Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Veneris die 29 mensis Martii 2024
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

SCIENTIAE

DE HISTORIA GENETICA ITALORUM

Usque ad hoc tempus doctrinae geneticae studiosi mutationes geneticas Italorum putaverunt motas esse a migrationibus gentium quae ceciderunt a septimo millesimo anno ad quartum, id est aevo lithico recentiore et aeneo. Grex investigatorum Scientialium Universitatis Studiorum Bononiensis contra ostenderunt accomodationes biologicas ad res externas et migrationes explicantes summam varietatem geneticam Italorum multo antiquiores esse et originem duxisse a decimo nono millesimo.

Ex inspectione constat Italos populum esse maxima varietate genetica praeditum inter Europaeos ab una parte ad alteram paeninsulae, quae res pro portione effingit quantum gentes Europae continentis a meridianae differant.

Professor Anthropologiae Molecularis apud Universitatem Bononiensem Marcus Sazzini ostendit hanc investigationem praebuisse cognitiones magna utilitate ut causae intellegerentur bonae valetudini faventes et praeterea ad quosdam morbos proclivitas.

Post maximam propagationem ultimae glaciationis a millesimo decimo nono avi Italorum Septentrionis et Meridiei experiri coeperunt res externas magis magisque mutabiles ex quibus dissimilia et praecipua in eorum patrimonio genetico evaserunt.

Ex sententia Professoris Pathologiae generalis Pauli Garagnani eiusdem Universitatis in hominibus Italiae Septentrionis mutationes in genis quae effundunt insulinum, corporis calorem et metabolismum membranae obesitatis agnoscuntur. Haec accomodationes praesidia adversus diabetem et obesitatem esse possunt.

Eodem aetate in Media et Meridiana Italia clima factum est mitius quod incolas subiecit aliis viribus externis. Nam genoma incolarum Italiae Meridianae in lucem protulit genorum mutationes in melanino gignendo, quod efficit ut gentes illorum locorum minus proclives ad cutis tumorem sint. Quae res pendet ex diebus calidioribus sub ferventi sole regionum quae proximae Mari Nostro positae sunt.

Breviter sumptum et conversum a https://www.archeologiaviva.it/14472/storia-genetica-degli-italiani/


Scripsit Lydia Ariminensis - 06/06/2020 17h46


.

.

BREVES
Turcia. Relatores Turci XXII annorum poena damnati ob involucrum diurnarii, quod "ad seditionem excitavit". - 22/05/2017 23h42
Inter 160 et 200 bellatores Curdici mortui sunt die Iovis ob ictus aeroplanorum Turcicorum in boreali parte Syriae – nuntiaverunt duces exercitus Turcici. Bellatores autem Curdici maximi socii sunt US-Americanorum contra Califatum Islamicum pugnantium. - 20/10/2016 13h34
Shimon Peres, princeps Israelianus, qui anno MCMXCIV Praemio Nobeliano pro pace exornatus fuit, agens nonagesimum quartum annum aetatis obiit. - 03/10/2016 18h31
VIDE ETIAM





Catherine Gauchon
Artiste peintre

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: