Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Saturni die 19 mensis Januarii 2019
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

NUNTII
Pontificiam Cohortem Helveticam quingentesimum annum ab ea condita celebrare

Pontificiam Cohortem Helveticam quingentesimum annum ab ea condita celebrare

Omnibus Romam venientibus occasio imagines luce impressas magni aestimatas reddendi a viris Cohortis Pontificae Helveticae vestibus ad mediam aetatem pertinentibus indutis, hastis securiferis instructis ingressusque Civitatis Vaticanae custodientibus offertur. Fallunt autem ii, qui eos solum ad Civitatem Vaticanam venuste ornandam putent idoneos. Quinque quidem abhinc saeculis Romanis Pontificibus officia praestant, cum Summus Pontifex Iulius II (1503-1513) quingentos milites gregarios ex Helvetia Romam, ut corpus eius tuerentur, venire iussisset. Per Portam Populi transeuntes ad Arenam Petrinam (vulgo Piazza di San Pietro) pervenerunt, ubi Summus Pontifex eos benedicione donavit unaque cum multis hominibus salvere iussit.

Post iam viginti annos custodes palatii, natione Helvetici, in Summo Pontifice defendendo probatos se praestare potuerunt, cum die VI mensis maii MDXXVII isti milites hispanico-theodici Imperatoris Caroli V in Urbem invasissent et in Montem Vaticanum diripiendo caedesque faciendo contendissent, ut, cum dux eorum mortuus esset, hoc modo stipendia eis nondum adhuc dato compensarentur. Id quod tunc evenit in monumentis rerum gestarum verbis "Direptio Romae" (italice Sacco di Roma) inscribitur. Eo ex tempore dies VI mensis maii ad honorem Cohorti tribuendum celebratur. Qua die sacramentum eis proferendum est quo promittant se fide, probitate, honore munere Petrino fungenti servituros totisque viribus, paratos etiam, si necessarium fuerit, ad vitam dandam, eum defensuros.

Hoc anno MMVI dies celebratur qua illa celeberrima cohors condita est, quam fuisse diem XXII mensis ianuarii MDVI rerum gestarum memoriae documenta nobis referunt. Huius occasione data diei milites die dominica (seu Solis) proxima XXII mensis ianuarii MMVI rebus divinis, Angelo Cardinali Sodano, qui munere Secretarii Status fungitur, eas una cum aliis clericis ampla autoritate dignitateque praeditis celebrante, Deo gratias acturi in Sacra Aede Xystina (vulgo Capella Sistina) interfuere. quibus sollemnia huius anni inchoavere. Eo quoque tempore in aede sacra cathedrali Friburgensi in Helvetia Georgius Maria Cardinalis Cottier res divinas celebravit, quintentis militibus cohortis, qui olim in Civitate Vaticana ministrabant, illis adstantibus.

Rebus divinis celebratis, Summus Pontifex Benedictus XVI, oratione Angelica ad caelum ellata, milites cohortis in Area Petriana laudavit et, pro ministeriis "acriter et fideliter" quingentos anno erga Summos Pontifices praestatis gratias eis agens, instar Iulii II, eius in munere Petrino exercitando illustris decessoris illiusque, qua nusquam celeberior exstat terrarum, cohortis conditoris, benedictione donavit, postquam his verbis eos allocutus est: "His utinam sollemnibus corroboremini animique conformentur ad ministeria muneri Petrino fungenti fide praestanda." Tempore postmeridiano Beatissimus Pater quosdam corporis custodes insignibus laudandi causa gratias eis agens exornavit.

Scripsit Gero P. Weishaupt - 22/01/2006 21h14



Catherine Gauchon
Artiste peintre



BREVES Consilium Popularis Britannicum pactum de Brexitu a Ministra Primaria Theresa May factum cum Unione Europaea reiecit. Qua re princeps Laborista Jeremy Corbyn rogationem diffidentiae adversus administrationem produxit. Quamquam hoc non bene evenit, periculum est ne exitus ab Europa sine foedere fiat.
Melita. Administratio Melitensis, cum se migrantes a nauibus "Maris Oculis" minime excepturam dixerit, demum homines in alto mari ad litora sua appellare passa est.
Italia. Minister Primarius Conte hodie de re migrantium XLIX in nauibus "Maris Oculis" adfert: "Si Minister Saluini eos excipere non uult, egomet aeronauem admittam ut conseruentur."
Nova proelia die Saturni facta sunt Lutetiae, ubi rebelles flavo colobio refringenti induti capsas purgamentorum, vehicula et autocineta incenderunt. Machina effossoria pertudit sedem Administri. Hodie etiam feminae reclamaverunt.
Melius est vivere ut athei quam Christiani qui oderunt atque aliis maledicunt, ait Summus Pontifex.


INSOLITA
INSOLITA
IN ORBE
POLITICA
INSOLITA

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: