Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Homo sum
humani nihil
a me alienum puto.
Martis die 9 mensis Februarii 2010
Prima
Nuntii
Acta
Nuntii recentiores (ANL)
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Lampas
Chronicae Mediatlanticae
Epistula Leonina
Chronica TTT
Memoranda
Folia
Disticha
Nuntii Finnici
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Hermetica
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Nugae
Manga
Facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Exempla
Vita Latina
Lexicographia
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

NUNTII
De febri suilla

De febri suilla

Ordo mundanum salutis (WHO) nuntium publicum de febri suilla, quae toto in orbe timorem diffundere coepit, die Martis edidit: undeoctoginta homines in Mexico morbo correptos esse quorum septem tantum eapropter interiissent: Mexicanus contra minister salutis CLII concives suos obiisse testatur et omnes cauponas claudi iussit. Nihilo minus monet Ordinis salutis mundani praesidens vicarius Keiji Fukuda assidue ab auctoritatibus invigilandum esse, medicamenta enim comprobata aegrotantibus prodesse, summam sollicitudinem in contactu inter homines inesse, unde contagio generalis exoriri possit periculum maximum apud miserrimos populos: ex paucis infectis vehementissimam febrim "Hispanicam" appellatam ante nonaginta annos milionibus morti fuisse.

Non desunt febri suilla aegrotantes in aliis civitatibus, praecipue in Civitatibus Americae Unitis et in Australia; pauci in Europa numerantur, quorum duo in Hispania totidemque in Regno Coniuncto. Nullum usque ad hunc diem interdictum viatoribus impositum est, sua tamen sponte complures itinera in Mexicum iam deserere constituerunt.

Scripsit Herimannus Novocomensis - 28/04/2009 23h51



ANL

BREVES Srilankae coniurationis accusatus comprehensus est dux Sarath Fonseka, qui adversarius fuit anno praeterito praesidentis iterum electi.
Viktor Yanukovych, Russorum amicus, putatur vix praesidens Ucrainae electus esse contra adversariam Juliam Tymoshenko, praesidentem hodiernam.
Trecenta millia saltem incolarum Vasingtoniae et regionum USAe orientalium propter ingentes nives vi electrica carent.
Potestates occidentales dubie respondent Persarum rectoribus, qui uranium extra fines suos ditandum mittere volunt, finem contentioni de armis nuclearibus imponentes
Custodes publici Afgani in vico apud Pacistanos fines se fallentes septem incolas occiderunt.


IN ORBE
SOCIALIA
POLITICA
OECONOMIA
OECONOMIA

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: