Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Lunae die 13 mensis Julii 2020
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

NUNTII
Azeri president threatens Armenia

MONACHII AGITUR DE FUTURO STATU CARABACHIAE SUPERIORIS

Atropatena vi militari Armenis minatur

Praesidens Azeriae sive Atropatenae (a nomine satrapiae regni Persarum, quae usque oras Caspias extendebatur), Ilham Aliev (qui hic a laeva photographemate monstratur), annuntiavit suos vi Carabachiam Superiorem liberaturos, si sermones de futuro statu huius regionis, qui die Saturni Monachii Bavarorum coeperunt, effectu finient nullo. Ita recaptare vult Aliev hanc inclavaturam Armenorum intus Atropatenae, quam eius incolae contra Azeros anno 1991 rebellantes Armeniae propriae adiunxerunt, simul septem provincias limitales ab Azeris solis inhabitatas occupando.

Anno 1994, proxenetis Russis huic rei studentibus, indutiae in bello Armenorum cum Azeris - quo triginta milia hominum vitam amiserant - pronuntiatae sunt, numquam tamen abhinc de pace ultima inter ambas gentes actum est. Novissimis de pace sermonibus frustra, si ita fiet, finitis "nobis nulla alia optio remanebit quam nostram terram exercitu liberare" - annuntiavit Aliev in programmate publicae televisionis Azericae.

Azeros Turci adiuvant, Armenos Russia necnon diaspora Armenorum, quae gens est alicuius politici momenti in USA, Russia et Francogallia. Maxime tamen Azeri adiuti videantur ingentibus venis methani petroleique, quae in oris Maris Caspii latent. Petroleum et gasium naturale exportando Atropatena proximo praeterito decennio pecuniam haud parvam sibi comparabat ad arma telaque exercitui emenda.

Secundum novissima data Azeriam habere 8,8 miliones incolarum productumque domesticum per caput 8.634 dolariorum, Armenorum in sua terra autem esse 3,2 miliones, quorum quisque in summa intermedia producit annuatim 5.792 dolaria. Diaspora tamen Armenorum aestimatur octo miliones hominum continere.

 

Scripsit Stanislaus Varsoviensis iconoclastes.blog.onet.pl - 22/11/2009 12h04



Catherine Gauchon
Artiste peintre

.

.



BREVES Augustae Tiberiae Georgius Ratzinger, frater Benedicti XVI, nonagesimo sexto anno aetate, mortem obiit. Artis musicae peritissimus, ordines sacerdotales acceperat eodem die ac Papa Emeritus qui ante duas hebdomadas eum ivit salutatum.
Praeses Trump postulat decem annorum poenam carceris in eos qui monumenta publica vel destruant vel inscriptionibus vitient; nuper enim Praeses ex Aedibus Albis prospicit turbam, quae conabatur Andreae Jackson statuam deicere.
Apud Ciuitatem Mexicum terra maxime tremuit: concussio tanta enim fuit, ut rationis Richterianae gradum prope octauum attigit. Ruinae tamen notitia nulla peruenit, quamuis pollentissimus tremor fuisset.
Compertum est dexametasonam, quae est species steroidis, posse sanare vili pretio partem fere tertiam aegrorum, qui ex viro covidiano laborant. Sic nuper provulgatum est ab Universitate Oxoniensi. Hoc enim est primum pharmacum, quod hos aegros partim potest mederi.
In urbe Itala Mediolano furor iconoclasticus statuam celebris diurnarii Alexandri Montanelli percussit, qui opinionis conservativae fuerat, odii phyletici et stupri accusatus. Aliqui discipuli Universitatis per teniam sibi vindicaverunt scelus: simulacrum colore rubro inquinatum est.


IN ORBE
SOCIALIA
IN ORBE
SCIENTIAE
IN ORBE

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: