Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Veneris die 26 mensis Aprilis 2024
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

RELIGIO
De Sanctae Crucis Exaltatione

De Sanctae Crucis Exaltatione

Anno 335°, die 13 mensis Septembris, super collem Golgotha, inaugurata est ecclesia Sanctae Cruci dicata, quae extructa fuerat imperatoris Constantini iussu, instante matre eius, sancta Helena. Cum vero reliquiae Crucis in alto loco exponerentur, hoc festum Crucis Exaltaltio nominatur.

Nostris autem temporibus celebratio praecipue considerat Crucis Mysterium, ex quo amor Dei in genus humanum comperitur. Filius vero se dedidit crudelissimae morti ut voluntas divina hominum servandorum ostenderetur (cf Io 3, 13-17). In arbore ob Adamum, a diabolo deceptum, humanitas damnata est; in hac altera arbore, i.e. in Cruce, ob Christi sacrificium salus invenitur. “Sic enim dilexit Deus mundum ut Filium suum unigenitum daret ut omnis qui credit in eum non pereat sed habeat vitam aeternam”.

Crux erat infandum supplicium antiquitus usitatum in rebelles. Apud Herodotum (484-425 a.C.) legitur in Babilonia anno 529 a.C. rebellium tria milia cruci affixa sunt. Persarum consuetudinem, qui cruci hostes saepe damnabant, Alexander Magnus secutus est, et sic, verbi gratia, cum urbem Tyrum cepisset, civium duo milia cruci suffixit. Ptolomaei quoque in Aegypto tali necandi modo utebantur, necnon Carthaginienses a quibus Romani, ut Cicero testatur, sub Tarquinii Superbi regno, eandem poenam receperunt. Illi pessimos servos tam saepe in cruce tollebant, ut crederetur crux esse supplicium Romanum. In Palaestina, Romanis imperantibus, communis mors crux erat. Imperator Constantinus tale supplicium anno 314 vel 315 abrogavit, matre sancta Helena postulante.

Iesu crucifixio in evangeliis non minutatim sed summatim describitur, nam prisci Christiani, qui suis oculis viderant crucifixorum corpora sanguinolenta atque audiverant eos mortem implorare, noluerunt, pro Christi dignitate, talem cruciatum singillatim exponere.

In historia Christiana crux et Christus cruci affixus dupliciter repraesentantur: primis temporibus, in operibus musivis, aspicitur Christus maiestaticus et gloriae plenus, cum hoc titulo: salus mundi. Hodierno autem tempore nihil de crudeli supplicio crucis omittitur. Ambae formae sunt considerandae: et gloria et dolor quae Christus expertus est. Cum dolorem acutum patimur meditari nos oportet de Christi supplicio. Nam vere crucem nunc non portamus, sed ipsa nos ad Iesum elevat animumque nobis addit.

Compendium excerptum ex Patris Iosephi I. Del Col SDB homilia hispane exarata atque in festo Sanctae Crucis habita

Scripsit Paulus Kangiser - 16/09/2014



.

.



BREVES Apud Africae civitatis Burkina Faso fines orientales coenautocinetum quoddam forte globum ignivomum subterraneum, qui vero per Islamicos terroristas ibi sitos humatus videtur, hodie conculcavit: homines ideo decem saltem displosione interisse quinqueque offensi esse computantur.
Laetissimum Diem Nativitatis omnibus lectoribus scriptoribusque ominamur!
Cum ante annum atque dimidium Bactrianae terrae potestatem Talebani obtinuissent, iura mulierum extemplo omnibus curae esse coeperunt, praesertim cum de muliebribus institutionibus cogitaretur. Acta diurna Bactriana "Tolo News" administratorum consilium, quod omnes pertimescebant, publicarunt: Bactrianarum mulierum accessus ad universitates "usque ad novum iussum" intermittetur.
Ipse partis conservativae "Fine Gael" rector Leo Varadkar, qui iam ab anno MMXVII usque ad MMXX primarius minister Hiberniae fuit, cum pristinus praeses Micheál Martin progressivus, sicut victorum sodalicii foedere sanctum est, post biennium (MMXX-MMXXII) abdicaverit, hesterno die Hiberniensis consul iterum creatus est.
Hesterno die pristini consularis petitoris Iairi Bolsonaro fautorum centena contra militiae civilis sedem Brasiliae impetum fecerunt, ut cum ad Aloisii Lula creationem tum ad seditionum ducis Josephi Xavante comprehensionem fastidium suum manifestarent. Cum coenautocinetorum quinque vigiliarumque autoraedas nonnullas seditiosi incendiavissent, tumultus cruentissimi evenerunt, quibus civis unus saltem vulneratus est.


SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: