis maioris cui titulus "De astronomica " poeta Latinus Marcus Manilius:" Universum subridet ei qui hoc exarat et divitias coelestes canit".

Qui ad scientiae studium se dat trahitur studio temporis. Tempus in rebus datis, id est in eventis, re vera celatur et mutatur, ita facies terram fert signa transitus temporis. Tempus potest observari per unam ex scientiis: Geologiam, qua superficies terrae maxima cura inspicitur. In rebus datis tempus manifestatur, ita Geologia id quaerit per rerum successionem. Inceptum huius scientiae invenitur aliquo modo in "Lege superpositionis", quae est pars scientiae geologicae (per cognitionem stratigraphicam rupium). Hoc inceptum invenimus in libro Avicennae, cui titulus " De mineralibus", et cuius brevis translatio in occidente tribuitur viro cuidam, Alfredo de Sareshel.

Avicenna ( Ibn Sinna) simul medicus, philosophus, theologus fuit. Eminuit gratia cogitationum metaphisicarum, quae re vera non separantur ab aliis studiis, cum nulla differentia sit inter Scientiam et Theologiam vel doctrinam rerum humanarum et divinarum. Haec separatio nascitur in religione christiana, ubi, sub examen theologicum, res terrae magis magisque in considerationes distinctas convergent, cum doctrina dualistica imponere cogat hanc separationem inter Deum et Mundum. Ut medicus, Avicenna celeber est propter "Librum de sanationibus morborum " vel "De Medicina", necnon librum supra dictum "De mineralibus " , ubi videtur fuisse prior qui tractavit originem montium et rupium . Ceterum hic tractatus, qui transivit in Orbem Latinum per translationes non omnino peractas, diu Aristoteli tribuitus est. Divisus in duas partes, quarum una conformationem saxorum tractat, altera montium causam, hic tractatus describit fossilia quae realia sunt, id est animalia et vegetalia captiva in rupe mansa, ut insecta in sucino. Non possumus non recordari scriptorem Graecum, Theophrastum, qui scripsit "De characteribus ", fossilia velut saxa aestimare.

Serius vir doctissimus, Leonardus De vinci intellixerat saxa ferentia insecta vel vegetalia in rupe infixa non simplicia saxa esse. Opera Avicenniana sunt, sub hunc aspectum, summa doctrinarum in quam convergunt doctrinae aetatis mediae et antiquae, et in qua omne elementum naturae exaratur secundum doctrinam vigentem aetate media: Terra nascitur ex manibus demiurgi, qui operam suam fecit brevissimo tempore. Tamen, si ad tempora praecedentia vertimur in documento, "Epistula Barnabea", de quo permultum disputatum est, invenimus indicationem aetatis terrae, quae sex abhinc milia annorum exstabat. Haec consideratio usque ad decimum septimum saeculum alitur. Ceterum Patres Ecclesiae priores aestimabant terram vixisse quattuor vel quinque abhinc milia annorum. In hac computatione Patres ponebant non data large terrestria, sed potius anthropologica. Apud Avicennam, praeter Logicam cui Categoriae connectuuntur secundum methodum Aristotelicam et Porphyrianam, pars studii dicatur physicae, ubi mundus totus (Physicus, Botanicus, Zoologicus) consideratur. Hac in parte ingentis ponderis philosophus Arabus dicit olim impetum maris terram submersisse et, ubi mare a terra amotum sit , hanc, liberam factam , servavisse signa eius, adeo ut ,montibus consideratis, hi videantur portiones super portiones cumulari. Ita prius studium Avicennianum fundamenta Geologiae iam ponit, cum autem non obliviscamur cogitationes de hac re Aristotelis.

Quocumque modo res se habet, Scientia Geologica ut doctrina tribuenda est viro doctissimo, Nicolao Stenone , medico et anatomiae studioso. Ut peritus anatomicus , observavit contra opinionem antiquorum, quia in corde animae sedem collocabant, cor nisi musculum esse; praeter hoc, studium generationis sedis apud femina explevit. Ut catholicus, hic vir artificem mundi semper confessus est et libenter computationem de mundi formatione admisit secundum doctrinam catholicam: ipse inter aetatem Diluvii et Diluvium antecedentem, rupes dividebant. Nobis opus est recordari librum in quo argumentum tractat et cuius titulus in sermone Latino ostenditur:" De Solido intra Solidum naturalitatem contexto disserationis prodromus". Liber hic conceptus est millesimo sexcentesimo sexagesimo nono anno . Oportet autem dicamus illum fuisse priorem Paleontologum, non solum quod in serie ponere fossilia scivit, sed magis quod intellexit verum fossilium sensum. In opere suo, quod est verus tractatus de paleontologia , cuius titulus longissimus est secundum modum Renascientiae (Latine) "De vana speculatione segnibus confutata. Epistula responsiva de corporibus marinis quae, facta saxa ,inveniuntur variis locis terrestribus" , adnumerat haec saxa mirabilia :" Conchylia, Echini , Hystrices ,Dentices vel Glassopetres et alia, quae generaliter ut simplicia saxa aestimata sunt vel iocus liber naturae, quando vero animalia marina fuerunt. "

Non secus quam Nicolaus Steno, Augustinus Scilla , hodie ignoratus, theoriam de formatione geologica eodem modo professus est. Augustinus Scilla pictor et nummorum antiquorum peritus fuit, excellentissimus paleontologus et geologus et opus maius suum lucem vidit anno millesimo sexcentesimo septuagesimo sequens opus Nicolai Stenone. Et si non repulit theoriam Diluvium accipenda Augustinus admisit hypothesin de inondationibus geologicis. Hae considerationes a philosopho Germanico, cui Leibniz, acceptae sunt et ipse in libro suo, cui titulus "Protogaea sive de prima facie telluris" eius mentionem fecit. Quod non mirum est, quia philosophus, inter alia, studium de formatione terrae curavit.

Eodem modo Kantius de formatione terrae inquirere voluit et argumento dicavit aliqua opera iuvenilia, ubi se interrogat de scaturigine temporis. Nam studium geologicum, tamquam apud kantium , ad exarandum tempus aptum est. In coniunctione cum origine terrae tempus esse videtur: nunc opinantur complures vetustissimam esse aetatem terrae : ( decies milies centena milia annorum ostendit). Iam scientificiis viris notum est terram natam esse quattuor ante decies milies centena milia annorum. Iam Kantius, qui studium suum operibus antecedentibus innitur, sibi persuadet systema solare nostrum separari non posse a systemate planetario generali, adeo ut in mente eius, auxilio Mathematicarum, idea de eadem origine, explicatione, motu, processu ,maxime firma et certa appareat. Progressu studiorum adiuvante, ad hanc certitudinem pervenimus: Discum protoplanetarium videri esse originem planetarum tam aeriarum quam saxosarum, inter quas terra nostra subsistit. Si ea habet eandem naturam quam alias systematis nostri partes, non minoris aetatis est quam hoc ,ad hanc considerationem, cum lapidem Libycum et Basaniten exaraverit, pervenit eminentissimus studiusus Jacobus Hutton. Hic, propter processum continuum sedimentationis ( cuius examen diu mentem eius studiosam attraxit) ,superpositionem materiarum foventem, ex examine aetatem terrae sumpsit; hac ex computatione nata est persuasio alii studiosi clarissimi Caroli Leyll, qui opinionen superioris studiosi libentissime accepit.

Super fundamenta analys eos eorum Carolus Darwin struere voluit Evolutionis theoriam, quae gratia temporis concipitur. Ex quo fit ut duae theoriae disputentur Inter se ut visione mundi potiantur: Biblica, vel linneari , Cyclica, vel potius circulari. Adaptatio, de qua Darwin disputat ,non est progressus linearis vel ascensionalis, sicut Religio Christiana vel Biblica affirmat. Nam persuasio Jacobis Hutton, qui loquitur de Tempore ex imis historia capto, radices doctrinae antiquorum ( videlicet Heracliti) ,attingit, cum duo verba definita proferat ad definitionem imam explicandam: Uniformitarismum et Plutonismum. Secundum prius verbum ,vir doctissimus cogitat de motu uniformi ,quo res eandem substantiam materialem servant per transitum temporis; secundum alterum verbum, natura materiae indicatur, quae ex imis urentibus magmatis originarii derivatur. Unde difficultas itinerarii temporalis concipiendi ut itinerarii per stadia crescentia progredientis. Nam, si substantia materialis revolvitur quasi in circulo intemporali unde Tempus conceptum secundum categoriam mobilem ( motu perenni adfecto) ,in re non exstat: perceptio nostra est, quae fallax fit, si rebus applicatur.

Si res examinamus, per transitum de natu ad mortem ,nobis persuasum est haec stadia esse eventia temporalia, id est determinationes temporis ,ubi tempus subiectum est in ratione actuum explicativa (Puer nascitur, Adulescens fit, moritur; folium viridum pallescit, deniqie cadit et ita porro) . Si tempus nisi perceptio est vel potius apperceptio in mente exsistit ,sicut Kantius dicit. Divisio per stadia, sicut bene enumerat Augustinus, operatio mentis est ,quae in praeteritum proicit motum rerum, cum ut motus specificus eveniat momento praesenti, qui, vix actus, retro volvitur et retorquetur, at acturus, in posterum se proicitur ut ignotum desiderium rerum eventurarum; unde momentum praesens vero fundativum est. Ceterum Physici hodierni, ut Carolus Rovelli, non procul sunt simili consideratione ,qua affirmant scansionem temporis nostri propriam esse, potius quam vitae cosmicae. Forma specifica temporis fabulae est, in qua initium narrationis in stadio rerum anteriore semper collocatur: " olim fuit ..."

In Psycologia, investigatores ,ut Freud et Jung, psychen excavant, radices et ramificationes eius in imis temporalibus perditas inquirentes. Hodie physica et Mechanica Quantistica admittunt novam temporis conceptionem, quae coniugat vel coniungit vel distinguit momenta temporalia secundum spatia specifica, cum regiones universi in Spatio/tempore possint esse prima specie contiguae vel seiunctae. Conclusio viri, Jacobi Hutton aliud tangit quam rem acceptam ut notionem acquisitam:" Negatis initio et fine" , ait, formam tempus habetne?. Antiqui iam responderunt et in Mythicis Uroboron appellaverunt tempus se in circulo movens. Si tempus aliam formam habet ,potest difformiae esse vel pluriforme.

Non distans a pluriformitate in qua includitur discontinuitas, asserit vir doctissimus Terentius Mckenna ,philosophus et mathemathicus ,hodie oblitus. Data superficie quadam, concepta ut regione quadam Spatio temporali , puncta minuta eius non sunt inter- puncta, id est nulla continuatio est inter ea, quasi essent punta fracta. Vir supra dictus Fractalia definit ,quasi essent non constitutiva, sed residua. Si re vera consideramus obiecta existentia, ut nivis plumam vel lineas montis, non res regulares, Vel continuas esse, videmus. Eodem modo tempus nec regulare nec continuum est. Fors hic modus novum modum temporis concipiendi determinat. Contingit ut enim in dubium revocetur, num tempus Sagitta vel Falx putetur: Falx ut pars destruens , Sagitta ut pars construens. Secundum unam, tempus rumpit, interrumpit, secat cum in curvam mutetur; secundum alteram, ut vector concipitur, linea, longitudo, ad reversionem non aptum. Nonne Heraclitus dicebat:" neminem in unum fluminis punctum bis immergi posse ". Tempus ,mea sententia, formam Fractalem habet, Ita opinionem viri clarissimi Benedicti Mandelbrant sequi volo. Hic has considerationes explanat in libro suo " De Rebus Fractalibus " ,in quo vir scientificus affirmat res potius in Chao agi quam in ordine, potius modo fortuito quam Geometrico/Mathematico.

Index librorum consultorum: Avicenna : De Mineralibus ; Il Libro della guarigione ( edizione Utet) ; Nicolao stenone: De Solido intra solidum naturaliter contento dissertationis prodromus ( Florentiae ex typographia sub signo Stellae 1669) ; Agostino scilla : De vana Speculatione signis confutata ; Leibniz: Protogaea sive prima faciae telluris; James Hutton: La formazione delle rocce terrestri ; Benoit Mandelbrant : Gli oggetti frattali ( Einaudi) ; Marco Manilio: De astronomica ( fondazione Lorenzo valla Mondadori) ; Immanuel kant: La fenice della Natura ( Edizioni mimesis) ; Roberto Zorzi : Vertebrati Fossili del Veronese ( Cierre edizioni) ; Rocce e fossili ( Cierre edizioni) ; Carlo Rovelli : L' ordine del tempo ( Adelphi) ; Stephen jay gould : Quando i cavalli avevano le dita ( Feltrinelli); Una passeggiata nel cosmo: La freccia del tempo (Rba) ; Jack Repcheck : L' uomo che scopri il tempo ( Raffaello cortina) ; Alii fontes: Rosolino Cirrincione: La Petrografia nella storia della scienza Prima parte.

Scripsit Fabricius Manco - 06/01/2021 22h15


.

.

BREVES
Turcia. Relatores Turci XXII annorum poena damnati ob involucrum diurnarii, quod "ad seditionem excitavit". - 22/05/2017 23h42
Inter 160 et 200 bellatores Curdici mortui sunt die Iovis ob ictus aeroplanorum Turcicorum in boreali parte Syriae nuntiaverunt duces exercitus Turcici. Bellatores autem Curdici maximi socii sunt US-Americanorum contra Califatum Islamicum pugnantium. - 20/10/2016 13h34
Shimon Peres, princeps Israelianus, qui anno MCMXCIV Praemio Nobeliano pro pace exornatus fuit, agens nonagesimum quartum annum aetatis obiit. - 03/10/2016 18h31
VIDE ETIAM





Catherine Gauchon
Artiste peintre

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: