|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
POLITICA
Quomodo Ali Chamenei ...rem publicam Israëlianam tollere velitAli Chamenei, summus clericus Iranianus, in pagina quadam interretiali consilium proposuit, quomodo res publica Israëliana tolli posset. Quod Israëles commodis utilitatique suae non servirent nisi vi armisque, non fieri posse, quin regimen eorum, quod “arte factum” esset, tolleretur. Ad ea proposita consequenda se communitati internationali viam quandam utilem et rationalem commendavisse: se scilicet non cogitare de caede Iudaeorum, qui hanc regionem colerent; immo sancte et integre agi posse, si omnes, qui in Palaestina nati essent, suffragia ferrent, sive Christiani essent seu Mahumetani aut Iudaei. Deinde magistratus creati constituerent, utrum Iudaei, quibus persuasum fuisset, ut in Palaestinam emigrarent, ibi manerent an in patrias suas remitterentur. Chameini dixit se persuasum habere „usurpatores Zionisticos“ haec proposita minime probaturos esse. Quae tamen a communitate internationali probatum iri, quia aequa essent ac rationalis. Scripsit Volfgangus Austriacus - 11/11/2014 07h31 . . |
BREVES
Novissima demoscopia monstrant candidatam Democratarum ad munus praesidis USA Hilariam Clinton superare sui aemulum Republicanum Donald Trump 2-5%. - 05/11/2016 23h59
In Ungaria plebis scitum de migrantibus numerum legitimum suffragiorum non tulit, sed Minister Primarius Victorius Orban Cartam Constitutivam mutatum iri nuntiavit ne migrantes acciperentur non probante senatu. - 03/10/2016 18h35 Bratislaviae Slovacorum conveniunt duces 27 terrarum sociarum Unionis Europaeae - primum sine Britannia. Candidatus republicanorum ad munus praesidis USA Donald Trump superat in indagatione opinionum aemulatricem democratam Hilariam Clinton in tribus "civitatibus maximi momenti": Ohio (praestantia 5%), Florida (3%), Nevada (2%). - 15/09/2016 10h18
VIDE ETIAM
|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||