Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Saturni die 7 mensis Decembris 2024
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

POLITICA

VOLUNTNE SINAE HAC GENERATIONE FORMOSAM CAPERE?

Per decennia non pauca a permultis putatum est Rempublicam Popularem Sinarum et Taivaniam (quae vox idem significat atque Insula Formosa, sed saepe ad civitatem indicandam hodie adhibetur quae Respublica Sinarum rite appellatur et Formosam totam praeter aliquot insulas minores tenet) in tempus indefinitum, seu potius fortasse in perpetuum, sicut nunc sunt fore, id est iuxta in contentione viventes alteramque vix agnoscentes, non tamen in aperta bellica conflictione. His octo autem annis Xi Jinping praeside Sinenses Populares (qui placita Marxiana ac Leniniana profitentur) ducis supremi voce planius atque apertius in dies declaraverunt se velle pacifice, si fieri potest, si contra non potest armis, quae magno nisu cumulant, Taivaniam capere. Reipublicae Sinarum cives progenies quidem sunt Sinensium Factioni Nationalisticae faventium qui abhinc duo et septuaginta annos communistis sub Mao Zedong vastas Sinas occupantibus trans fretum in haud magnam Formosam cum praeside suo fugerunt super omnes tamen Seras potestatem sibi arrogantes, dum communistae Sinici pergebant hanc insulam pro parte Sinarum in suam dicionem redigenda habere.

Plerique iuvenes Formosenses hodie arbitrantur talem Taivaniensem arrogationem ad reliquias pertinere temporis praeteriti neque aliud cupiunt quam in terra libera atque democratica vivere, quod facto, si non iure, iam est, in perenni tamen quodam metus statu instantisque periculi. Nolunt igitur quicquam agere quod Sinis communisticis ansam offerat Fretum Formosense magnis copiis transeundi ac Taivaniam vi aggrediendi, quod imprimis fieret si independentiam suam haec declararet.

Abhinc autem paucas septimanas forsitan hac usi opportunitate, quod orbis attentio ad res Bactrianas erat conversa, Sinenses continentales saepius quam antea incursiones in spatium caeleste Taivaniense facere coeperunt. Vehicula aeria Sinensia minaciter, quasi provocationem quae praetexum ad bellandum praeberet quaerentia, ad litora Formosensia appropinquaverunt. Si in contextu haec ponamus horum annorum, quibus Respublica Popularis et quantum potuit Maris Sinensis Australis capere nisa est in conflictionem deveniens cum terris propinquis (Vietnamia, Insulis Philippinis, Malaesia, Indonesia, Bruneio) et reclamationes philodemocraticas Hongkongenses repressit et gentes parum Sinenses in finibus suis, praesertim in Turcestania, degentes comprimere studuit, haud difficile est conicere de cupiditate dominandi a Sinis Xijinpingianis ius gentium non flocci facientibus exhibita. Huc adde verba eiusdem Xi Jinping, cui nunc licet sine termino regnare, ad animos suorum movendos prolata, de saeculo scilicet humiliationis quam Seres passi sint usque ad Maonis imperium deque hodierna nationis renovatione; quae verba, saeculo modo expleto a Factione Communistica Sinensi condita, nationalismum Sinicum tum exprimunt tum alunt. Immo Sinenses Populares in Mari Sinensi Australi –quod totum fere sibi vindicant, sed cuius amplam partem ad se spectantem Philippini Mare Philippinense Occidentale vocant– parvas insulas artificiales sibi construxerunt et non paucas naturales occupaverunt ut opes inde traherent ac vias maritimas novas sibi aperirent insularum alienarum catenam rumpendo quae a Philippinis ad Iaponiam ducit, ex quibus Formosa maximi est momenti. Novum autem bellum mercatorium Sinarum sanctiones imponentium, quod cum Australia gerunt, ad hoc –si Hesperiis credere volumus– spectat, ut Australiani, pecuniarum amissiones timentes, se a Republica Populari reprehendenda atque a violationibus iurium humanorum ab ea patratis divulgandis abstineant necnon ad eius commodis serviendum inducantur.

Taivania nunc magis quam antea defensionem sui non solum exercitus, sed totius populi exercitationibus parat. Est sane eius civibus sciendum in quos cuniculos locosque subterraneos confugere sibi liceat si Sinenses multa immaniaque pyrobola in Formosam et ceteras insulas ad Taivaniam pertinentes mittant; quid denique sit sibi faciendum si vi militari terram suam invadant, quomodo sint frustrandi atque spe facilis occupationis deiciendi. Certe sicut Sinenses continentales magniloquentia praesidali permoti Formosam capere cupiunt, ita Taivanienses, et fortasse etiam magis, terram suam, libertatem, modum suum vivendi –modum dissimilem atque Maoistarum ut sint Sinenses– defendere volunt et in bello parando sentiunt se democratiae ac iurium humanorum causa contra tyrannidem non solum pro semetipsis, sed pro toto “mundo libero” –uti aiunt– pugnare; ceterum opinantur fortitudine viribusque suis ostendendis cottidie Sinas Populares esse deterrendas.

In communitate internationali –ut dici solet– sunt qui censeant non esse Sinas impediendas quominus Formosam, sive haec ad eas pertinere debeat sicut Tasmania ad Australiam sive minus, occupent, ne forte bellum nucleare inde gratuito eveniat, sed esse vi agendum tantummodo si Seres, ut exemplum afferam, Philippinas Insulas aut alias terras Asiaticas vicinas, etsi ex parte, invadere moliantur. Multi autem asserunt Sinas, si Formosam –immo quamlibet insulam Taivaniensem minorem– capere temptent, esse statim oppugnandas, ne in lubricam semitam expansionis, oppressionis iniquitatisque Seribus in maribus orientalibus iam longe lateque grassantibus res labatur. Civitates vero Foederatae Americae auxilium olim Taivaniae adversus Sinenses continentales, si hi forte eam vi aggrediantur, promiserunt; utinam talis promissio numquam novorum armorum Sinicorum igne probetur!

Scripsit Marcus Flavius Asiaticus - 14/10/2021 22h59


.

.

BREVES
Novissima demoscopia monstrant candidatam Democratarum ad munus praesidis USA Hilariam Clinton superare sui aemulum Republicanum Donald Trump 2-5%. - 05/11/2016 23h59
In Ungaria plebis scitum de migrantibus numerum legitimum suffragiorum non tulit, sed Minister Primarius Victorius Orban Cartam Constitutivam mutatum iri nuntiavit ne migrantes acciperentur non probante senatu. - 03/10/2016 18h35
Bratislaviae Slovacorum conveniunt duces 27 terrarum sociarum Unionis Europaeae - primum sine Britannia.
Candidatus republicanorum ad munus praesidis USA Donald Trump superat in indagatione opinionum aemulatricem democratam Hilariam Clinton in tribus "civitatibus maximi momenti": Ohio (praestantia 5%), Florida (3%), Nevada (2%). - 15/09/2016 10h18
VIDE ETIAM





 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: