|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
POLITICA
d.21. m.Aug. 2014, h.23:34 Praeceptor Pentagoni Carolus Hagelius1 putat Civitatem Islamicam (IS) Americanis esse periculosissimam
Carolus Hagelius praeceptor Pentagoni "Istud est ultra omnia quae novimus": Carolus Hagelius Americae minister defensionis publicus vehementer monuit militiam „Civitatis Islamicae" cavendam. Numquam antea fuisse gregem tromocratarum tam subtiliter excultum tantâque pecuniâ instructum. Vassintonio ex urbe – Timor crescit militiae tromocratarum islamisticae, quae appellatur „Civitas Islamica" (IS): Carolus Hagelius Americae minister defensionis hanc organisationem dixit esse Civitatitibus Unitis periculosissimam. Hagelius: "Civitas Islamica" inquit "non sôlum est grex tromocraticus." Hanc organisationem tromocraticam esse "subtilius excultam pluribusque pecuniis instructam quam ullam aliam".Hagelius: "Civitas Islamica" inquit "magnum est periculum omnibus rebus nostris, sive in Iraciâ sive alibi". Eam esse magnâ peritiâ militari ideoque esse valdê periculosam. "Istaec est ultra omnia, quae novimus". Hagelius affirmavit perrectum iri impetûs aerios in copias Civitatis Islamicae Iracienses. "Sequimur rationem pugnandi diuturniorem." Verbis autem extulit Americanorum actionem militarem esse limitatam. Ab Iracianis extremistas non penitus superatum iri, nisi problemata Iraciae solverentur domestica. Periculum esse, ut IS-tromocratae in civitates occidentales transirent Martinus Dempsey, praeceptor praetorii2 Americani, monuit pugnis in oriente propinquo finitis periculosos fore tromocratas huius militiae ex Iraciâ aut Syriâ domum reversos: Itaque etiam occidentalibus rebus publicis Civitatem Islamicam magnum fore periculum. Heri demum Baraccus Obama praeses Civitatum Unitarum, IS-tromocratas acriter condemnavit et annuntiavit impetûs aerios in hunc gregem Iraciensem perrectum iri. Obama: "Nos" inquit "erimus perseverantissimi". Islamistas "nullo modo aestimare vitam humanam, ideoque iisdem nullam concedi sedem in saeculo vicesimo primo". Ab iis maximam partem interfici muslimos, nec ullâ religione fideles institui, ut trucidarent homines innocentes. Obama: "Nullus deus iustus" inquit "comprobaret id quod isti heri fecerunt et ea, quae omni die singulo faciunt". 1 - Chuck Hagel est i.q. Carolus Hagelius: cfr http://www.behindthename.com/name/chuck: “…Meaning & History: Diminutive of CHARLES. It originated in America in the early 20th century. Two famous bearers of this name were pilot Chuck Yeager (1923-), the first man to travel faster than the speed of sound, and the musician Chuck Berry (1926-), one of the pioneers of rock music.” Hanc relationem d.21.m.Aug., a.2014 in Germanico periodico interretiali, c.t. est „spiegel online" editam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/ Titulus originalis est: „Pentagon-Chef: Chuck Hagel sieht in IS-Miliz extreme Bedrohung der USA".
Scripsit Nicolaus Gross - 23/08/2014 21h35 . . |
BREVES
Novissima demoscopia monstrant candidatam Democratarum ad munus praesidis USA Hilariam Clinton superare sui aemulum Republicanum Donald Trump 2-5%. - 05/11/2016 23h59
In Ungaria plebis scitum de migrantibus numerum legitimum suffragiorum non tulit, sed Minister Primarius Victorius Orban Cartam Constitutivam mutatum iri nuntiavit ne migrantes acciperentur non probante senatu. - 03/10/2016 18h35 Bratislaviae Slovacorum conveniunt duces 27 terrarum sociarum Unionis Europaeae - primum sine Britannia. Candidatus republicanorum ad munus praesidis USA Donald Trump superat in indagatione opinionum aemulatricem democratam Hilariam Clinton in tribus "civitatibus maximi momenti": Ohio (praestantia 5%), Florida (3%), Nevada (2%). - 15/09/2016 10h18
VIDE ETIAM
|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||