|
|
NUNTII
De ONUs missione in Rempublicam Medioafricanam
De ONUs missione in Rempublicam Medioafricanam
Consilium Securitatis Ordinis Nationum Unitarum deliberavit
XII milia militum in Rempublicam Medioafricanam mittenda esse ut
desinant horrifica facinora, id est homicidia, obtruncationes,
stupra quae impune ibi iam diu fiunt, ut cives et commeatus
tueantur, ut incruente potestatis permutatio eveniat. Multa milia
victimarum iam computata sunt, XIII centena milia indigentia
affliguntur; duo milia militum ex Francogallia et sex milia
Unionis Africae iam in republica illa sunt.
Vis
plerumque civibus Muslimis propterea affertur, quod rebelles
Muslimi anno superiore rerum potiti sunt praesidentem Franciscum
Bozize potestate spoliantes et stupris tortionibus caedibusque
Christianos afficientes; postquam praesidens Muslimus Michaël
Djotodia mense Januario abdicationi coactus est, armati
Christiani in adversarios ulcisci coeperunt.
Dives
est Respublica Medioafricana auro, adamante aliisque metallis,
sed propter diuturnas perturbationes populus inopia afficitur.
Scripsit
Herimannus Novocomensis - 10/04/2014 20h20
.
.
|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|