| 
																
  																
  | 
 | 
       
NUNTII   
 
       
CLAUSURA SINENSIS
  
Morbus in Sina
Coronarius cum morbus intra Sinenses fines ante annos tres exortus in originis suae terra denuo valde diffunditur: his enim diebus hominum milia XXXI morbida contagione infecta esse comperiuntur, quorum maxima pars morbi signum fere nullum praebuit. Qua de causa in capite Beijing praesertimque in insulis Haidian Chaoyangque atque in provinciae Henan capite Zhengzhou clausuras indicit; ipsa enim administratio Sinensis iam nonnullas ad morbi nullificationem clausuras peregit. In illius vero urbis Zhengzhou officina, cui Foxconn nomen est -ubi iPhoniorum maxima pars construitur- operariorum maxima rebellio contra clausuram evenit. Scripsit 
	Andreas Novocomensis - 24/11/2022 23h24
      
 
. 
. 
  
 | 
 | 
 
  
BREVES
 
 
 
SCIENTIAE
 
SOCIALIA
 
RELIGIO
 
SOCIALIA
 
RELIGIO
 
  
 |