Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Veneris die 26 mensis Aprilis 2024
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

RELIGIO
Si quis vult post me venire.

Si quis vult post me venire...

Iesum, Hierosolyma iturum ut patiatur et moriatur, Petrus increpavit: “Absit a te, Domine; non erit tibi hoc”. At Iesus Petro: “Vade post me, Satana! Scandalum es mihi, quia non sapis ea quae Dei sunt, sed ea quae hominum!” (cf Mt 16, 22-23). Nunc vero a Iesu Petrus non laudatur ut petra vel Ecclesiae fundamentum, sed vituperatur quia Dei mentem et consilia non sequitur. Praeterea omnibus, qui discipuli sui esse cupiunt, dixit Iesus oportere semetipsos abnegare atque crucem tollere eumque sequi (cf Mt 16, 24-27).

Sicut Petro, nobis etiam difficile est sacrificium pati.  Interdum hoc unum putamus nobis quaerendum esse: felicitatem a fama, pecunia, honore, gloria mundana manantem. Ex Fide autem comperitur unam esse potestatem quae valet ad peccatum et mortem vincenda: ita amare ut vitam etiam pro reliquis prompti simus dare. Si malum volumus superare, una est via: sacrificium.

Sicut Petrus, nos quoque interdum tamquam homines excogitamus et non sicut Deus. Humana desideria postulant proventus materiales atque prosperitatem ita ut reliquos superemus multosque in nostro dominio habeamus. At aliter Deus postulat.

Duae enim viae hominibus aperiuntur: vitam salvam facere, quamvis in hoc mundo deperdita sit; aut vitam perdere, quamvis in hoc mundo salva putetur.

Compendium excerptum ex Patris Iosephi I. Del Col SDB homilia hispane exarata atque die dominico XXII per annum habita

Scripsit Paulus Kangiser - 08/09/2014



.

.



BREVES Apud Africae civitatis Burkina Faso fines orientales coenautocinetum quoddam forte globum ignivomum subterraneum, qui vero per Islamicos terroristas ibi sitos humatus videtur, hodie conculcavit: homines ideo decem saltem displosione interisse quinqueque offensi esse computantur.
Laetissimum Diem Nativitatis omnibus lectoribus scriptoribusque ominamur!
Cum ante annum atque dimidium Bactrianae terrae potestatem Talebani obtinuissent, iura mulierum extemplo omnibus curae esse coeperunt, praesertim cum de muliebribus institutionibus cogitaretur. Acta diurna Bactriana "Tolo News" administratorum consilium, quod omnes pertimescebant, publicarunt: Bactrianarum mulierum accessus ad universitates "usque ad novum iussum" intermittetur.
Ipse partis conservativae "Fine Gael" rector Leo Varadkar, qui iam ab anno MMXVII usque ad MMXX primarius minister Hiberniae fuit, cum pristinus praeses Micheál Martin progressivus, sicut victorum sodalicii foedere sanctum est, post biennium (MMXX-MMXXII) abdicaverit, hesterno die Hiberniensis consul iterum creatus est.
Hesterno die pristini consularis petitoris Iairi Bolsonaro fautorum centena contra militiae civilis sedem Brasiliae impetum fecerunt, ut cum ad Aloisii Lula creationem tum ad seditionum ducis Josephi Xavante comprehensionem fastidium suum manifestarent. Cum coenautocinetorum quinque vigiliarumque autoraedas nonnullas seditiosi incendiavissent, tumultus cruentissimi evenerunt, quibus civis unus saltem vulneratus est.


SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: