Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

2004 - 2014
IAM DECEM
ANNOS!
Saturni die 24 mensis Junii 2017
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Nuntii Finnici
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

NUNTII
14

TUMULTÛS SANGUINOLENTI

A Chinâ proclamari "bellum populare" in Tibetiam gerendam

Duces Sinenses spem conceperunt de adhibendâ severitate. „Bello populi contra separatismum gerendo" gubernatores Pechinienses volunt violenter supprimere rebellionem Tibetanorum. Post tumultûs sanguinolentos, quibus aliquot decuriae hominum erant interfectae, milites Lhasam caput Tibetiae debilitaverunt. Aliis locis factae sunt novae manifestationes.

Pechinio ex urbe - Nuntius Pechinio ex urbe a ducibus Sinarum severioribus missus non potest non intellegi: Quamvis a multis nationibus de vi vitandâ sint appellati, Sinenses omnem manifestationem novam immisericorditer prohibebunt. Manifestationibus tumultibusque sanguinolentis cum excitati essent, gubernatores Sinici proclamaverunt „bellum populi contra separatismum" gerendum. Ephemeris officialis „Tibet Daily" hodie rettulit nonnullos altiores magistratûs Sinicos regionis et securitatis inter se congregatos decrevisse, ut rationes securitatis in regione Tibetanâ ingravarentur et favor Dalailamae labefactaretur.

SEDITIO TIBETANA: PUGNAE, SCLOPETATIONES, AUTOCINETA ARDENTIA


Lhasâ in urbe valet quies intenta: Fine septimanae milites urbem prorsus obsaepserunt. Incolae vix ausi sunt domos relinquere.


Ira evomitur mediâ in viâ: Manifestator mensam proicit in autobirotam.


Sinicâ Televisione Publicâ CCTV monstrantur imagines tumultuum Lhasaensium: Causa manifestationis est dies 49. (undequinquagesimus) anniversarius cuiusdam seditionis contra milites Sinicos factae. Heri turba vehementer exaucta est. Manifestatores et vigiles publici conflixerunt, statio radiophonica US-Americanis obnoxia rettulit etiam sclopetatum esse in manifestatores.


Kathmandu in urbe Nepaliae principe Tibetani eorumque assensores inter se congregantur preces demonstrativas facientes.


Manifestatio Tibetanorum exulantium: Indi astyphylaces ...


... severê animadvertunt in Tibetanos ante sedem ambasciatoris Sinici manifestantes.


Ecce Lhasa fumosa: Televisione Sinicâ haec imago capitis Regionis Tibetanae Autonomae.

Monachi buddhistici eorumque assensores manifestant in urbe Xiahe, quae sita est in provincia Gansu. Vigiles publici dicuntur hôc loco sclopetasse in manifestatores.


Milites in viis Tibetiae versantes: Die post tumultus sanguinolentos gubernatio Sinica advexit magnas copias securitatis redintegrandae.


Lhasaenses tabernae ardentes: Ex officio indicatum est interfectos esse homines manifestantes decem. At Tibetani exulantes indicant interfectos esse centum.


Grando lapidum irruit in vigiles Sinicos: Ex officio nuntiatur decem tantum homines tumultibus esse interfectos.


Astyphylaces comprehendunt manifestatorem.

Magistratus die anteriore congregatos declaravisse manifestationes, quae diligenter essent praeparatae, factas esse auctoribus „separatistis reactionariis" domesticis et extraneis. Nunc oportere, ut horum separatistarum rationem procedendi malevolam patefieret.

Eiusdem conventûs particeps praeter alios fuit Zhang Qingli vir factioni communisticae Tibetiensi praepositus, qui refertur in numerum ducum severiorum. Eadem ephemeris etiam refert gubernationem Pechiniensem ope monachorum buddhisticorum regimini Sinico fidelium manifestationes et favorem Dalailamae exulantis, quem Tibetani ut ducem sui spiritualem venerantur, velle labefactare.

In urbe Lhasâ quietem esse intentam

Gubernatio Civitatum Unitarum (USA) denuo sollicitê locuta est de rei Tibetanae mutatione. Condolentia Rice ministra rerum externarum declaravit sollicitandum esse, quod pergerent fieri actiones violentae et referretur Lhasâ in urbe Tibetiae principe numerum astyphylacum militumque vehementer exauctum esse.

Lhasâ in Tibetiae urbe principe hoc tempore valet quies intenta. Incolae die Solis rettulerunt vias urbis Tibetiae principalis valde frequentari a vigilibus publicis, a quibus perquirerentur domus incolarum. Quaedam mercatrix Lhasaënsis telephonans: „Nos nequaquam" inquit „audemus domos relinquere".

Vir Tibetanus peregrê vivens dixit quendam testem oculatum in uno tantum urbis Lhasae necrocomio* vidisse 67 (sexaginta septem) homines interfectos. Eosdem interfectos esse tumultibus aut a vigilibus publicis. Tibetanus extraneus: „Qui vir" inquit „illos mortuos vidit oculis sui ipsisissimis."

Gubernatio Tibetana in Indiâ boreali exulans dixit circiter 30 (triginta) homines interfectos esse cum vigilibus Sinicis collidentes. At magistratûs Sinici usque nunc perseverabant ex officio declarare decem tantum homines esse interfectos.

In provinciâ Gansu sclopetatum esse in manifestationibus

Aliis autem in locis Tibetanis et in provinciâ Gansu interea gliscunt novae manifestationes anti-Sinicae. Tibetanae organisationes exulantes die Solis rettulerunt de aliquot milibus Tibetanorum, inter quos essent monachi monasterii Labrang, qui die proximo praeterito manifestassent in urbe Xiahe (Sangchu), quae sita est in provinciâ Gansu. Astyphylaces paramilitares usos esse gaso lacrimifero et sclopetasse in aerem. Novas manifestationes die Saturni erupisse in urbe Ngaba in provincia Sichuan. Praeterea Americana statio radiophonica „Radio Free Asia (RFA)" rettulit de manifestationibus Lithang in urbe Tibetiae australi-occidentalis, Sershul in urbe Sichuanensi, in monasterio Samye, quod situm est in meridie urbis Lhasae.

Ubique terrarum homines manifestaverunt se cum Tibetanis consentire. Ante sedem ambasciatoris Sinici Vassintoniensem 150 (centum quinquaginta) fere homines manifestaverunt se reprobare manifestationum Tibetanarum repressionem. Manifestatores vexilla Tibetana tollentes clamabant verba qualia sunt „Desinite necare in Tibetiâ!".

Etiam ante sedem ambasciatoris Sinici Berolinensem factae sunt manifestationes. Organisatores, qui sunt Grex Tibetanorum Initiativus et Consociatio Tibetanorum Germaniensium (VTD), nuntiaverunt centum fere homines ibi manifestasse violentiam esse finiendam. Etiam Francofurto Moenano et Hammaburgo et Dusseldorpio et Friburgo in urbibus factas esse manifestationes, quibus reprobaretur vis Tibetanis allata. Astynomi Helveti nuntiaverunt Turico in urbe nonnullos e 700 (septingentis) fere manifestatoribus lapides in sedem ambasciatoris Sinici iniecisse. Communitas Tibetanorum Australiensis Die Dominico se excusavit, quod vespere diei proximi praeteriti in manifestatione ante sedem ambasciatoris Sinici Sidneyensem, cuius participes fuissent circiter centum homines, tumultûs essent facti.

Utrum Sinenses a ludis Olympicis excludendi sint necne

Per complures dies factae erant manifestationes in diem seditionis contra dominatum Sinensium Tibetiensem frustra factae; quae manifestationes die Veneris mutatae erant in tumultus violentos. China manifestatoribus obiecit, quod in scholis et nosocomiis et tabernis incendia fecissent, quo decem homines morerentur. Dalailama Sinenses monuit, ne ullam vim afferrent manifestatoribus. Eius vicarii opprobria, quibus Dalailama dicatur effecisse illas manifestationes, dixerunt esse ridicula.

Manifestationibus sanguinolentis anno ludorum Olympicorum duces Chinae in difficultatem adducuntur. Tibetani in Germaniâ exulantes postulant, ut Germani denuo deliberent, utrum ludos Olympicos Pechinienses participatura sit necne. Der VDT-Vorsitzende Lhanzom Evelding praeses ipsius VDT (Consociationis Tibetanorum Germaniensium) ephemeridi "Bild am Sonntag" dixit haec: "Oportet omnes nationes orbis terrarum ceterae nunc delieberent, num adhuc velint participes fieri ludorum Sinensium. Optimum est ludos in aliqua terrâ collocare, ubi iura humana respiciantur".

Gunterus (Günter) Nooke, qui democrates christianus (CDU) est gubernationis foederalis mandatarius a iuribus humanis, reprobavit ludorum absentiam demonstrativam. Simul Gunterus in ephemeride "Bild am Sonntag" postulavit, ut China "tandem comprobaret statum Tibetiae magnâ ex parte autonomicum".

Thomas Bach, vicepraeses Olympicae Commissionis Internationalis (IOC), ephemeridi "Tagesspiegel am Sonntag" dixit suae organisationis facultates, qua iura humana Sinensibus probaret commendaretve, esse „valdê limitatas". Sed se putare „propter ludos Olympicos ipsâ attentione internationali potius solvi posse problema Tibetanum ratione pacificâ".

Hanc relationem d.16.m.Mart. a.2008, h.08.15 in periodico interretiali „Spiegel online" editam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/

Scripsit Nicolaus Gross - 16/03/2008 23h49



Catherine Gauchon
Artiste peintre



BREVES Italia. Hodie summus iuris peritus Stephanus Rodotà LXXXIV annorum natus periit. Vir politicus popularis et progressivus, candidatus anno MMXIV ad Praesidentiam Rei Publicae.
Roma. Hodie a Miliitia Civili Urbis maxima commprehensio virorum gregis mafiosi perfecta est. XXVIII excepti sunt. Bona CCLXXX centenarum milium Euronum occupata.
US. Pristinus Praeses Obama impetum electronicum contra Sarmatiam perpetrare iussisse a diurnario "Washington Post" detectum est.
Siccitas gravissime Italicam terram percutit. Administratio Italica Parmae Placentiaeque sitis periculum inesse declaravit.
Concilium Europaeum hodie de luctatoribus exteris (foreign fighters) et de defensione communi pangenda ad concordiam iunxerunt.


INSOLITA
POLITICA
POLITICA
IN ORBE
SCIENTIAE

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: