|
|
NUNTII
DE CLIMATEConventus universalis

Huius anni congressus universalis de climatis condicione, cui "COP27" nomen est, apud urbem Aegyptiam Sharm el-Sheik hesterno die inceptus est: hoc enim in conventu universali ex toto orbe civitatum ductores de maximo Terrae humanitatisque periculo quotannis disputare solent. Ille praeses Aegyptius Al-Sisi contione exorsus primum climaticae permutationis temperationem posteaque belli Ucraini finem summopere adseveravit, quod secundum praeses Francogallicus Macron valde confirmavit. Societatis nationum postea princeps Guterres civitatum omnium foedus climaticum necnon lucrorum polluentium vectigalia nova opus esse publicavit. Scripsit
Andreas Novocomensis - 07/11/2022 17h43
.
.

|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|