Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

2004 - 2014
IAM DECEM
ANNOS!
Saturni die 22 mensis Septembris 2018
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

SCIENTIAE

Novitates scientiarum

1. Spectabilis (Sir) Roger Penrose opinionem mutavit: universum initium numquam, dicit nunc, habuisse. Antea dicebat habuisse.

2. Mel tussim expugnare - decreverunt medici regiminales Angli, inscribentes mel officiali indici medicamentorum. Avia mea Polona id sciebat (=mel tussim infectionesque hiemales expugnare) iam ante centum annos.

3. Insomnia laborantes homines minus sociales quam alii fiunt. Ita docent studiosi Universitatis Berkeleyanae in California. Sed haec, si veritas est, non est veritas in contrarium. Nam ego, qui dormio bene, nihilominus sociopatha sum maximus.

4. Oryzam frigidam si edis, non bene est sanitati, nam bacterium nomine Linnaeano Bacillus cereus amat in oryza gelida propagari. Sed quis oryzam frigidam umquam ederet? Iapones certe (sushi), sed hi oryzam primum in aceto condunt, quo bacteria haec sine dubio necantur.

5. Adesse haud parvam copiam aquae (glaciatae) ambobus polis Lunae. In talem conclusionem venerunt studiosi NASAni, photographematis spectrometricis a se inspectis, quae photographemata iam ante fere 10 annos facta sunt percontatro cosmico Indorum nomine Chandrayaan-1. Videlicet Indi non sat caute photographemata sua inspexerant.

6. Nimius somnus (plus sc. 7-8 horarum) vitam breviorem reddit. Ita docent scientistae Universitatis Britannicae Keele, duce doctore Chun Shing Kwok. Si id verum est, non exspectate me diu victurum. Amo enim 9 horas dormire.

7. Vitaminum C nullum effectum habere contra perfrictionem. Ita putat prof. Linus Pauling. Tremit iam timore decoctionis capta permagna industria fabricantium sucorum aranciae.

Scripsit Iconoclastes2.blogspot - 10/09/2018 07h56


BREVES
Turcia. Relatores Turci XXII annorum poena damnati ob involucrum diurnarii, quod "ad seditionem excitavit". - 22/05/2017 23h42
Inter 160 et 200 bellatores Curdici mortui sunt die Iovis ob ictus aeroplanorum Turcicorum in boreali parte Syriae nuntiaverunt duces exercitus Turcici. Bellatores autem Curdici maximi socii sunt US-Americanorum contra Califatum Islamicum pugnantium. - 20/10/2016 13h34
Shimon Peres, princeps Israelianus, qui anno MCMXCIV Praemio Nobeliano pro pace exornatus fuit, agens nonagesimum quartum annum aetatis obiit. - 03/10/2016 18h31
VIDE ETIAM





Catherine Gauchon
Artiste peintre

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: