Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Jovis die 27 mensis Junii 2019
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

NUNTII
De Ucraina et Russia agitur Bruxellis

De Ucraina et Russia agitur Bruxellis

Praesidens Ucrainae Petrus Poroshenko Bruxellas se contulit, invitatus a praeside Collegii Europaei Josepho Manuele Barroso (quos ambos cum praeside Consilii Europaei Hermanno Van Rompuy in imagine adposita conspicere licet): quocum collocutus, multa milia militum Russorum patriae suae regiones orientales invasisse denuntiavit et ex Unione Europaea postulavit, ut apte aggressioni in Ucrainam allatae responderent; se Unionis totius singularumque civitatum Europaearum fulturam necnon suimet invitationem hodiernam magni facere. Josephus Barroso se vereri dixit, ne res in peius celeriter mutentur, et gubernatores omnium Unionis civitatum hortatus est, ut prompti sint aliis sanctionibus in Russiam afferendis: cui consilio praesidens Francogallorum Franciscus Hollande firme favet, aliter atque Germani.

Ministra Europaea rerum exterarum Catharina Ashton, quae Russos iam antea admonuerat ut dimicationibus finem imponerent copiasque a se missas reducerent, omnes ministros rerum exterarum rettulit sollicitos esse ob aggressionem contra Ucrainam, quae petierat ut in coetum Europaeum admitteretur; praeses Lituanus Dalia Grybauskaite "Ita agendum est - inquit - velut si Russia bellum Europae toti intulerit."

Manipulus interea XXVIII militum Ucrainorum effugere potuit ex urbe Donetsk a Russophilis occupata, commilitonibus suis se coniungens; Russorum regimen econtra operam dat, ut "via auxiliaria" aperiatur in Ucraina orientali, qua commeatus aliaque auxilia rebellibus suppeditentur apud urbes Lugansk et Donetsk.

Scripsit Herimannus Novocomensis - 30/08/2014 18h00



Catherine Gauchon
Artiste peintre



BREVES Vigesimum post annum -Augustae nam Taurinorum Olympiades fuit- Italia Olympiadem adsciscere probauit: Mediolani enim Olympiades uernales aderunt, Curtinae hibernales anno MMXXVI: Suiones se excepturos pronuntiarunt, sed magis idonea Italia uisa est in certatione.
Domus Alba pronuntiavit Civitates Unitas decem miliarda dollariorum collocaturas in territoriis Palaestinorum Areae Gazae et Cisiordaniae ut paci illic faverent et oeconomiam nationum finitimarum, Iordaniae, Libani, Aegypti sustentarent.
Terrae motus, ui multa empta, ciuitates Iaponicas adeo concussit ut nonnulli undas maritimas ingentes missurum putabant, quod, quamuis metro Richteriano septimo gradu terra se quatit, non euenit. Sinensis quoque terra motum pollentem accepit.
Apud regionem Carnorum horis superioribus terra quatit atque nonnulla ui sysmografos concussit, qui tremorem subscripsere. More Richteriano uis tertia ac dimidia adhibetur: attamen concussiones ualidiores futurae minime putantur,
Lutetiae, coram paucis adstantibus, inter quos sacerdotes, canonici , operarii, in cathedrali Nostra Domina missa celebrata est. Ne area quidem templi ceteris fidelibus patens fuit ut vespertinis precibus interessent.


SCIENTIAE
INSOLITA
INSOLITA
IN ORBE
POLITICA

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: