Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Homo sum
humani nihil
a me alienum puto.
Martis die 9 mensis Februarii 2010
Prima
Nuntii
Acta
Nuntii recentiores (ANL)
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Lampas
Chronicae Mediatlanticae
Epistula Leonina
Chronica TTT
Memoranda
Folia
Disticha
Nuntii Finnici
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Hermetica
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Nugae
Manga
Facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Exempla
Vita Latina
Lexicographia
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

POLITICA
Major cyber spy network uncovered

INCURSIO SINENSIUM IN COMPUTATRA TOTIUS MUNDI

Cyberias Serica

Speculatores per interrete agentes, quibus sedes principalis in Sinis, invasisse computatra per omnem orbem terrarum nuntiant rerum computatralium periti Canadienses. Inter computatra ab illis inspectata sint etiam machinae, quibus regimina multorum civitatum utuntur.

Gregi speculatorum - cui nomen GhostNet datum a diurnariis est - contigerit 1.295 computatra multoties visitasse in 103 terris mundi. Inter victimas incursus cyberiadis Sericae esse machinas servatorias, quibus utuntur aut aedes legatorum aut ministeria rerum exterarum talium civitatum ut Persia, Bangladesh, Livonia (Latvia), Indonesia, Insulae Philippines, phylarchatus Brunei, Barbados, Bhutan, India, Corea Australis, Indonesia, Dacoromania, Cyprus, Melita (Malta), Thailandia, Formosa (Taiwan), Lusitania (Portugalia), Germania et Pacistania. Piratae cyberici adorti etiam sunt officia regiminis in exilio Dalailamae, unde colligere potuerint quoque epistulas privatas ductoris spiritualis Tibetanorum - nuntiat associatio Canadiana Information Warfare Monitor (IWM), quae sequitur crimina cyberica in toto orbe terrarum per interrete patrata, quaeque iam a decem proxime praeteritis mensibus cyberiaden Sinensem investigabat. Investigationi aderant etiam studiosi Universitatis Torontianae sedis iunctionibus inter nationes studendibus, nomine Munk Centre for International Studies.

Praeter documenta officialia, speculatores GhostNet potuerunt in nonnullis aedibus legatorum instrumentis audiovisualibus uti, ut domus ipsas a se interretialiter clam visitatas melius, quasi oculis auribusque vivis, inspicerent - patet ex investigatione Canadiana.

Scripsit ANL - 29/03/2009 20h07


ANL
BREVES
Viktor Yanukovych, Russorum amicus, putatur vix praesidens Ucrainae electus esse contra adversariam Juliam Tymoshenko, praesidentem hodiernam. - 07/02/2010 23h06
Rumiana Zheleva, quam diurnarii Bulgari suspiciunt corruptelae, se munere ministrae rerum exterarum abdicavit. - 20/01/2010 09h31
Incolis Massachusetae, USAe rei publicae orientalis, eligendus est senator qui sellam defuncti Eduardi Kennedy occupabit. Qui nisi democraticus erit, discrimen magnum Baraco Obama orietur. - 19/01/2010 22h47
VIDE ETIAM





 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: