Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Veneris die 19 mensis Aprilis 2024
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

POLITICA
Auctoritas Turciae in oriente crescit

Auctoritas Turciae in oriente crescit

Ante paucos annos legati Turci, cum de quadam re controversia oriebatur, nil nisi sententiam suam dicere solebant. Nunc autem res longe aliter se habet: minister Turcus rerum exterarum, Davutoglu (photographemate supra monstratus), saepius saepiusque ad problemata solvenda vocatur. Ita Saad al Hariri, primus minister Libanensis, cum partes Hisbollah ex administratione rei publicae se recepissent, Turcos adiit. Qui scilicet utrosque conciliare non potuit, primum, quod Hassan Nasrallah, dux Schiitarum, novas condiciones tulit, deinde, quod partium Hisbollah non interest caedem patris eius, Rafiq Hariri, patefieri. Davutoglu licet irritus fuerit, tamen notatu est dignum, quod Hariri neque Civitates Unitas neque Franciam neque Aegyptum adiit.

Non solum in Libano, sed etiam in Iraquia atque in aliis civitatibus legati Turci operam dant, ut partes inter se discordes concilientur. Quod Turcis eo magis contingit, quod nullius socii habentur: hoc tempore Turci in omnium fere civitatum amicitia sunt Israelia scilicet excepta.

Davutoglu, cum in Iraquia cum grege quodam Sunnitarum colloqueretur, dixit Bagdetiam olim urbem orbis mediam fuisse, in qua cultus humanitasque floreret; nunc eam propter discordias civiles iacere. Quo audito unus e ducibus eorum: "Huic viro confidimus", inquit, "quippe qui loquatur ut civis Bagdetiensis".

Tamen incertum est, quod Turci in animo habent. Quos in ea regione praevalere ceterae nationes nolunt. Praeterea Turci non omnia problemata solvere possunt: democratia ab iis non in alias terras transferatur: sin aliter, Turci interpretes eis, qui in ea regione potentes sunt, non grati essent.

Seditione in Tunisia ortaTurci primo tacebant; deinde, cum alea iacta esset, Erdogan res mutatas probavit. Sero plauserit, tamen in primis eorum fuit, qui civitatibus Mahumetanis praesunt.

Scripsit Volfgangus Austriacus - 21/01/2011 16h16


.

.

BREVES
Novissima demoscopia monstrant candidatam Democratarum ad munus praesidis USA Hilariam Clinton superare sui aemulum Republicanum Donald Trump 2-5%. - 05/11/2016 23h59
In Ungaria plebis scitum de migrantibus numerum legitimum suffragiorum non tulit, sed Minister Primarius Victorius Orban Cartam Constitutivam mutatum iri nuntiavit ne migrantes acciperentur non probante senatu. - 03/10/2016 18h35
Bratislaviae Slovacorum conveniunt duces 27 terrarum sociarum Unionis Europaeae - primum sine Britannia.
Candidatus republicanorum ad munus praesidis USA Donald Trump superat in indagatione opinionum aemulatricem democratam Hilariam Clinton in tribus "civitatibus maximi momenti": Ohio (praestantia 5%), Florida (3%), Nevada (2%). - 15/09/2016 10h18
VIDE ETIAM





 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: