PERCONTATIO
Der Spiegel on line Sonntag,
De militibus Judaicis ...
... qui pro Germania pugnaverunt in primo bello mundano.
Cum anno MCMXIV Germani primum bellum mundanum susceperunt,
turmae studiosorum voluntariorum fide Judaicorum illi
interfuerunt, quorum multi belli superstites post paucos annos
holocausto necati sunt. Avis Primor, olim Israëlis legatus,
repetit indicia eorum historiae.
Quaestio - Circiter centum milia militum Judaeorum tempore
belli primi mundani inter copias Germanicas pugnaverunt, dena
milia ceciderunt aut gravibus vulneribus affecta sunt. Num eorum
nemo meminit, quia Judaei postea populi inimici appellati sint?
Responsum - Immo, nationalsocialistae omnia eo fecerunt, ut
illorum memoria omnino deleretur: nomina Judaeorum, qui bello
ceciderant diligenter ex indicibus erasa sunt. Vilhelmus Frankl,
aërinavium gubernator Judaicus, heros habebatur et Ordini Bene
Meritorum Prussiae ascriptus est; nazistae eradendum curaverunt
eius nomen ex lapide monumenti. Congregatio militum Judaicorum,
qui bello interfuerant, frustra conata est pactionem quandam cum
auctoritatibus nazisticis destringere: qui effugere non
potuerunt, in campis internecivis occisi sunt.
Q - Sperabantne milites Judaici, se demum aestimationem
quandam obtenturos esse ut bellatores?
R - Bellum primum mundanum Judaeis occasio singularis fuit,
nam saeculo tantum undevicesimo aequo iure cives facti erant in
Europa media et occidentali. Sed post annum MDCCCLXX in Germania
odium phyleticum antisemiticum exortum est; quod Judaei
putaverunt devinci posse, si enim pugnantes pro patria vitam suam
obtulerint, agnoscerentur ut pars populi et veri cives, non ut
extranei.
Q - In exercitu imperiali Prussiae nequibant Judaei ordinem
consequi.
R - Bello primo mundano instante poterant, quod opus erat
propter magnum numerum occisorum; sed supplementi causa tantum
ordinem consequebantur et vetabantur, ne post bellum ad gradum
ascenderent.
Q - Cum imperator anno MCMXIV dixit se nullam factionem
amplius agnoscere, sed Germanos tantum, non solum
socialdemocratici sed etiam cives Judaici collaetati sunt. (in
imagine adposita acta diurna ostenduntur, quibus Judaei qui
Germaniam incolebant ad bellum arcessunt)
R - Ad se ipsos enim putabant imperatorem animum vertisse, se
signum propositum coniecisse rati sunt: nunc omnes Germani sumus!
Q - Quapropter Societas civium Judaicorum viros vocavit, ut
sua sponte nomen profiterentur?
R - Ita fuit, cupido bellandi omnes Judaeos invasit, nemine
excepto.
Q - In fabula a te scripta "Dulce et decorum" (Süß
und ehrenvoll) bellum narratur sicut observatum est a duobus
militibus Judaicis, quorum alter est Germanus, alter
Francogallicus; nonne eorum fata describere voluisti propterea
quod de hoc argumento nullam narratam esse historiam putas?
R - Ne ego quidem de hoc satis perspexeram. In Israële nihil
dicitur de militibus Judaicis primi belli mundani. Si liber meus
in linguam Hebraicam conversus pubilcatus erit, primus erit de
hac re.
Q - Cur? an bellum secundum et holocauston omnia obumbrant?
R - Ita est sine ullo dubio, hoc tum comperi, cum de talibus
factis investigare coepi. Cum Hierosolymis apud Institutum Leo
Baeck, Judaeorum Germanophonorum historiae dicatum, documenta
petivi, hoc primum requiri mihi visum est..
Q - Etiam Baeck bello interfuerat...
R - Interfuit. Rabbinus fuit Berolini magna auctoritate
praeditus, pacis fautor et armorum inimicus, sed ad bellum postea
animum vertit. Captivus fuit anno MCMXLIII apud Theresinam (Theresienstadt),
inde superstes effugit et Londinii institutum condidit. Hoc pro
certo habebat, nullam reconciliationem inter Judaeos et Germanos
umquam fieri posse.
Q - Quae documenta invenire potuisti?
R - Judaei, qui primo regiminis nazistici tempore effugerunt,
sua secum contulerunt: Hierosolyma, Vernicollem (Tel Aviv)
vel Haifam venerunt cum suppellectile et familiae documentis,
quae cuncta in cella subterranea servabant. In longa tabula me
exspectabant chartarum cumuli, multae narrationes animum
moventes, praecipue epistolae militum, unde plerumque creatus est
liber meus.
Q - Quomodo respondent tibi, qui lectionibus tuis adsunt?
R - Plerique timiditate afficiuntur. Si Judaei adsunt, etiam
nunc Germani dubitant quomodi se habeant: soli circa mensam verba
faciunt, quae ante oratorem Judaicum dicere non audent. Hoc ante
omnia sensi, nihil fere de re notum esse.
Q - Mater tua Selma Goldstein Francofurtensis fuit, tempore
oportuno Germaniam reliquit; militavitne avus tuus maternus in
bello mundano?
R - Eum puto militasse: olim sententiam amaram matris meae de
avo audivi: "Hoc illi accidit, postquam pro Germania
militaverat!". Sed pro certo nihil habeo, ne aspectus quidem
avorum meorum. Mater mea anno MCMXXXII, duodeviginti annos nata,
in Palaestinam venit, non migrandi sed per mare Mediterraneum cum
adolescentum sodalitate navigandi gratia. Cum Iopen (Jaffa)
visitaret, patrem meum cognovit ibique manere constituit, ideoque
cum parentibus suis iurgio contendit. Quos non amplius vidit, nam
tota familia holocausto necata est. Diu vita eius oppressa est
propter consuetudinem cum familia intermissam. Cum legati munere
in Germania fungerer, radices maiorum meorum frustra quaesivi,
sed omnia ad nihilum reducta erant.
Q - Prima persona fabulae tuae Ludovicus nihil aliud esse
cupit, quam bonus civis Germanicus, neque favet opinionibus
Sionisticis: numquam in Palaestinam iter facere vult, parum fidei
Judaicae particeps est. Fuitne haec condicio plerorumque
Judaeorum temporibus illis?
R - Fere omnes Judaei, qui Germaniam incolebant, talia
sentiebant. In campi nosocomio convenit Ludovicus medicum, qui
magna spe in Sionismo tenetur: quem ille insanum habet, ut fieri
solitum erat. In sola Ucraina Sionismus consensum quendam alebat
itemque in Russia, quae vexillifera antisemitismi in toto orbe
terrarum erat.
Q - Anno MCMXVI ministerium Prussianum rei bellicae constituit
militum Judaicorum censum fieri. Quid hoc ille sibi proposuerat?
R - Regimen cavebat ne fierent lites inter ministros, nam
omnes vires una ad bellum vertendae erant: ergo palam
antisemitismum persequi conatum est, scripta publica antisemitica
vetando et societatesque antisemiticas ad silentium cogendo.
Visum est Judaeos ad consilium sibi propositum pervenisse.
Q - Gravissimus illis error!
R - Sane, cum enim bellum saevius et diuturnius fieret, omnium
animi ad peiora conversi sunt: rei requirebantur et antisemitis
bona existimatio reddita est. Qui segnitiei Judaeos accusabant,
regimen interrogantes quot re vera militarent. Hoc Judaeos
delusit et exanimavit, censui in senatu socialistae et liberales
vehementer adversati sunt.
Q - Num census exitus publicatus est?
R - Minime. Quod paulo post Adolphus Hitler citavit ad
opiniones suas suffulciendas, aiens Judaeos vetuisse ne census
exitus divulgaretur.
Q - Cur legatus militum Judaicus Hugo Gutmann Adolpho Hitler
honorem Crucis Ferreae tribuendam curavit?
R - Thomas Weber historicus de hoc facto accurate
investigavit: Hugo Gutmann bis postulavit ut Adolphus Hitler tali
honore ornaretur; miles qui nuntium illum ferebat bis vulneratus
est, primum haud in prima acie. Postquam nationalsocialistae
rerum potiti sunt, Hugo Gutmann ab armatis ordinis Gestapo
comprehensus est, nam Adolpho Hitler herois bellici nomen
tribuendum erat neque viro Judaico licebat regiminis veritatem in
dubium vocare. Eius commilitones pro Hugone Gutmann testificati
sunt, illi tamen postea cum familia patria relinquenda fuit et in
loca ignota effugiendum.
Q - In fine libri tui fabula amara et iocosa est commutatio:
et vidua Ludovici ab ipso duce Paulo von Hindenburg, Adolphi
Hitler fido comite, honore afficitur, et Judaeus Gallicus
Aloisius a duce Henrico Pétain, qui paulo post ut praesidens
regiminis Vipiaci Judaeos ad campos internecivos deportari
iussit.
R - Honores tributi sunt, haec est ironia historiae, et
superbe laeti fuerunt Judaei honoribus ornati: hoc etiam in libro
accidit: acriter laboraverant, magnum pretium pependerant, sed
agnitionem denique adepti erant. Hodie bene scimus quomodo
historia progressa sit, sed Judaei temporis illius nesciebant.
Q - Quid de hoc censent hodierni Israëliani?
R - Nobis, qui in fide Sionistica eruditi sumus, historia est
amara clades. Nostra sententia milites illi se ridiculos effecerunt:
cur vitas suas profuderunt? cur ceciderunt? Potius in Palaestinam
redire debuissent!
Q - Quid de militibus Judaicis in Germanicis copiis bellantes
didicisti?
R - Me vehementer moverunt nonnullae epistolae militum
Judaicorum qui in bello ceciderunt, quae anno MCMLXI editae apud
sedem exercitus Germanici praesto sunt: si quis has litteras
legerit - inscribitur in praefatione - ibi inveniet singularem
amorem et fidem in patriam, diebus nostris haud intelligibile.
Auctori praefationis nomen erat Franciscus Josephus Strauss.
Percontationem Annae (Annette)
Großbongardt editam in actis interretialibus "Der
Spiegel on line Sonntag" die 29.06.2014 convertens
Scripsit Herimannus Novocomensis - 30/06/2014 21h16
.
.

|