|
|
NUNTII
CASUS ITALICUSCalamitas Apula

Helicopteron quoddam ex omnium conspectu mane abiit, quod adversa sorte in agris apud Foveam civitatem Apulam nuper inventum est, ut ille Raphael Piemontese praefectus secundus Apuliae hodie publicavit. In ipso velivolo homines intererant septem, id est gubernatores duo, medicus atque Slovenica familia cum filiola annos XIII nata: omnes vero viatores helicopteri lapsu mortem obiisse feruntur. Velivoli casus praeter familiae gubernatorumque obitum medicorum ordine maxime exprobratur, cum negotialis incolumitas in Italia maxime absit. Scripsit
Andreas Novocomensis - 05/11/2022 20h04
.
.

|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|