|
|
NUNTII
MAESTITIA AUSTROCOREANAVigilia omnium sanctorum

In civitate Austrocoreana Seul apud insulam Itaewon multitudo maxima hesterno die maxima multitudo congregata est, ut omnium sanctorum vigilia, quae Britannico sermone "Halloween" nominatur, celebraretur. Dum attamen festum illud antiquum omnibus concelebratur, hominum moles tanta facta est, ut vero eorum multi invita compressione mortem obirent: homines enim CLIII nimia compressione conculcationeque perierunt atque LXXXII saltem vulnerati esse feruntur; CCCLV insuper homines dispersi esse videntur. Scripsit
Andreas Novocomensis - 30/10/2022 19h35
.
.

|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|