Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Veneris die 27 mensis Maii 2022
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

RELIGIO
De sancta Matre Theresa

De sancta Matre Theresa

Die dominico IV mensis Septembris Theresa Calcuttae sancta conclamata est ab Ecclesia Catholica.

Ut persona, non dissimilis est ab aliis sanctis quae idem nomen habent: maximam sanctitatem sub signo contemplationis. At si priores (Theresa Hispanica et Theresa Francogallica) reclusae in monasterio vixerunt, nova sancta contemplationem vixit cum pauperibus et per eos. Singularis eius vicissitudo: magistra linguae Anglicae ad Indiam it et ibi manet paupertate capta. Non vitam laicam deinde statuit degere, sed vitam religiosam pauperibus dicatam. Apud Indos pauperes plerunque considerantur paria, nemo ad eos potest appropinquare, nec tangere, nec frequentare. Theresa contra eos frequentare incepit et cum eis vivere voluit. Interea aliae et alii intentionem eius receperunt et ei adhaeserunt nova fundatione religiosa instituenda. Loco ex eo propositum evangelicum renovatum ad alias orbis terrarum regiones diffunditur et stigmate supremae Ecclesiae auctoritatis impressum est. Non aliud dictum evangelicum nova sancta applicavit nisi quod dicit: Christum videre quam pauperes videre. Nam pauper dignus est qui habeat in se maximam dignitatem, cum sit Dei filius eodem modo quam Christus patians, dolens, derelictus, abiectus. In mediis mundi opibus, in divitiarum abundantia, in maximo potestatem habentium dominatu, inclinatio ad paupertam (altero hodierno intendendi modo prae Francisco) diligendam, colendam, curandam, non a mundo separatione, sed in mundum oblitum, spretum, non consideratum, immersione, non exceptio est sed regula evangelii maxima. Quia non potestatibus propositum parvulos diligens intelligibile est, cum sint conscientae surdi, sed minori bus, cuius animus simplex est et ad bonum recipiendum paratus. Propter hoc sancta dicebat: “ Nihil mirabile ago, nec opus hoc mihi tribui oportet, Ei per quam ago et calamus Eius scribens sum opus verum tribuitur ...”

 

Scripsit Johannes Teresi - 09/09/2016



.

.



BREVES Dum in civitate Mariupol sub caeliscalpiti macerie cadavera civium CC inveniuntur, impetus Russicus contra regionem Donbass pugnaciter sequitur. Hesterno praeterea die legatus Russicus apud Societatem Nationum Bernardus Bondarev sedem suam se relicturum pronuntiavit.
In aëriportu urbis Helveticae Genavae ingens incendium nuper exortum est; aedificium incensum debuit sedes esse, nondum prorsum confecta, acceptionis migrantium asylum petentium. Nonnullae eruptiones auditae sunt, sed earum causa adhuc ignoratur.
Miles Russicus Vadim Shishimarin XXI annos natus hodie in tribunali Ucraino primus Russici exercitus criminum ad bellum pertinentium accusatur (id est civis inermis Ucraini annos LXII nati homicidium) ergastulique condemnatum iri videtur; milites interea alii II poenam daturi existimantur.
Dictator Boreocoreanus Kim Jong-Un post diem hesternum, in quo victoria contra Nazistas commemoratur, consulem Russicum Bladimirum Putin terramque eius omni probatione laudat: ipse nam dictator inimicorum occidentis minas ut ille Putin indicat sodalitatemque cum Russicis se omni modo ampliaturum publicat.
In urbe Mariupol multae decades eorum qui conclusi manserunt in ergasterio chalybi efficiendo expediti sunt et per iter humanum in tutum pervenerunt. Ab incepta egressione circiter CCC civiles incolumes evaserunt auxilio Crucis Rubrae et Ordinis Nationum Unitarum.


ATHLETICA
POLITICA
SCIENTIAE
RELIGIO
ATHLETICA

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: