Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Homo sum
humani nihil
a me alienum puto.
Jovis die 2 mensis Septembris 2010
Prima
Nuntii
Acta
Nuntii recentiores (ANL)
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Lampas
Chronicae Mediatlanticae
Epistula Leonina
Chronica TTT
Memoranda
Folia
Disticha
Nuntii Finnici
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Hermetica
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Nugae
Manga
Facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Exempla
Vita Latina
Lexicographia
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

NUNTII
De Italicorum comitiorum exitu

De Italicorum comitiorum exitu

Solis et Lunae diebus populus Italiae suffragia tulit, maiorem consensum parti dexterae attribuens et parti laevae, quae per biennium magna cum difficultate rem publicam rexerat, facultatem diutius gubernandi denegans.

Paulo ante comitia factiones politicae quae inter se per tria lustra certaverant nomina et rationes commutaverunt: Euge Italia! cum Foedere Nationali coniuncta constituit Factionem Populi Libertatis, Factio Bellidis cum Laevae Democraticis novam Partem Democraticam creaverunt, factiones denique minores communisticae et virides in "Sinistra et Iride" una se coniunxerunt. Primae factioni Silvius Berlusconi, alteri Waltherius Veltroni, tertiae Faustus Bertinotti praefuerunt. Nomina ducesque servaverunt Foedus Nordicum, quod Humbertus Bossi, et Virtutum Italia, quam Antonius Di Pietro olim severissimus iudex conducunt, prior dexterae, alter laevae partis sociatum.

Silvius Berlusconi cum Foedere Nordico Waltherium Veltroni profligavit, sibi sellam ministri primarii conquirens: qui, ditissimus vir et trium retium televisificarum plurimarumque officinarum dominus, iam bis Italiam rexerat. Romanus Prodi, usque ad hunc diem rector supremus, praesidentatum Partis Democraticae reliquit neque se in Italia ultro rei publicae studere velle annuntiavit.

Scripsit Herimannus Novocomensis - 17/04/2008 20h42



ANL

BREVES Praediorum dominus Venetiolanus Franklin Brito inedia sua sponte mortuus est, postquam regimen sibi agros abstulisset ut inopibus distribuerentur.
Paulo ante colloquia inter Israelianos et Palaestinenses, quattuor militer Judaei in Ripa occidentali occisi sunt.
Argentaria Japoniae nuntiat se versuris fauturam esse, ut pretium yenis increscens moderetur.
Sicarius in domo Bratislaviae (vel Posonii) septem homines occidit sclopetando, quattuordecim vulneravit, demum se ipsum enecuit.
Post recentissima suffragia, primus indigena in Australiae senatu assidet.


HOMINES
IN ORBE
VALETUDO & MEDICINA
SOCIALIA
HOMINES

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: