Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

2004 - 2014
IAM DECEM
ANNOS!
Solis die 20 mensis Augusti 2017
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Nuntii Finnici
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

POLITICA
SPIEGEL ONLINE - 03

CHAOS PACISTANIENSE

A Pervez Musharraf duce generali declarari statum extraordinarium*

In totâ Pacistaniâ dominantur violentia et chaos: Publica televisio Pacistaniana refert Pervez(ium) Musharraf(ium) declaravisse statum nationis extraordinarium. Privatas stationes televisificas iam esse occlusas, publicas stationes televisificas et radiophonicas a militibus esse occupatas. Musharrafius dicit se hoc facere propter violentiam in terrâ nimis valentem - sed fortasse hôc modo conatur praevenire quoddam iudicium officiale imminens. Condolentia Rice US-ministra rerum externarum, statűs extraordinarii declarationem dixit esse „maximę dolendam".

Islamabadâ ex urbe - Gubernatio Pervezii Musharrafii a publicâ televisione Pacistanianâ refertur propter securitatem rei publicae in discrimen adductam decrevisse statum extraordinarium.

 

Musharraf dominus Pacistaniae: Statum extraordinarium esse decretum propter securitatem in discrimen adductam

Islamabadâ ex urbe - Gubernatio Pervezii Musharrafii praesidis Pacistaniani propter securitatem in discrimen adductam decrevit statum extraordinarium. Hoc relatum est a publicâ televisione Pacistanianâ.

Condolentia Rice US-ministra rerum externarum declaravit res in Pacistaniâ factas esse „maximę dolendas". A Civitatibus Unitis nullas actiones adiuvari, quibus constitutio violaretur. Condolentia a diurnario stationis televisificae CNN interrogata dixit se sperare in Pacistaniâ mense Ianuario factum iri „electiones iustas et liberas". Sean(us) McCormack locutor Condolentiae dixit democratiam graviter afflictam esse. .

 

ACTIO MILITARIS: PACISTANIA DECLARAT STATUM EXTRAORDINARIUM


Custodes: Milites obsaepiunt aditum aulae iudicialis supremae.


Milites Pacistaniani vehuntur ad sedem praesidis Islamabadiensem...


... statu extraordinario in Pacistaniâ decreto iidem custodiunt domicilium ducis generalis Musharraf dictatoris terrae militaris.


Aula iudicialis suprema obstruitur: Musharraf e munere dimisit supremum iudicem, cui nomen est Chaudry.


Statio radiophonica occupata: Custodes paramilitares custodiunt aedificium publicae stationis radiophonicae Pacistaniae, quod situm est in urbe Hyderabad.


Saepimenta viaria Islamabadensia: Civitates Unitae statum extraordinarium decretum vituperaverunt.


Manifestationes anti-musharrafianae: Viri manifestant se esse praesidis adversarios.


Astyphylaces: qui aditum aedificii gubernationis obsaepsęrunt.

Etiam David Miliband Britanniae minister rerum externarum de statu extraordinario a Musharaffio decreto sollicitę locutus est. Qui declaravit se intellegere Pacistaniana problemata securitatis gravia, sed ad salutem Pacistaniae futuram maximę valere stabilitatem, quae non efficeretur nisi democratiâ valente et legibus observandis. Miliband: "Equidem" inquit „sollicitor, ne rebus hodie decretis Pacistania ab hôc destinato remota sit."

Testes oculati rettulęrunt astyphylaces in Pacistaniâ obsaepsisse aditum supremae aulae iudicialis. Privatae stationes nuntiorum emissoriae sunt occlusae. Islamabadâ in Pacistaniae urbe principe iuncturae telephonicae sunt intercisae. Praeses declaravit nonnulla membra iurisdictionis impedire, ne gubernatio sat parata esset ad tromocratiam impugnandam.

Quoddam membrum gubernationis dixit statum extraordinarium decretum esse in sessione extraordinariâ, cuius participes fuissent etiam complura membra consistorii*. Ideo constitutio Pacistaniana ad tempus facta est invalida. Exspectabatur Musharrafium die procedente orationem ad populum esse habiturum.

Iftikhar Mohammed Chaudhry, iudex Pacistaniae supremus, hodie e magistratu suspensus est. Televisio publica rettulit illius iudicis operas non iam esse necessarias. Musharrafius supremum iudicem iam mense Martio propter abusum muneris dimiserat. Deinde iurisconsultis hoc vehementer vituperantibus ille iudex mense Iulio ab aulâ iudiciali supremâ iterum munere instructus erat. Chaudhry iudex habetur pro Musharrafii competitore necnon pro uno e paucis Pacistanianis, qui audeant Musharrafium publicę vituperare.

Brevi antequam declaratio statűs extraordinarii officialiter confirmata est, privata statio televisifica Geo TV rettulerat de sessione extraordianariâ. Paulo post privatae stationes televisificae Pacistanianae sunt occlusae. Azhar Abbas, director stationis „Dawn Television": "Nostra" inquit „statio televisifica est occlusa, hoc videtur effectum esse relationibus de statu extraordinario factis". Testes oculati referunt publicas stationes televisificas et radiophonicas Pacistanienses occupatas esse a custodibus paramilitaribus.

Benaziram Bhuttonem iter facere in Pacistaniam

Propter violentiam perpetuam, praesertim in terrae parte boreo-occidentali, e diebus homines sollicitati erant, ne Musharrafius decerneret statum extraordinarium aut ius bellicum. Benazir(a) Bhutto, Musharrafii competitrix, m.Oct. exeunte compluries verbis extulerat „rumoribus praedici statum extraordinarium". His mensibus praeteritis violentia gregum, qui associati sunt Talibanis islamistis radicalibus aut Alcaedaianis, evidenter exaucta erat.

Benazira Bhutto praeses quondam ministerialis, d.18. m.Oct., postquam per octo annos exulavit, in patriam reverterat. Paucis horis post reditum Benazirae quidam attemptator suicidalis necavit 130 (centum triginta) homines multitudinis in salutem Benazirae iubilantis. Benazira e die Iovis versatur in phylarchiâ Dubai, ubi visitat familiam suam. Locutor dixit propter statum extraordinarium Benaziram nondum reverti posse in Pacistaniam. Sed Benazirae maritus dixit eandem iam reverti in Pacistaniam.

Aula iudicialis Pacistaniae suprema usque nunc perquisiverat, num electio Musharrafii iterata m.Oct. facta fuisset legitima, quamvis îdem illo tempore adhuc esset dux militum supremus. Hac quoque re nonnulli vaticinati erant Musharrafium declaraturum esse statum extraordinarium, ut prohiberet electionem parlamenti, quae praedisposita erat m.Ian. facienda. Civitates Unitae praesidem praemonuerunt, ne hoc faceret.

Musharrafium decretum iudiciale evitare

Antequam summa aula iudicialis decreverit, Musharrafii electio mense Octobri iterata nondum est valida. Sententia originaliter die Martis fuerat dicenda. Iudicibus decernendum erat, utrum Musharrafio licuisset candidatum fieri necne. At nonnulli putant iudices versari in eo aedificio, quod hodie ab astyphylacibus obsaeptum sit.

Statu extraordinario declarato Musharrafius primo manet dux militum supremus et praesidens decretis iudicum non obnoxium. Observatores opinantur aulam iudicialem supremum iudice Chaudhry dimisso non iam de quaestione supra memoratâ acturam esse.

Pervezius Musharrafius dux militum supremus a.1999 rerum potitus erat praxicopęmate* incruento. Îdem in regione Afganistaniae circumiectâ est unus e politicis Civitatibus Unitis artissimę associatis. Pacistania est unica civitas islamica, quae habet arma atomica.

Appendicula lexicographica

membrum consistorii: orig. Kabinettsmitglied - Angl. cabinet member.

*praxicopēma, -atis n.: Neograecę πραξικόπημα; orig. Putsch, Staatsstreich; Fr./Angl. coup d'état; Ital. colpo di Stato; Hisp. golpe de Estado. cfr Franz Passow, Handwörterbuch der griechischen Sprache, t.2, div.1, Darmstadt (Wissenschaftliche Buchgesellschaft) 1970, p.1061: πραξικοπέω, f.(uturum) ήσω, (πρᾶξις, κόπτω) durch List, Ueberraschung od. Verrath überfallen, wegnehmen, erobern, πόλιν, Pol.3,69,1. u. öft. 2) Einen überlisten, πεπραξικοπηκότος αὐτοὺς Κλεομένους, Pol.2,46,2. - cfr Heinz F. Wendt, Langenscheidts Taschenwörterbuch Neugriechisch, Berlin etc. 1982, p.865: Putsch πραξικόπημα; id. p.919: Staatsstreich πραξικόπημα. - Secundum hoc exemplum neograecum fingere ausi sumus: *praxicopēma mīlitāre: Theod. (Militär)putsch. - *praxicoptēs, -ae m. Angl./Theod. Putschist. - *praxicoptō, -āre Theod. putschen. - Ceterum verbum „Putsch" exortum est in Alemanicā dialecto Helveticā regionis Bernensis, postea in linguas Theodiscam, Francogallicam, Anglicam introductum (cfr Wikipedia Germanica s.v. Putsch).

*status extraōrdinārius - orig. Ausnahmezustand, Angl. state of emergency; Fr. état d'urgence; ital. stato eccezionale; hisp. estado de emergencia. - cfr Christian Helfer, Lexicon Auxiliare, Ein deutsch-lateinisches Wörterbuch, 3.a ed., Saarbrücken 1991, p.98: Ausnahmezustand status extraōrdinārius.

Hanc relationem d.03.m.Nov. a.2007 in periodico interretiali „Spiegel online" editam e Theodisco sermone in Latinum convertit versionemque appendiculâ lexicographicâ instruxit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis doműsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/

Scripsit Nicolaus Gross - 09/11/2007 11h39


BREVES
Novissima demoscopia monstrant candidatam Democratarum ad munus praesidis USA Hilariam Clinton superare sui aemulum Republicanum Donald Trump 2-5%. - 05/11/2016 23h59
In Ungaria plebis scitum de migrantibus numerum legitimum suffragiorum non tulit, sed Minister Primarius Victorius Orban Cartam Constitutivam mutatum iri nuntiavit ne migrantes acciperentur non probante senatu. - 03/10/2016 18h35
Bratislaviae Slovacorum conveniunt duces 27 terrarum sociarum Unionis Europaeae - primum sine Britannia.
Candidatus republicanorum ad munus praesidis USA Donald Trump superat in indagatione opinionum aemulatricem democratam Hilariam Clinton in tribus "civitatibus maximi momenti": Ohio (praestantia 5%), Florida (3%), Nevada (2%). - 15/09/2016 10h18
VIDE ETIAM





 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: