Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Martis die 19 mensis Martii 2024
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

POLITICA

 

Certamen de insulis

in Mari Sinensi Meridionali

 

Hoc est illud punctum quod inter

tot gentes ferro et igne dividitur?

O quam ridiculi sunt mortalium termini!

(Sen. Nat. Quaest., praef. 8-9)

 

Aeroplana bellica Sinensia in Insula Nemorosa, m. Aprilis a. 2016

Mare Sinense Meridionale est Oceani Pacifici pars inter Formosam, Philippinas, Borneum, Paeninsulam Indosinensem et Sinarum oras sita, in cuius aquis sunt insulae Spratliae Paracelaeque, quas pauci cognoscunt, de quibus tamen Sinae cum finitimis nationibus et Civitatibus Foederatis Americae tam acriter contendunt, ut nonnulli rerum politicarum periti scripserunt, ob terras illas tantum remotas quantum ignotas fortasse bellum oriturum esse.

Insulae Paracelae, de quorum possessione Sinae, Formosa et Vietnamia disceptant, cunctae ratae terras illas iure solae habere, iacent prope litora Vietnamiae. Regimen autem Pekinense non verbis, sed re insulas sibi vindicavit, cum scopulis illius maris regionis arenam, terram, saxa lithocollamque sine parsimonia adderet, ut ibi aeronavium curricula fierent.

Contra insulae Spratliae inter oras Philippinarum Vietnamiaeque iacent, ex pluribus quam 750 scopulis, cautibus, saxis, vadis arenosisque minimis litoribus constant et arcibus militibusque alias tenent Sinae, alias Philippinae, alias Vietnamia, alias Malaisia, alias Formosa. Bruneium mare circum insulas nonnullas sibi vindicat, at illuc nec copiae nec naves umquam misit. Neque Paracelas nec Spratlias incolae ulli habitant, cum nimis parvae sint et aer saepe insalubris.

Nihilominus a saeculo undevicesimo lites innumerabiles de istarum insularum possessione exortae sunt, quae, decursu temporis asperrimae factae, omnibus nationibus proximis bellum minantur. Mare enim Sinense Meridionale maximi est momenti oeconomiae totius orbis, cum eius fluctus anno 2010 naves onerariae ferentes plusquam partem dimidiam universalis commercii maritimi fiderunt. Insuper in aquis prope Spratlias Paracelasque petrolei venae ingentes gasiique naturalis esse putantur et pisces plurimi ibi cotidie capiuntur, quibus cives Sinenses Vietnamiensesque famem satiant.

His rebus cognitis nemo miratur potentes populos invicem verbis et navibus contendere, ut terris his remotis potiantur. Ad controversiam melius intellegendam opus est, ut pauca de historia insularum istarum dicam, ne lectores lectricesque ignorent quibus rationibus quibusque testimoniis nationes certantes ostendere conentur se terras illas, quae profecto Orientale discordiae pomum appellari possunt, iure tenere.

Ab historiae iurisque gentium origine, si populi de urbe vel monte vel planitie vel quidem insula litem habent, statim investigandum est quis eorum primus terram optatam occupaverit. Qua de causa et Sinae et Vietnamia dixerunt se ab aevo antiquo Insulas Paracelas possidere. Argumenta autem earum saepe tam dubia sunt, ut veritatem, sub tabulis geographicis incertis, historiis ambiguis, monumentisque obscuris celatam, nemo certo sciat. Ut testudines colligerent, Paracelas aliquando piscatores visitaverunt, qui eo navigaverunt quia id facere mos gentis in litoribus viventis erat, non quia illud fieri imperatores Sinenses vel Vietnamienses reges iubebant. Insuper in insulis solum per paucos dies manere solebant, cum illic nec aqua nec cibus esset ad homines sustentandos. Itaque fortasse verum est homines aliquos tempore domus Han (206 a.Ch.n - 220 p.Ch.n) usque ad Paracelas perrexisse, sed puto Sinenses perperam affirmare se insulas has ab aetate Secundi Belli Punici tenere...

Vietnamienses quoque historica documenta et antiquas tabulas ostenderunt, dicentes se a saeculo XIV vel XVI Paracelas bene cognoscere, quamvis testimonia illorum aeque incerta sint ac illa Sinensium. Anno 1754 nautae Vietnamienses insulas adipisci conati sunt, sed ob ventos procellasque insulam Sinensem Hainan attigerunt. Si narratio haec vera est, omnibus patet iter ad Paracelas difficile et inusitatum fuisse.

Anno 1885, bello inter Francogallos et Vietnamienses peracto, regimen Lutetiense pharum in Paracelis extruendum curavit et insulas sibi vindicavit. Quod Sinae acriter vituperaverunt, cum anno 1876 eius legatus administris Anglis nuntiavisset Paracelas Caelesi esse Imperio.

Francogallia Sinaeque de insularum possessione languide disputaverunt, neuter tamen copias vel cives illuc misit. Anno 1938, cum Iaponicum Imperium magis magisque cresceret, Francogalli postremo Paracelas manipulo militum exiguo occupaverunt, quem paulo post raptim in Vietnamiam redire Iaponici coegerunt.

Mundano confecto Bello et Francogalli et Sinenses, qui anno 1947 tabulam geographicam exaraverunt, qua Mare Sinense Meridionale circumscriptum linea ex punctis novem facta erat et igitur “lacus Sinensis” efficiebatur, Paracelas denuo tenuerunt, utrisque autem, rebus novis rebellionibusque fractis, copiae illinc deducendae fuerunt.

Vietnamia Meridionalis insulis postea potita est, piscatores autem Sinenses, regimine eorum consentiente, saepe in aquis Paracelarum piscium capiendorum causa navigaverunt et Vietnamiensibus aedilibus armis restiterunt. Postremo die 19 m. Ianuarii a. 1974 in Mari Sinensi Meridionali classis Vietnamiae Meridionalis Sinarumque inter sese proeliaverunt. Sinenses superiores excesserunt et hostes ab insulis fugaverunt, quas Regimen Pekinense usque ad diem hodiernum tenuit munivitque. Querentibus adversariis Sinenses respondunt Vietnamienses ipsos anno 1958 significavisse Paracelas Sinae esse, at illi affirmant id fecisse quia Pekinensi auxilio contra copias Americanas indigebant. Insuper Formosa quoque insulas sibi vindicat, cum heres Sinensis regiminis praesidis Chiang Kai-Shek sit, quamquam nec naves nec milites umquam ad Paracelas misit.

Insularum Spratliarum litora nautae ex finitimis terris venientes aliquando calcaverunt, Britanni tamen primi eas exploraverunt sibique vindicaverunt, cum ibi salem phosphoricum multum invenissent et eum effodere optarent, ut ex illo materiam fertilitati terrae augendae saponemque facerent. Anno 1883 Sinenses Germanicam lintrem de Spratliis depulerunt cum, eorum sententia, insulae Caelesti essent Imperio. Anno 1884 Francogalli quoque, qui consilia Sinensium pro nihilo habebant, Paracelas sibi vendicaverunt. Britanni nihil ad terras tam remotas usurpandas fecerunt, alii petitores paulum praeter verba inania.

Bello Mundano Altero flagrante Iaponici insula Itu Aba potiti sunt, ut ibi sedem extruerent ad submergibiles recipiendos. Post 1945 eam Formosa occupavit, in cuius potestate adhuc est. Vietnamia ab anno 1975 insulas triginta, ubi munimina et aeronavium curricula aedificanda curavit, tenet, Philippinae decem, inter quas Thitu insulam, aeroplanorum curriculo praeditam, Malaesia quinque, quarum maximi momenti Swallow Reef propter portum curriculumque eius est.

Sinae sero ad Spratlias pervenerunt, insulas tamen nonnullas brevi tempore occupaverunt. Die 14 m. Martii a. 1988 Vietnamiensem classem prope Johnson South Reef Seres profligaverunt et scopulos ab hostibus custoditos oppugnaverunt.

Ne plura de insularum Paracelarum Spratliarumque historia dicam, referam verba Clarentii J. Bouchat, professoris Civitatum Foederatarum Americae Militaris Universitatis: “Spratliae iam factae sunt verum opus musivum ex expugnationibus occupationibusque invicem decussatis confectum, quam ob rem vindicationes maris circum eas incertae et aliae superpositae aliis sunt”.

Nationes nonnullae, ut supra demonstratum est, insulas Maris Sinensis Meridionalis sibi vindicant, una praesertim praeteritis annis verbis et re illas in dicionem suam redigere conata est: Sinae. Cum eae inter 1840 et 1949 impetus 479 ex mari venientes passae sint, ut doctus Sinensis nuper investigavit, nemo est quin miretur nunc regimen Pekinense castra et propugnacula in insulis contra oras patrias sitis exstruenda magno studio curare. Ceterum gasio naturali et petroleo, quae ima maris hac in regione celant, opificia Caelestis Imperii valde indigent, qua de causa gubernatores Sinenses aquas, piscibus quoque ditissimas, circum Paracelas Spratliasque sub eorum dominationem subicere magnopere exoptant piscatoresque Vietnamienses ibi navigantes saepe vi expellere, verberibus vulnerare, necare quidem glandibus ferreis iubent.

Caelum quoque super insulis nuper discordiae fons, ut ita dicam, factum est, cum Sinenses Spatium Aerium ad Defensionem et Agnitionem (Anglice Air Defense Identification Zone) ibi renuntiare velint, ut aeroplana cuncta, quae per regiones illas caelestes volant, iure depellere et, si necesse est, de caelo deicere possint. Americani consilium hoc aegerrime ferunt, quia velivola illorum speculatoria saepe arces muniminaque in insulis instructa photographematibus depingunt. Si Pekinum vero Spatium Aerium ad Defensionem et Agnitionem faceret, Washingtonia aequo animo iniuriam talem haud pateretur et discrimen periculosum oriretur.

Civitates Foederatae Americae tenent enim prope Sinas eorum Septimam Classem, quae socios Iaponiam, Coream Meridionalem, Formosam Philippinasque defendit. Navigandi libertate in Mari Sinensi Meridionali opus est, ut naves Americanae foederatis auxilio veniant, itaque Sinensis occupatio insularum Spratliarum belli favilla fieri potest. Ad hoc melius intellegendum lectores lectricesque cogitent mense Martio Aprilique a. 2016 naves loricatas Philippinas una cum navibus cataphractis Americanis speculatum navigavisse ad mare circum insulas Spratlias. Si mensibus proximis futuris Sinenses vi conabuntur, ut navigationes tales impediant, quid futurum sit nescio, sed timeo ne Spratliarum nomen in commentariorum diurnorum titulis lecturi simus.

Usque ad annum 2014 res in Mari Sinensi Meridionali incertae erant, sed belli pericula remota videbantur. Mense autem Maio illius anni Sinenses in mari prope Paracelas miserunt artificiosam insulam petroleariam Haiyang Shiyou 981 scaphis minoribus impulsam et navibus loricatis comitatam. Insula petrolearia in aquis stetit, quas Vietnamienses sibi vindicant, quam ob rem eorum navigia nonnulla raptim eo pervenerunt, ubi erant Sinenses. Pugnatum est solum verbis et minis, sed multis in urbibus Vietnamiensibus cives irati domus, opificia tabernasque Sinensium deleverunt. Regimen Hanoiense, qui eius leges potestatemque violatas esse arbitrabatur, statuit, ut moderna validaque classis bellica fabricaretur, Russia, Philippinis, Iaponia et Civitatibus quidem Foederatis Americae adiuvantibus.

Pekinum, ut adversus hostes tam novos quam antiquos melius litora eius defenderet, insulas artificiosas multas et in Spratlis et in Paracelis extruendas curavit, quas iam antea clam creaverat, nunc autem citius et amplius. Sinensis operandi modus haud difficilis est intellectu. Primum milites et fabri insulas aptas, scopulos ideoneos vel vada paulum profunda reperiunt, dein machinis navibusque terram, arenam, saxa et lutum sub mare iacentia effodiunt, omnia super insulam vel vadum deponunt, novas insulas lithocolla abundanti aggeribusque longissimis firmant et ibi aeronavium curricula, portus muniminaque aedificant. Incepta talia timorem, formidinem, metum civitatibus cunctis Asiae Meridionalis Oceaniaeque iniecerunt, cum aeroplana bellica Sinensia pyrobolis praedita e Spratlis proficiscentia usque ad urbes Australianas pervenire possunt.

Spratliarum famosissima insula sine dubio est Fiery Cross Reef, cuius imaginem plurimi situs interretiales, nuntii televisifici necnon commentarii diurni hebdomadis peractis ostenderunt. Ibi impigerrimi Sinenses paucis mensibus portum aeroportumque 3000 metra longum effecerunt, quos radioelectrica detectoria in turribus posita custodiunt, ne classis velivolave inimica clam ad insulam appropinquentur. Insuper inter mensem Septembrem a. 2015 et mensem Aprilem a. 2016 munimina nonnulla prius erecta obruti sunt arena, ut satellitum artificiosorum aeroplanorumque acutissima et nimis curiosa acies nihil cernat. Die 18 m. Aprilis velivolum Sinense ibi in terram descendit.

Celeberrima inter Paracelas est insula Woody (id est Nemorosa), ubi regimen Pekinense aeroportum velivolorumque receptacula extruenda curavit munivitque militum praesidio. Mense Februario a. 2016 illic aspiciebantur missilia e terra in aerem eiecenda HQ-9, quae aeroplana inimica facile de caelo deicere possunt quaeque tam celeriter disposita sunt, ut orae die 3 m. Februarii liberae die 14 eiusdem mensis missilibus refertae viderentur. Die 20 m. Martii missilia YJ-62 “adversus naves” quoque apparuerunt. Postremo die 7 m. Aprilis aeroplana bellica Sinensia Shenyang J-11 satellites artificiosi in curriculis Nemorosae Insulae iacentia photographaverunt.

Sinenses tamen, ne nihil agatur, alibi in Paracelis consilium capere videntur, ut ex insulis duobus unam faciant. Nam die 2 m. Martii a. 2016 photographemata nonnulla patefecerunt inter Septentrionalem Insulam (Anglice North Island) et Mediam Insulam (Anglice Middle Island) molem arenarum saxorumque aggeris instar fabros Sinenses cumulavisse, ut alterum aeronavium curriculum longius aedificare possent.

Ut breviter dicam, et in Paracelis et in Spratliis Sinenses cito et sine parsimonia insulas firmant, dilatant, creant, nationibus finitimis expavescentibus. Regimen Pekinense brevi tempore arces fortissimas medio pelago habebit, ex quibus aeroplana navesque eius Mari Sinensi Meridionali cuncto dominabuntur. Quousque tandem Caeleste Imperium abutetur Civitatum Foederatarum Americae sociorumque patientia? Nec satis scio nec, si sciam, dicere ausim. Vegetius aiebat: “Qui desiderat pacem, praeparet bellum” (Epit. rei mil. III, prol., 8), sed qui studiosius praeparat bellum, bellum saepe parit.

 

Mare Sinense Meridionale et eius insulae

Scripsit Marcus Cristini - 28/04/2016 03h00


.

.

BREVES
Novissima demoscopia monstrant candidatam Democratarum ad munus praesidis USA Hilariam Clinton superare sui aemulum Republicanum Donald Trump 2-5%. - 05/11/2016 23h59
In Ungaria plebis scitum de migrantibus numerum legitimum suffragiorum non tulit, sed Minister Primarius Victorius Orban Cartam Constitutivam mutatum iri nuntiavit ne migrantes acciperentur non probante senatu. - 03/10/2016 18h35
Bratislaviae Slovacorum conveniunt duces 27 terrarum sociarum Unionis Europaeae - primum sine Britannia.
Candidatus republicanorum ad munus praesidis USA Donald Trump superat in indagatione opinionum aemulatricem democratam Hilariam Clinton in tribus "civitatibus maximi momenti": Ohio (praestantia 5%), Florida (3%), Nevada (2%). - 15/09/2016 10h18
VIDE ETIAM





 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: