|
|
NUNTII
PRINCIPUM VERBADe praesidum colloquio

Ante "Magnorum XX" (G20) congressum praesides Boreoamericanus Josephus Biden Sinensisque Xi Jinping ab initio eius Biden consulatus primo demum convenerunt magnique momenti colloquium habuerunt. Summarum in orbe nationum rectores de multis disputavisse quaestiones videntur. Quae vero in primis statuta sunt: nullum bellum "algidum" aut "calidum" incipere pacificeque inter se aemulari civitates ambas velle; de re praeterea Taiwanensi consules disceptant, ne insulae dominatus causa bellum incipiatur. Sinensis Boreoamericanusque praesides duobus maxime concesserunt: arma nuclearia bello Ucraino abesse atque climae curam tueri. Scripsit
Andreas Novocomensis - 14/11/2022 23h35
.
.

|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|